II.

Sed de persona maxime dubitari potest, quaenam ei definitio possit aptari.

Si enim omnis habet natura personam, indissolubilis nodus est, quaenam

inter naturam personamque possit esse discretio; aut si non aequatur

persona naturae, sed infra terminum spatiumque naturae persona subsistit,

difficile dictu est ad quas usque naturas persona perueniat, id est quas

naturas conueniat habere personam, quas a personae uocabulo segregari. Nam

illud quidem manifestum est personae subiectam esse naturam nec praeter

naturam personam posse praedicari. Vestiganda sunt igitur haec

inquirentibus hoc modo.

Quoniam praeter naturam non potest esse persona quoniamque naturae aliae

sunt substantiae, aliae accidentes et uidemus personam in accidentibus non

posse constitui (quis enim dicat ullam albedinis uel nigredinis uel

magnitudinis esse personam?), relinquitur ergo ut personam in substantiis

dici conueniat. Sed substantiarum aliae sunt corporeae, aliae incorporeae.

Corporearum uero aliae sunt uiuentes, aliae minime; uiuentium aliae sunt

sensibiles, aliae minime; sensibilium aliae rationales, aliae inrationales.

Item incorporearum aliae sunt rationales, aliae minime, ut pecudum uitae;

rationalium uero alia est inmutabilis atque inpassibilis per naturam ut

deus, alia per creationem mutabilis atque passibilis, nisi inpassibilis

gratia substantiae ad inpassibilitatis firmitudinem permutetur ut angelorum

atque animae. Ex quibus omnibus neque in non uiuentibus corporibus personam

posse dici manifestum est (nullus enim lapidis ullam dicit esse personam),

neque rursus eorum uiuentium quae sensu carent (neque enim ulla persona est

arboris), nec uero eius quae intellectu ac ratione deseritur (nulla est

enim persona equi uel bouis ceterorumque animalium quae muta ac sine

ratione uitam solis sensibus degunt), at hominis dicimus esse personam,

dicimus dei, dicimus angeli. Rursus substantiarum aliae sunt uniuersales,

aliae particulares. Vniuersales sunt quae de singulis praedicantur ut homo,

animal, lapis, lignum ceteraque huiusmodi quae uel genera uel species sunt;

nam et homo de singulis hominibus et animal de singulis animalibus lapisque

ac lignum de singulis lapidibus ac lignis dicuntur. Particularia uero sunt

quae de aliis minime praedicantur ut Cicero, Plato, lapis hic unde haec

Achillis statua facta est, lignum hoc unde haec mensa composita est. Sed in

his omnibus nusquam in uniuersalibus persona dici potest, sed in

singularibus tantum atque in indiuiduis; animalis enim uel generalis

hominis nulla persona est, sed uel Ciceronis uel Platonis uel singulorum

indiuiduorum personae singulae nuncupantur.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 48 / 252 题