III.

Haud aliter tristitiae nebulis dissolutis hausi caelum et ad cognoscendam

medicantis faciem mentem recepi. Itaque ubi in eam deduxi oculos

intuitumque defixi, respicio nutricem meam cuius ab adulescentia laribus

obuersatus fueram Philosophiam. "Et quid," inquam, "tu in has exilii nostri

solitudines o omnium magistra uirtutum supero cardine delapsa uenisti? An

ut tu quoque mecum rea falsis criminationibus agiteris?

"An," inquit illa, "te alumne desererem nec sarcinam quam mei nominis

inuidia sustulisti, communicato tecum labore partirer? Atqui Philosophiae

fas non erat incomitatum relinquere iter innocentis; meam scilicet

criminationem uererer et quasi nouum aliquid acciderit, perhorrescerem?

Nunc enim primum censes apud inprobos mores lacessitam periculis esse

sapientiam? Nonne apud ueteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum

saepe certamen cum stultitiae temeritate certauimus eodemque superstite

praeceptor eius Socrates iniustae uictoriam mortis me adstante promeruit?

Cuius hereditatem cum deinceps Epicureum uulgus ac Stoicum ceterique pro

sua quisque parte raptum ire molirentur meque reclamantem renitentemque

uelut in partem praedae traherent, uestem quam meis texueram manibus,

disciderunt abreptisque ab ea panniculis totam me sibi cessisse credentes

abiere. In quibus quoniam quaedam nostri habitus uestigia uidebantur, meos

esse familiares inprudentia rata nonnullos eorum profanae multitudinis

errore peruertit.

Quod si nec Anaxagorae fugam nec Socratis uenenum nec Zenonis tormenta

quoniam sunt peregrina nouisti, at Canios, at Senecas, at Soranos quorum

nec peruetusta nec incelebris memoria est, scire potuisti. Quos nihil aliud

in cladem detraxit nisi quod nostris moribus instituti studiis improborum

dissimillimi uidebantur. Itaque nihil est quod admirere, si in hoc uitae

salo circumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est

pessimis displicere. Quorum quidem tametsi est numerosus exercitus,

spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur, sed errore tantum temere

ac passim lymphante raptatur. Qui si quando contra nos aciem struens

ualentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit,

illi uero circa diripiendas inutiles sarcinulas occupantur. At nos desuper

inridemus uilissima rerum quaeque rapientes securi totius furiosi tumultus

eoque uallo muniti quo grassanti stultitiae adspirare fas non sit.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 78 / 252 题