V.

Transeundum quippe est ad Eutychen qui cum a ueterum orbitis esset

euagatus, in contrarium cucurrit errorem asserens tantum abesse, ut in

Christo gemina persona credatur, ut ne naturam quidem in eo duplicem

oporteat confiteri; ita quippe esse adsumptum hominem, ut ea sit adunatio

facta cum deo, ut natura humana non manserit. Huius error ex eodem quo

Nestorii fonte prolabitur. Nam sicut Nestorius arbitratur non posse esse

naturam duplicem quin persona fieret duplex, atque ideo, cum in Christo

naturam duplicem confiteretur, duplicem credidit esse personam, ita quoque

Eutyches non putauit naturam duplicem esse sine duplicatione personae et

cum non confiteretur duplicem esse personam, arbitratus est consequens, ut

una uideretur esse natura. Itaque Nestorius recte tenens duplicem in

Christo esse naturam sacrilege confitetur duas esse personas; Eutyches uero

recte credens unam esse personam impie credit unam quoque esse naturam. Qui

conuictus euidentia rerum, quandoquidem manifestum est aliam naturam esse

hominis aliam dei, ait duas se confiteri in Christo naturas ante

adunationem, unam uero post adunationem. Quae sententia non aperte quod

uult eloquitur. Vt tamen eius dementiam perscrutemur, adunatio haec aut

tempore generationis facta est aut tempore resurrectionis. Sed si tempore

generationis facta est, uidetur putare et ante generationem fuisse humanam

carnem non a Maria sumptam sed aliquo modo alio praeparatam, Mariam uero

uirginem appositam ex qua caro nasceretur quae ab ea sumpta non esset,

illam uero carnem quae antea fuerit esse et diuisam atque a diuinitatis

substantia separatam; cum ex uirgine natus est, adunatum esse deo, ut una

uideretur facta esse natura. Vel si haec eius sententia non est, illa esse

poterit dicentis duas ante adunationem, unam post adunationem, si adunatio

generatione perfecta est, ut corpus quidem a Maria sumpserit, sed, antequam

sumeret, diuersam deitatis humanitatisque fuisse naturam; sumptam uero unam

factam atque in diuinitatis cessisse substantiam. Quod si hanc adunationem

non putat generatione sed resurrectione factam, rursus id duobus fieri

arbitrabitur modis; aut enim genito Christo et non adsumente de Maria

corpus aut adsumente ab eadem carnem, usque dum resurgeret quidem, duas

fuisse naturas, post resurrectionem unam factam. De quibus illud disiunctum

nascitur, quod interrogabimus hoc modo: natus ex Maria Christus aut ab ea

carnem humanam traxit aut minime. Si non confitetur ex ea traxisse, dicat

quo homine indutus aduenerit, utrumne eo qui deciderat praeuaricatione

peccati an alio? Si eo de cuius semine ductus est homo, quem uestita

diuinitas est? Nam si ex semine Abrahae atque Dauid et postremo Mariae non

fuit caro illa qua natus est, ostendat ex cuius hominis sit carne

deriuatus, quoniam post primum hominem caro omnis humana ex humana carne

deducitur. Sed si quem dixerit hominem a quo generatio sumpta sit

saluatoris praeter Mariam uirginem, et ipse errore confundetur et

adscribere mendacii notam summae diuinitati inlusus ipse uidebitur, quando

quod Abrahae atque Dauid promittitur in sanctis diuinationibus, ut ex eorum

semine toti mundo salus oriatur, aliis distribuit, cum praesertim, si

humana caro sumpta est, non ab alio sumi potuerit nisi unde etiam

procreabatur. Si igitur a Maria non est sumptum corpus humanum sed a

quolibet alio, per Mariam tamen est procreatum quod fuerat praeuaricatione

corruptum, superius dicto repellitur argumento. Quod si non eo homine

Christus indutus est qui pro peccati poena sustinuerat mortem, illud

eueniet ex nullius hominis semine talem potuisse nasci qui fuerit sine

originalis poena peccati. Ex nullo igitur talis sumpta est caro; unde fit

ut nouiter uideatur esse formata. Sed haec aut ita hominum uisa est oculis,

ut humanum putaretur corpus quod reuera non esset humanum, quippe quod

nulli originali subiaceret poenae, aut noua quaedam uera nec poenae peccati

subiacens originalis ad tempus hominis natura formata est? Si uerum hominis

corpus non fuit, aperte arguitur mentita diuinitas, quae ostenderet

hominibus corpus, quod cum uerum non esset, tum fallerentur ii[69] qui

uerum esse arbitrarentur. At si noua ueraque non ex homine sumpta caro

formata est, quo tanta tragoedia generationis? Vbi ambitus passionis? Ego

quippe ne in homine quidem non stulte fieri puto quod inutiliter factum

est. Ad quam uero utilitatem facta probabitur tanta humilitas diuinitatis,

si homo qui periit generatione ac passione Christi saluatus non est,

quoniam negatur adsumptus? Rursus igitur sicut ab eodem Nestorii fonte

Eutychis error principium sumpsit, ita ad eundem finem relabitur, ut

secundum Eutychen quoque non sit saluatum genus humanum, quoniam non is qui

aeger esset et saluatione curaque egeret, adsumptus est. Traxisse autem

hanc sententiam uidetur, si tamen huius erroris fuit ut crederet non fuisse

corpus Christi uere ex homine sed extra atque adeo in caelo formatum,

quoniam cum eo in caelum creditur ascendisse. Quod exemplum continet tale:

"non ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit."

[69] hii _uel_ hi _codd._

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 54 / 252 题