Tum ego collecto in uires animo: "Anne adhuc eget admonitione nec per se
satis eminet fortunae in nos saeuientis asperitas? Nihilne te ipsa loci
facies mouet? Haecine est bibliotheca, quam certissimam tibi sedem nostris
in laribus ipsa delegeras? In qua mecum saepe residens de humanarum
diuinarumque rerum scientia disserebas? Talis habitus talisque uultus erat,
*cum tecum naturae secreta rimarer, cum mihi siderum uias radio
describeres, cum mores nostros totiusque uitae rationem ad caelestis
ordinis exempla formares? Haecine praemia referimus tibi obsequentes? Atqui
tu hanc sententiam Platonis ore sanxisti: beatas fore res publicas, si eas
uel studiosi sapientiae regerent uel earum rectores studere sapientiae
contigisset. Tu eiusdem uiri ore hanc sapientibus capessendae rei publicae
necessariam causam esse monuisti, ne improbis flagitiosisque ciuibus urbium
relicta gubernacula pestem bonis ac perniciem ferrent.
Hanc igitur auctoritatem secutus quod a te inter secreta otia didiceram
transferre in actum publicae administrationis optaui. Tu mihi et qui te
sapientium mentibus inseruit deus conscii nullum me ad magistratum nisi
commune bonorum omnium studium detulisse. Inde cum inprobis graues
inexorabilesque discordiae et quod conscientiae libertas habet, pro tuendo
iure spreta potentiorum semper offensio.
Quotiens ego Conigastum in inbecilli cuiusque fortunas impetum facientem
obuius excepi, quotiens Triguillam regiae praepositum domus ab incepta,
perpetrata iam prorsus iniuria deieci, quotiens miseros quos infinitis
calumniis inpunita barbarorum semper auaritia uexabat, obiecta periculis
auctoritate protexi! Numquam me ab iure ad iniuriam quisquam detraxit.
Prouincialium fortunas tum priuatis rapinis tum publicis uectigalibus
pessumdari non aliter quam qui patiebantur indolui.
Cum acerbae famis tempore grauis atque inexplicabilis indicta coemptio
profligatura inopia Campaniam prouinciam uideretur, certamen aduersum
praefectum praetorii communis commodi ratione suscepi, rege cognoscente
contendi et ne coemptio exigeretur, euici. Paulinum consularem uirum cuius
opes Palatinae canes iam spe atque ambitione deuorassent, ab ipsis hiantium
faucibus traxi. Ne Albinum consularem uirum praeiudicatae accusationis
poena corriperet, odiis me Cypriani delatoris opposui. Satisne in me magnas
uideor exaceruasse discordias? Sed esse apud ceteros tutior debui qui mihi
amore iustitiae nihil apud aulicos quo magis essem tutior reseruaui. Quibus
autem deferentibus perculsi sumus? Quorum Basilius olim regio ministerio
depulsus in delationem nostri nominis alieni aeris necessitate compulsus
est. Opilionem uero atque Gaudentium cum ob innumeras multiplicesque
fraudes ire in exilium regia censura decreuisset cumque illi parere
nolentes sacrarum sese aedium defensione tuerentur compertumque id regi
foret, edixit: uti ni intra praescriptum diem Rauenna urbe decederent,
notas insigniti frontibus pellerentur. Quid huic seueritati posse astrui
uidetur? Atqui in eo die deferentibus eisdem nominis nostri delatio
suscepta est. Quid igitur? Nostraene artes ita meruerunt? An illos
accusatores iustos fecit praemissa damnatio? Itane nihil fortunam puduit si
minus accusatae innocentiae, at accusantium uilitatis?[86] At cuius
criminis arguimur summam quaeris? Senatum dicimur saluum esse uoluisse.
Modum desideras? Delatorem ne documenta deferret quibus senatum maiestatis
reum faceret impedisse criminamur.
Quid igitur o magistra censes? Infitiabimur crimen, ne tibi pudor simus? At
uolui nec umquam uelle desistam. Fatebimur? Sed impediendi delatoris opera
cessauit. An optasse illius ordinis salutem nefas uocabo? Ille quidem suis
de me decretis, uti hoc nefas esset, effecerat. Sed sibi semper mentiens
inprudentia rerum merita non potest inmutare nec mihi Socratico decreto fas
esse arbitror uel occuluisse ueritatem uel concessisse mendacium. Verum id
quoquo modo sit, tuo sapientiumque iudicio aestimandum relinquo. Cuius rei
seriem atque ueritatem, ne latere posteros queat, stilo etiam memoriaeque
mandaui.
Nam de compositis falso litteris quibus libertatem arguor sperasse Romanam
quid attinet dicere? Quarum fraus aperta patuisset, si nobis ipsorum
confessione delatorum, quod in omnibus negotiis maximas uires habet, uti
licuisset. Nam quae sperari reliqua libertas potest? Atque utinam posset
ulla! Respondissem Canii uerbo, qui cum a Gaio Caesare Germanici filio
conscius contra se factae coniurationis fuisse diceretur: 'Si ego,' inquit,
'scissem, tu nescisses.' Qua in re non ita sensus nostros maeror hebetauit
ut impios scelerata contra uirtutem querar molitos, sed quae sperauerint
effecisse uehementer admiror. Nam deteriora uelle nostri fuerit fortasse
defectus, posse contra innocentiam, quae sceleratus quisque conceperit
inspectante deo, monstri simile est. Vnde haud iniuria tuorum quidam
familiarium quaesiuit: 'Si quidem deus,' inquit, 'est, unde mala? Bona uero
unde, si non est?' Sed fas fuerit nefarios homines qui bonorum omnium
totiusque senatus sanguinem petunt, nos etiam quos propugnare bonis
senatuique uiderant, perditum ire uoluisse. Sed num idem de patribus quoque
merebamur? Meministi, ut opinor, quoniam me dicturum quid facturumue
praesens semper ipsa dirigebas, meministi, inquam, Veronae cum rex auidus
exitii communis maiestatis crimen in Albinum delatae ad cunctum senatus
ordinem transferre moliretur, uniuersi innocentiam senatus quanta mei
periculi securitate defenderim. Scis me haec et uera proferre et in nulla
umquam mei laude iactasse. Minuit enim quodam modo se probantis
conscientiae secretum, quotiens ostentando quis factum recipit famae
pretium. Sed innocentiam nostram quis exceperit euentus uides; pro uerae
uirtutis praemiis falsi sceleris poenas subimus. Et cuius umquam facinoris
manifesta confessio ita iudices habuit in seueritate concordes ut non
aliquos uel ipse ingenii error humani uel fortunae condicio cunctis
mortalibus incerta submitteret? Si inflammare sacras aedes uoluisse, si
sacerdotes impio iugulare gladio, si bonis omnibus necem struxisse
diceremur, praesentem tamen sententia, confessum tamen conuictumue
punisset. Nunc quingentis fere passuum milibus procul muti atque indefensi
ob studium propensius in senatum morti proscriptionique damnamur. O meritos
de simili crimine neminem posse conuinci!
Cuius dignitatem reatus ipsi etiam qui detulere uiderunt, quam uti alicuius
sceleris admixtione fuscarent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me
conscientiam polluisse mentiti sunt. Atqui et tu insita nobis omnem rerum
mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas et sub tuis oculis
sacrilegio locum esse fas non erat. Instillabas enim auribus
cogitationibusque cotidie meis Pythagoricum illud [Greek: hepou theoi].[87]
Nec conueniebat uilissimorum me spirituum praesidia captare quem tu in hanc
excellentiam componebas ut consimilem deo faceres. Praeterea penetral
innocens domus, honestissimorum coetus amicorum, socer etiam sanctus et
aeque ac tu ipsa[88] reuerendus ab omni nos huius criminis suspitione
defendunt. Sed, o nefas, illi uero de te tanti criminis fidem capiunt atque
hoc ipso uidebimur affines fuisse maleficio, quod tuis inbuti disciplinis,
tuis instituti moribus sumus. Ita non est satis nihil mihi tuam profuisse
reuerentiam, nisi ultro tu mea potius offensione lacereris. At uero hic
etiam nostris malis cumulus accedit, quod existimatio plurimorum non rerum
merita sed fortunae spectat euentum eaque tantum iudicat esse prouisa quae
felicitas commendauerit. Quo fit ut existimatio bona prima omnium deserat
infelices. Qui nunc populi rumores, quam dissonae multiplicesque
sententiae, piget reminisci. Hoc tantum dixerim ultimam esse aduersae
fortunae sarcinam, quod dum miseris aliquod crimen affingitur, quae
perferunt meruisse creduntur. Et ego quidem bonis omnibus pulsus,
dignitatibus exutus, existimatione foedatus ob beneficium supplicium tuli.
Videre autem uideor nefarias sceleratorum officinas gaudio laetitiaque
fluitantes, perditissimum quemque nouis delationum fraudibus imminentem,
iacere bonos nostri discriminis terrore prostratos, flagitiosum quemque ad
audendum quidem facinus impunitate, ad efficiendum uero praemiis incitari,
insontes autem non modo securitate, uerum ipsa etiam defensione priuatos.
Itaque libet exclamare:
[86] uilitatis _Glareanus_; uilitas _codd._
[87] [Greek: theon] _codd._
[88] ipsa _Sitzmannus_; ipso _codd._