IV.

Sed haec omnia idcirco sint dicta, ut differentiam naturae atque personae

id est [Greek: ousias] atque [Greek: hupostaseos] monstraremus. Quo uero

nomine unumquodque oporteat appellari, ecclesiasticae sit locutionis

arbitrium. Hoc interim constet quod inter naturam personamque differre

praediximus, quoniam natura est cuiuslibet substantiae specificata

proprietas, persona uero rationabilis naturae indiuidua substantia. Hanc in

Christo Nestorius duplicem esse constituit eo scilicet traductus errore,

quod putauerit in omnibus naturis dici posse personam. Hoc enim praesumpto,

quoniam in Christo duplicem naturam esse censebat, duplicem quoque personam

esse confessus est. Qua in re eum falsum esse cum definitio superius dicta

conuincat, tum haec argumentatio euidenter eius declarabit errorem. Si enim

non est Christi una persona duasque naturas esse manifestum est, hominis

scilicet atque dei (nec tam erit insipiens quisquam, utqui utramque earum a

ratione seiungat), sequitur ut duae uideantur esse personae; est enim

persona ut dictum est naturae rationabilis indiuidua substantia.

Quae est igitur facta hominis deique coniunctio? Num ita quasi cum duo

corpora sibimet apponuntur, ut tantum locis iuncta sint et nihil in alterum

ex alterius qualitate perueniat? Quem coniunctionis Graeci modum [Greek:

kata parathesin] uocant. Sed si ita humanitas diuinitati coniuncta est,

nihil horum ex utrisque confectum est ac per hoc nihil est Christus. Nomen

quippe ipsum unum quiddam significat singularitate uocabuli. At si duabus

personis manentibus ea coniunctio qualem superius diximus facta est

naturarum, unum ex duobus effici nihil potuit; omnino enim ex duabus

personis nihil umquam fieri potest. Nihil igitur unum secundum Nestorium

Christus est ac per hoc omnino nihil. Quod enim non est unum, nec esse

omnino potest; esse enim atque unum conuertitur et quodcumque unum est est.

Etiam ea quae ex pluribus coniunguntur ut aceruus, chorus, unum tamen sunt.

Sed esse Christum manifeste ac ueraciter confitemur; unum igitur esse

dicimus Christum. Quod si ita est, unam quoque Christi sine dubitatione

personam esse necesse est. Nam si duae personae essent, unus esse non

posset; duos uero esse dicere Christos nihil est aliud nisi praecipitatae

mentis insania. Cur enim omnino duos audeat Christos uocare, unum hominem

alium deum? Vel cur eum qui deus est Christum uocat, si eum quoque qui homo

est Christum est appellaturus, cum nihil simile, nihil habeant ex

copulatione coniunctum? Cur simili nomine diuersissimis abutatur naturis,

cum, si Christum definire cogitur, utrisque ut ipse dicit Christis non

possit unam definitionis adhibere substantiam? Si enim dei atque hominis

diuersa substantia est unumque in utrisque Christi nomen nec diuersarum

coniunctio substantiarum unam creditur fecisse personam, aequiuocum nomen

est Christi et nulla potest definitione concludi. Quibus autem umquam

scripturis nomen Christi geminatur? Quid uero noui per aduentum saluatoris

effectum est? Nam catholicis et fidei ueritas et raritas miraculi constat.

Quam enim magnum est quamque nouum, quam quod semel nec ullo alio saeculo

possit euenire, ut eius qui solus est deus natura cum humana quae ab eo

erat diuersissima conueniret atque ita ex distantibus naturis una fieret

copulatione persona! Secundum Nestorii uero sententiam quid contingit noui?

"Seruant," inquit, "proprias humanitas diuinitasque personas." Quando enim

non fuit diuinitatis propria humanitatisque persona? Quando uero non erit?

Vel quid amplius in Iesu generatione contingit quam in cuiuslibet alterius,

si discretis utrisque personis discretae etiam fuere naturae? Ita enim

personis manentibus illic nulla naturarum potuit esse coniunctio, ut in

quolibet homine, cuius cum propria persona subsistat, nulla est ei

excellentissimae substantiae coniuncta diuinitas. Sed fortasse Iesum, id

est personam hominis, idcirco Christum uocet, quoniam per eam mira quaedam

sit operata diuinitas. Esto. Deum uero ipsum Christi appellatione cur

uocet? Cur uero non elementa quoque ipsa simili audeat appellare uocabulo

per quae deus mira quaedam cotidianis motibus operatur? An quia

inrationabiles substantiae non possunt habere personam qua[64] Christi

uocabulum excipere possint[65]? Nonne in sanctis hominibus ac pietate

conspicuis apertus diuinitatis actus agnoscitur? Nihil enim intererit, cur

non sanctos quoque uiros eadem appellatione dignetur, si in adsumptione

humanitatis non est una ex coniunctione persona. Sed dicat forsitan, "Illos

quoque Christos uocari fateor, sed ad imaginem ueri Christi." Quod si nulla

ex homine atque deo una persona coniuncta est, omnes ita ueros Christos

arbitrabimur ut hunc qui ex uirgine genitus creditur. Nulla quippe in hoc

adunata persona est ex dei atque hominis copulatione sicut nec in eis, qui

dei spiritu de uenturo Christo praedicebant, propter quod etiam ipsi quoque

appellati sunt Christi. Iam uero sequitur, ut personis manentibus nullo

modo a diuinitate humanitas credatur adsumpta. Omnino enim disiuncta sunt

quae aeque personis naturisque separantur, prorsus inquam disiuncta sunt

nec magis inter se homines bouesque disiuncti quam diuinitas in Christo

humanitasque discreta est, si mansere personae. Homines quippe ac boues una

animalis communitate iunguntur; est enim illis secundum genus communis

substantia eademque in uniuersalitatis collectione natura. Deo uero atque

homini quid non erit diuersa ratione disiunctum, si sub diuersitate naturae

personarum quoque credatur mansisse discretio? Non est igitur saluatum

genus humanum, nulla in nos salus Christi generatione processit, tot

prophetarum scripturae populum inlusere credentem, omnis ueteris testamenti

spernatur auctoritas per quam salus mundo Christi generatione promittitur.

Non autem prouenisse manifestum est, si eadem in persona est quae in natura

diuersitas. Eundem quippe saluum fecit quem creditur adsumpsisse; nulla

uero intellegi adsumptio potest, si manet aeque naturae personaeque

discretio. Igitur qui adsumi manente persona non potuit, iure non uidebitur

per Christi generationem potuisse saluari. Non est igitur per generationem

Christi hominum saluata natura,--quod credi nefas est.

Sed quamquam permulta sint quae hunc sensum inpugnare ualeant atque

perfringere, de argumentorum copia tamen haec interim libasse sufficiat.

[64] quae _codd._

[65] possit _Vallinus_.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 52 / 252 题