I.

Natura igitur aut de solis corporibus dici potest aut de solis substantiis,

id est corporeis atque incorporeis, aut de omnibus rebus quae quocumque

modo esse dicuntur. Cum igitur tribus modis natura dici possit, tribus

modis sine dubio definienda est. Nam si de omnibus rebus naturam dici

placet, talis definitio dabitur quae res omnes quae sunt possit includere.

Erit ergo huiusmodi: "natura est earum rerum quae, cum sint, quoquo modo

intellectu capi possunt." In hac igitur definitione et accidentia et

substantiae definiuntur; haec enim omnia intellectu capi possunt. Additum

uero est "quoquo modo," quoniam deus et materia integro perfectoque

intellectu intellegi non possunt, sed aliquo tamen modo ceterarum rerum

priuatione capiuntur. Idcirco uero adiunximus "quae cum sint," quoniam

etiam ipsum nihil significat aliquid sed non naturam. Neque enim quod sit

aliquid sed potius non esse significat; omnis uero natura est. Et si de

omnibus quidem rebus naturam dici placet, haec sit naturae definitio quam

superius proposuimus. Sin uero de solis substantiis natura dicitur, quoniam

substantiae omnes aut corporeae sunt aut incorporeae, dabimus definitionem

naturae substantias significanti huiusmodi: "natura est uel quod facere uel

quod pati possit." "Pati" quidem ac "facere," ut omnia corporea atque

corporeorum anima; haec enim in corpore et a corpore et facit et patitur.

"Facere" uero tantum ut deus ceteraque diuina. Habes igitur definitionem

eius quoque significationis naturae quae tantum substantiis applicatur. Qua

in re substantiae quoque est reddita definitio. Nam si nomen naturae

substantiam monstrat, cum naturam descripsimus substantiae quoque est

assignata descriptio. Quod si naturae nomen relictis incorporeis

substantiis ad corporales usque contrahitur, ut corporeae tantum

substantiae naturam habere uideantur, sicut Aristoteles ceterique et

eiusmodi et multimodae philosophiae sectatores putant, definiemus eam, ut

hi etiam qui naturam non nisi in corporibus esse posuerunt. Est autem eius

definitio hoc modo: "natura est motus principium per se non per accidens."

Quod "motus principium" dixi hoc est, quoniam corpus omne habet proprium

motum, ut ignis sursum, terra deorsum. Item quod "per se principium motus"

naturam esse proposui et non "per accidens," tale est, quoniam lectum

quoque ligneum deorsum ferri necesse est, sed non deorsum per accidens

fertur. Idcirco enim quia lignum est, quod est terra, pondere et grauitate

deducitur. Non enim quia lectus est, deorsum cadit, sed quia terra est, id

est quia terrae contigit, ut lectus esset; unde fit ut lignum naturaliter

esse dicamus, lectum uero artificialiter. Est etiam alia significatio

naturae per quam dicimus diuersam esse naturam auri atque argenti in hoc

proprietatem rerum monstrare cupientes, quae significatio naturae

definietur hoc modo: "natura est unam quamque rem informans specifica

differentia." Cum igitur tot modis uel dicatur uel definiatur natura, tam

catholici quam Nestorius secundum ultimam definitionem duas in Christo

naturas esse constituunt; neque enim easdem in deum atque hominem

differentias conuenire.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 46 / 252 题