Decem omnino praedicamenta traduntur quae de rebus omnibus uniuersaliter
praedicantur, id est substantia, qualitas, quantitas, ad aliquid, ubi,
quando, habere, situm esse, facere, pati. Haec igitur talis sunt qualia
subiecta permiserint; nam pars eorum in reliquarum rerum praedicatione
substantia est, pa*rs in accidentium numero est. At haec cum quis i*n
diuinam uerterit praedicationem, cuncta mutantu*r quae praedicari possunt.
Ad aliquid uero omnino non potest praedicari, nam substantia in illo non
est uere substantia sed ultra substantiam; item qualitas et cetera quae
uenire queunt. Quorum ut amplior fiat intellectus exempla subdenda sunt.
Nam cum dicimus "deus," substantiam quidem significare uidemur, sed eam
quae sit ultra substantiam; cum uero "iustus," qualitatem quidem sed non
accidentem, sed eam quae sit substantia sed ultra substantiam. Neque enim
aliud est quod est, aliud est quod iustus est, sed idem est esse deo quod
iusto. Item cum dicitur "magnus uel maximus," quantitatem quidem
significare uidemur, sed eam quae sit ipsa substantia, talis qualem esse
diximus ultra substantiam; idem est enim esse deo quod magno. De forma enim
eius superius monstratum est quoniam is sit forma et unum uere nec ulla
pluralitas. Sed haec praedicamenta talia sunt, ut in quo sint ipsum esse
faciant quod dicitur, diuise quidem in ceteris, in deo uero coniuncte atque
copulate hoc modo: nam cum dicimus "substantia" (ut homo uel deus), ita
dicitur quasi illud de quo praedicatur ipsum sit substantia, ut substantia
homo uel deus. Sed distat, quoniam homo non integre ipsum homo est ac per
hoc nec substantia; quod enim est, aliis debet quae non sunt homo. Deus
uero hoc ipsum deus est; nihil enim aliud est nisi quod est, ac per hoc
ipsum deus est. Rursus "iustus," quod est qualitas, ita dicitur quasi ipse
hoc sit de quo praedicatur, id est si dicamus "homo iustus uel deus
iustus," ipsum hominem uel deum iustos esse proponimus; sed differt, quod
homo alter alter iustus, deus uero idem ipsum est quod est iustum. "Magnus"
etiam homo uel deus dicitur atque ita quasi ipse sit homo magnus uel deus
magnus; sed homo tantum magnus, deus uero ipsum magnus exsistit. Reliqua
uero neque de deo neque de ceteris praedicantur. Nam ubi uel de homine uel
de deo praedicari potest, de homine ut in foro, de deo ut ubique, sed ita
ut non quasi ipsa sit res id quod praedicatur de qua dicitur. Non enim ita
homo dicitur esse in foro quem ad modum esse albus uel longus nec quasi
circumfusus et determinatus proprietate aliqua qua designari secundum se
possit, sed tantum quo sit illud aliis informatum rebus per hanc
praedicationem ostenditur.
De deo uero non ita, nam quod ubique est ita dici uidetur non quod in omni
sit loco (omnino enim in loco esse non potest) sed quod omnis ei locus
adsit ad eum capiendum, cum ipse non suscipiatur in loco; atque ideo
nusquam in loco esse dicitur, quoniam ubique est sed non in loco. "Quando"
uero eodem praedicatur modo, ut de homine heri uenit, de deo semper est.
Hic quoque non quasi esse aliquid dicitur illud ipsum de quo hesternus
dicitur aduentus, sed quid ei secundum tempus accesserit praedicatur. Quod
uero de deo dicitur "semper est," unum quidem significat, quasi omni
praeterito fuerit, omni quoquo modo sit praesenti est, omni futuro erit.
Quod de caelo et de ceteris inmortalibus corporibus secundum philosophos
dici potest, at de deo non ita. Semper enim est, quoniam "semper"
praesentis est in eo temporis tantumque inter nostrarum rerum praesens,
quod est nunc, interest ac diuinarum, quod nostrum "nunc" quasi currens
tempus facit et sempiternitatem, diuinum uero "nunc" permanens neque mouens
sese atque consistens aeternitatem facit; cui nomini si adicias "semper,"
facies eius quod est nunc iugem indefessumque ac per hoc perpetuum cursum
quod est sempiternitas.
Rursus habere uel facere eodem modo; dicimus enim "uestitus currit" de
homine, de deo "cuncta possidens regit." Rursus de eo nihil quod est esse
de utrisque dictum est, sed haec omnis praedicatio exterioribus datur
omniaque haec quodam modo referuntur ad aliud. Cuius praedicationis
differentiam sic facilius internoscimus: qui homo est uel deus refertur ad
substantiam qua est aliquid, id est homo uel deus; qui iustus est refertur
ad qualitatem qua scilicet est aliquid, id est iustus, qui magnus ad
quantitatem qua est aliquid, id est magnus. Nam in ceteris praedicationibus
nihil tale est. Qui enim dicit esse aliquem in foro uel ubique, refert
quidem ad praedicamentum quod est ubi, sed non quo aliquid est uelut
iustitia iustus. Item cum dico "currit" uel "regit" uel "nunc est" uel
"semper est," refertur quidem uel ad facere uel ad tempus--si tamen interim
diuinum illud semper tempus dici potest--sed non quo aliquo aliquid est
uelut magnitudine magnum. Nam situm passionemque requiri in deo non
oportet, neque enim sunt.
Iamne patet quae sit differentia praedicationum? Quod aliae quidem quasi
rem monstrant aliae uero quasi circumstantias rei quodque illa quidem[19]
ita praedicantur, ut esse aliquid rem ostendant, illa uero ut non esse, sed
potius extrinsecus aliquid quodam modo affigant. Illa igitur, quae aliquid
esse designant, secundum rem praedicationes uocentur. Quae cum de rebus
subiectis dicuntur, uocantur accidentia secundum rem; cum uero de deo qui
subiectus non est, secundum substantiam rei praedicatio nuncupatur.
[19] quidem _vulg._; quae _codd. opt._