Christianam fidem noui ac ueteris testamenti pandit auctoritas; et quamuis
nomen ipsum Christi uetus intra semet continuerit instrumentum eumque
semper signauerit affuturum quem credimus per partum uirginis iam uenisse,
tamen in orbem terrarum ab ipsius nostri saluatoris mirabili manasse
probatur aduentu.
Haec autem religio nostra, quae uocatur christiana atque catholica, his
fundamentis principaliter nititur asserens: ex aeterno, id est ante mundi
constitutionem, ante omne uidelicet quod temporis potest retinere
uocabulum, diuinam patris et filii ac spiritus sancti exstitisse
substantiam, ita ut deum dicat patrem, deum filium, deum spiritum sanctum,
nec tamen tres deos sed unum: patrem itaque habere filium ex sua substantia
genitum et sibi nota ratione coaeternum, quem filium eatenus confitetur, ut
non sit idem qui pater est: neque patrem aliquando fuisse filium, ne rursus
in infinitum humanus animus diuinam progeniem cogitaret, neque filium in
eadem natura qua patri coaeternus est aliquando fieri patrem, ne rursus in
infinitum diuina progenies tenderetur: sanctum uero spiritum neque patrem
esse neque filium atque ideo in illa natura nec genitum nec generantem sed
a patre quoque procedentem uel filio; qui sit tamen processionis istius
modus ita non possumus euidenter dicere, quemadmodum generationem filii ex
paterna substantia non potest humanus animus aestimare. Haec autem ut
credantur uetus ac noua informat instructio. De qua uelut arce religionis
nostrae multi diuersa et humaniter atque ut ita dicam carnaliter sentientes
aduersa locuti sunt, ut Arrius qui licet deum dicat filium, minorem tamen
patre multipliciter et extra patris substantiam confitetur. Sabelliani
quoque non tres exsistentes personas sed unam ausi sunt affirmare, eundem
dicentes patrem esse qui filius est eundemque filium qui pater est atque
spiritum sanctum eundem esse qui pater et filius est; ac per hoc unam
dicunt esse personam sub uocabulorum diuersitate signatam.
Manichaei quoque qui duo principia sibi coaeterna et aduersa profitentur,
unigenitum dei esse non credunt. Indignum enim iudicant, si deus habere
filium uideatur, nihil aliud cogitantes nisi carnaliter, ut quia haec
generatio duorum corporum commixtione procedit, illic quoque indignum esse
intellectum huiusmodi applicare; quae res eos nec uetus facit recipere
testamentum neque in integro nouum. Nam sicut illud omnino error eorum non
recipit ita ex uirgine generationem filii non uult admittere, ne humano
corpore polluta uideatur dei fuisse natura. Sed de his hactenus; suo enim
loco ponentur sicut ordo necessarius postularit.
Ergo diuina ex aeterno natura et in aeternum sine aliqua mutabilitate
perdurans sibi tantum conscia uoluntate sponte mundum uoluit fabricare
eumque cum omnino non esset fecit ut esset, nec ex sua substantia protulit,
ne diuinus natura crederetur, neque aliunde molitus est, ne iam exstitisse
aliquid quod eius uoluntatem exsistentia propriae naturae iuuaret atque
esset quod neque ab ipso factum esset et tamen esset; sed uerbo produxit
caelos, terram creauit, ita ut caelesti habitatione dignas caelo naturas
efficeret ac terrae terrena componeret. De caelestibus autem naturis, quae
uniuersaliter uocatur angelica, quamuis illic distinctis ordinibus pulchra
sint omnia, pars tamen quaedam plus appetens quam ei natura atque ipsius
auctor naturae tribuerat de caelesti sede proiecta est; et quoniam
angelorum numerum, id est supernae illius ciuitatis cuius ciues angeli
sunt, imminutum noluit conditor permanere, formauit ex terra hominem atque
spiritu uitae animauit, ratione composuit, arbitrii libertate decorauit
eumque praefixa lege paradisi deliciis constituit, ut, si sine peccato
manere uellet, tam ipsum quam eius progeniem angelicis coetibus sociaret,
ut quia superior natura per superbiae malum ima petierat, inferior
substantia per humilitatis bonum ad superna conscenderet. Sed ille auctor
inuidiae non ferens hominem illuc ascendere ubi ipse non meruit permanere,
temptatione adhibita fecit etiam ipsum eiusque comparem, quam de eius
latere generandi causa formator produxerat, inoboedientiae suppliciis
subiacere, ei quoque diuinitatem affuturam promittens, quam sibi dum
arroganter usurpat elisus est. Haec autem reuelante deo Moysi famulo suo
comperta sunt, cui etiam humani generis conditionem atque originem uoluit
innotescere, sicut ab eo libri prolati testantur. Omnis enim diuina
auctoritas his modis constare uidetur, ut aut historialis modus sit, qui
nihil aliud nisi res gestas enuntiet, aut allegoricus, ut non illic possit
historiae ordo consistere, aut certe ex utrisque compositus, ut et secundum
historiam et secundum allegoriam manere uideatur. Haec autem pie
intelligentibus et ueraci corde tenentibus satis abundeque relucent. Sed ad
ordinem redeamus.
Primus itaque homo ante peccatum cum sua coniuge incola paradisi fuit. At
ubi aurem praebuit suasori et conditoris praeceptum neglexit attendere,
exul effectus, terram iussus excolere atque a paradisi sinu seclusus in
ignotis partibus sui generis posteritatem transposuit atque poenam quam
ipse primus homo praeuaricationis reus exceperat generando transmisit in
posteros. Hinc factum est ut et corporum atque animarum corruptio et mortis
proueniret interitus primusque mortem in Abel filio suo meruit experiri, ut
quanta esset poena quam ipse exceperit probaret in subole. Quod si ipse
primus moreretur, nesciret quodam modo ac, si dici fas est, nec sentiret
poenam suam, sed ideo expertus in altero est, ut quid sibi iure deberetur
contemptor agnosceret et dum poenam mortis sustinet, ipsa exspectatione
fortius torqueretur. Hoc autem praeuaricationis malum, quod in posteros
naturaliter primus homo transfuderat, quidam Pelagius non admittens proprii
nominis haeresim dedicauit, quam catholica fides a consortio sui mox
reppulisse probatur. Ab ipso itaque primo homine procedens humanum genus ac
multiplici numerositate succrescens erupit in lites, commouit bella,
occupauit terrenam miseriam quia[40] felicitatem paradisi in primo patre
perdiderat. Nec tamen ex his defuerunt quos sibi conditor gratiae
sequestraret eiusque placitis inseruirent; quos licet meritum naturae
damnaret, futuri tamen sacramenti et longe postmodum proferendi faciendo
participes perditam uoluit reparare naturam. Impletus est ergo mundus
humano genere atque ingressus est homo uias suas qui malitia propriae
contumaciae despexerat conditorem. Hinc uolens deus per iustum potius
hominem reparare genus humanum quam manere proteruum, poenalem multitudinem
effusa diluuii inundatione excepto Noe iusto homine cum suis liberis atque
his quae secum in arcam introduxerat interire permisit. Cur autem per arcae
lignum uoluerit iustos eripere, notum est diuinarum scripturarum mentibus
eruditis. Et quasi prima quaedam mundi aetas diluuio ultore transacta est.
Reparatur itaque humanum genus atque propriae naturae uitium, quod
praeuaricationis primus auctor infuderat, amplecti non destitit. Creuitque
contumacia quam dudum diluuii unda puniuerat et qui numerosam annorum
seriem permissus fuerat uiuere, in breuitate annorum humana aetas addicta
est. Maluitque deus non iam diluuio punire genus humanum, sed eodem
permanente eligere uiros per quorum seriem aliqua generatio commearet, ex
qua nobis filium proprium uestitum humano corpore mundi in fine concederet.
Quorum primus est Abraham, qui cum esset aetate confectus eiusque uxor
decrepita, in senectute sua repromissionis largitione habere filium
meruerunt. Hic uocatus est Isaac atque ipse genuit Iacob. Idem quoque
duodecim patriarchas non reputante deo in eorum numero quos more suo natura
produxerat. Hic ergo Iacob cum filiis ac domo sua transigendi causa
Aegyptum uoluit habitare atque illic per annorum seriem multitudo
concrescens coeperunt suspicioni esse[41] Aegyptiacis imperiis eosque
Pharao magna ponderum mole premi decreuerat et grauibus oneribus
affligebat. Tandem deus Aegyptii regis dominationem despiciens diuiso mari
rubro, quod numquam antea natura ulla cognouerat, suum transduxit exercitum
auctore Moyse et Aaron. Postea igitur pro eorum egressione altis Aegyptus
plagis uastata est, cum nollet dimittere populum. Transmisso itaque ut
dictum est mari rubro uenit per deserta eremi ad montem qui uocatur Sinai,
ibique uniuersorum conditor deus uolens sacramenti futuri gratia populos
erudire per Moysen data lege constituit, quemadmodum et sacrificiorum ritus
et populorum mores instruerentur. Et cum multis annis multas quoque gentes
per uiam debellassent, uenerunt tandem ad fluuium qui uocatur Iordanis duce
iam Iesu Naue filio atque ad eorum transitum quemadmodum aquae maris rubri
ita quoque Iordanis fluenta siccata sunt; peruentumque est ad eam ciuitatem
quae nunc Hierosolyma uocatur. Atque dum ibi dei populus moraretur, post
iudices et prophetas reges instituti leguntur, quorum post Saulem primatum
Dauid de tribu Iuda legitur adeptus fuisse. Descendit itaque ab eo per
singulas successiones regium stemma perductumque est usque ad Herodis
tempora, qui primus ex gentilibus memoratis populis legitur imperasse. Sub
quo exstitit beata uirgo Maria quae de Dauidica stirpe prouenerat, quae
humani generis genuit conditorem. Hoc autem ideo quia multis infectus
criminibus mundus iacebat in morte, electa est una gens in qua dei mandata
clarescerent, ibique missi prophetae sunt et alii sancti uiri per quorum
admonitionem ipse certe populus a tumore peruicaciae reuocaretur. Illi uero
eosdem occidentes in suae nequitiae peruersitate manere uoluerunt.
Atque iam in ultimis temporibus non prophetas neque alios sibi placitos sed
ipsum unigenitum suum deus per uirginem nasci constituit, ut humana salus
quae per primi hominis inoboedientiam deperierat per hominem deum rursus
repararetur et quia exstiterat mulier quae causam mortis prima uiro
suaserat, esset haec secunda mulier quae uitae causam humanis uisceribus
apportaret. Nec uile uideatur quod dei filius ex uirgine natus est, quoniam
praeter naturae modum conceptus et editus est. Virgo itaque de spiritu
sancto incarnatum dei filium concepit, uirgo peperit, post eius editionem
uirgo permansit; atque hominis factus est idemque dei filius, ita ut in eo
et diuinae naturae radiaret splendor et humanae fragilitatis appareret
assumptio. Sed huic tam sanae atque ueracissimae fidei exstiterant multi
qui diuersa garrirent et praeter alios Nestorius et Eutyches repertores
haereseos exstiterunt, quorum unus hominem solum, alter deum solum putauit
asserere nec humanum corpus quod Christus induerat de humanae substantiae
participatione uenisse. Sed haec hactenus.
Creuit itaque secundum carnem Christus, baptizatus est, ut qui baptizandi
formam erat ceteris tributurus, ipse primus quod docebat exciperet. Post
baptismum uero elegit duodecim discipulos, quorum unus traditor eius fuit.
Et quia sanam doctrinam Iudaeorum populus non ferebat, eum inlata manu
crucis supplicio peremerunt. Occiditur ergo Christus, iacet tribus diebus
ac noctibus in sepulcro, resurgit a mortuis, sicut ante constitutionem
mundi ipse cum patre decreuerat, ascendit in caelos ubi, in eo quod dei
filius est, numquam defuisse cognoscitur, ut assumptum hominem, quem
diabolus non permiserat ad superna conscendere, secum dei filius caelesti
habitationi sustolleret. Dat ergo formam discipulis suis baptizandi,
docendi salutaria, efficientiam quoque miraculorum atque in uniuersum
mundum ad uitam praecipit introire, ut praedicatio salutaris non iam in una
tantum gente sed orbi terrarum praedicaretur. Et quoniam humanum genus
naturae merito, quam ex primo praeuaricatore contraxerat, aeternae poenae
iaculis fuerat uulneratum nec salutis suae erat idoneum, quod eam in
parente perdiderat, medicinalia quaedam tribuit sacramenta, ut agnosceret
aliud sibi deberi per naturae meritum, aliud per gratiae donum, ut natura
nihil aliud nisi poenae summitteret, gratia uero, quae nullis meritis
attributa est, quia nec gratia diceretur si meritis tribueretur, totum quod
est salutis afferret.
Diffunditur ergo per mundum caelestis illa doctrina, adunantur populi,
instituuntur ecclesiae, fit unum corpus quod mundi latitudinem occuparet,
cuius caput Christus ascendit in caelos, ut necessario caput suum membra
sequerentur. Haec itaque doctrina et praesentem uitam bonis informat
operibus et post consummationem saeculi resurrectura corpora nostra praeter
corruptionem ad regna caelestia pollicetur, ita ut qui hic bene ipso
donante uixerit, esset in illa resurrectione beatissimus, qui uero male,
miser post munus resurrectionis adesset. Et hoc est principale religionis
nostrae, ut credat non solum animas non perire, sed ipsa quoque corpora,
quae mortis aduentus resoluerat, in statum pristinum futura de beatitudine
reparari. Haec ergo ecclesia catholica per orbem diffusa tribus modis
probatur exsistere: quidquid in ea tenetur, aut auctoritas est scripturarum
aut traditio uniuersalis aut certe propria et particularis instructio. Sed
auctoritate tota constringitur, uniuersali traditione maiorum nihilominus
tota, priuatis uero constitutionibus et propriis informationibus unaquaeque
uel pro locorum uarietate uel prout cuique bene uisum est subsistit et
regitur. Sola ergo nunc est fidelium exspectatio qua credimus affuturum
finem mundi, omnia corruptibilia transitura, resurrecturos homines ad
examen futuri iudicii, recepturos pro meritis singulos et in perpetuum
atque in aeternum debitis finibus permansuros; solumque est[42] praemium
beatitudinis contemplatio conditoris--tanta dumtaxat, quanta a creatura ad
creatorem fieri potest,--ut ex eis reparato angelico numero superna illa
ciuitas impleatur, ubi rex est uirginis filius eritque gaudium sempiternum,
delectatio, cibus, opus, laus perpetua creatoris.
[40] qui _uel_ quod _codd._
[41] suspiciones _uel_ suspicione _uel_ suspicio _uel_ subici _codd.
meliores._
[42] esse _codd_.