IX. Omnis diuersitas discors, similitudo uero appetenda est; et quod
appetit aliud, tale ipsum esse naturaliter ostenditur quale est illud hoc
ipsum quod appetit.
Sufficiunt igitur quae praemisimus; a prudente uero rationis interprete
suis unumquodque aptabitur argumentis.
Quaestio uero huiusmodi est. Ea quae sunt bona sunt; tenet enim communis
sententia doctorum omne quod est ad bonum tendere, omne autem tendit ad
simile. Quae igitur ad bonum tendunt bona ipsa sunt. Sed quemadmodum bona
sint, inquirendum est, utrumne participatione an substantia? Si
participatione, per se ipsa nullo modo bona sunt; nam quod participatione
album est, per se in eo quod ipsum est album non est. Et de ceteris
qualitatibus eodem modo. Si igitur participatione sunt bona, ipsa per se
nullo modo bona sunt: non igitur ad bonum tendunt. Sed concessum est. Non
igitur participatione sunt bona sed substantia. Quorum uero substantia bona
est, id quod sunt bona sunt; id quod sunt autem habent ex eo quod est esse.
Esse igitur ipsorum bonum est; omnium igitur rerum ipsum esse bonum est.
Sed si esse bonum est, ea quae sunt in eo quod sunt bona sunt idemque illis
est esse quod boni esse; substantialia igitur bona sunt, quoniam non
participant bonitatem. Quod si ipsum esse in eis bonum est, non est dubium
quin substantialia cum sint bona, primo sint bono similia ac per hoc hoc
ipsum bonum erunt; nihil enim illi praeter se ipsum simile est. Ex quo fit
ut omnia quae sunt deus sint, quod dictu nefas est. Non sunt igitur
substantialia bona ac per hoc non in his est esse bonum; non sunt igitur in
eo quod sunt bona. Sed nec participant bonitatem; nullo enim modo ad bonum
tenderent. Nullo modo igitur sunt bona.
Huic quaestioni talis poterit adhiberi solutio. Multa sunt quae cum
separari actu non possunt, animo tamen et cogitatione separantur; ut cum
triangulum uel cetera a subiecta materia nullus actu separat, mente tamen
segregans ipsum triangulum proprietatemque eius praeter materiam
speculatur. Amoueamus igitur primi boni praesentiam paulisper ex animo,
quod esse quidem constat idque ex omnium doctorum indoctorumque sententia
barbararumque gentium religionibus cognosci potest. Hoc igitur paulisper
amoto ponamus omnia esse quae sunt bona atque ea consideremus quemadmodum
bona esse possent, si a primo bono minime defluxissent. Hinc intueor aliud
in eis esse quod bona sunt, aliud quod sunt. Ponatur enim una eademque
substantia bona esse alba, grauis, rotunda. Tunc aliud esset ipsa illa
substantia, aliud eius rotunditas, aliud color, aliud bonitas; nam si haec
singula idem essent quod ipsa substantia, idem esset grauitas quod color,
quod bonum et bonum quod grauitas--quod fieri natura non sinit. Aliud
igitur tunc in eis esset esse, aliud aliquid esse, ac tunc bona quidem
essent, esse tamen ipsum minime haberent bonum. Igitur si ullo modo essent,
non a bono ac bona essent ac non idem essent quod bona, sed eis aliud esset
esse aliud bonis esse. Quod si nihil omnino aliud essent nisi bona neque
grauia neque colorata neque spatii dimensione distenta nec ulla in eis
qualitas esset, nisi tantum bona essent, tunc non res sed rerum uideretur
esse principium nec potius uiderentur, sed uideretur; unum enim solumque
est huiusmodi, quod tantum bonum aliudque nihil sit. Quae quoniam non sunt
simplicia, nec esse omnino poterant, nisi ea id quod solum bonum est esse
uoluisset. Idcirco quoniam esse eorum a boni uoluntate defluxit, bona esse
dicuntur. Primum enim bonum, quoniam est, in eo quod est bonum est;
secundum uero bonum, quoniam ex eo fluxit cuius ipsum esse bonum est, ipsum
quoque bonum est. Sed ipsum esse omnium rerum ex eo fluxit quod est primum
bonum et quod bonum tale est ut recte dicatur in eo quod est esse bonum.
Ipsum igitur eorum esse bonum est; tunc enim in eo.
Qua in re soluta quaestio est. Idcirco enim licet in eo quod sint bona
sint, non sunt tamen similia primo bono, quoniam non quoquo modo sint res
ipsum esse earum bonum est, sed quoniam non potest esse ipsum esse rerum,
nisi a primo esse defluxerit, id est bono; idcirco ipsum esse bonum est nec
est simile ei a quo est. Illud enim quoquo modo sit bonum est in eo quod
est; non enim aliud est praeterquam bonum. Hoc autem nisi ab illo esset,
bonum fortasse esse posset, sed bonum in eo quod est esse non posset. Tunc
enim participaret forsitan bono; ipsum uero esse quod non haberent a bono,
bonum habere non possent. Igitur sublato ab his bono primo mente et
cogitatione, ista licet essent bona, tamen in eo quod essent bona esse non
possent, et quoniam actu non potuere exsistere, nisi illud ea quod uere
bonum est produxisset, idcirco et esse eorum bonum est et non est simile
substantiali bono id quod ab eo fluxit; et nisi ab eo fluxissent, licet
essent bona, tamen in eo quod sunt bona esse non possent, quoniam et
praeter bonum et non ex bono essent, cum illud ipsum bonum primum est et
ipsum esse sit et ipsum bonum et ipsum esse bonum. At non etiam alba in eo
quod sunt alba esse oportebit ea quae alba sunt, quoniam ex uoluntate dei
fluxerunt ut essent, alba minime. Aliud est enim esse, aliud albis esse;
hoc ideo, quoniam qui ea ut essent effecit bonus quidem est, minime uero
albus. Voluntatem igitur boni comitatum est ut essent bona in eo quod sunt;
uoluntatem uero non albi non est comitata talis eius quod est proprietas ut
esset album in eo quod est; neque enim ex albi uoluntate defluxerunt.
Itaque quia uoluit esse ea alba qui erat non albus, sunt alba tantum; quia
uero uoluit ea esse bona qui erat bonus, sunt bona in eo quod sunt.
Secundum hanc igitur rationem cuncta oportet esse iusta, quoniam ipse
iustus est qui ea esse uoluit? Ne hoc quidem. Nam bonum esse essentiam,
iustum uero esse actum respicit. Idem autem est in eo esse quod agere; idem
igitur bonum esse quod iustum. Nobis uero non est idem esse quod agere; non
enim simplices sumus. Non est igitur nobis idem bonis esse quod iustis, sed
idem nobis est esse omnibus in eo quod sumus. Bona igitur omnia sunt, non
etiam iusta. Amplius bonum quidem generale est, iustum uero speciale nec
species descendit in omnia. Idcirco alia quidem iusta alia aliud omnia
bona.
[30] seiunct. _Rand_; coniunct. _codd. opt._; disiunct. _vulg. Vallinus_.
[31] est _codd. inferiores; om. codd. opt._