II.

Age igitur ingrediamur et unumquodque ut intellegi atque capi potest

dispiciamus; nam, sicut optime dictum uidetur, eruditi est hominis unum

quodque ut ipsum est ita de eo fidem capere temptare.

Nam cum tres sint speculatiuae partes, _naturalis_, in motu

inabstracta [Greek: anupexairetos] (considerat enim corporum formas cum

materia, quae a corporibus actu separari non possunt, quae corpora in motu

sunt ut cum terra deorsum ignis sursum fertur, habetque motum forma

materiae coniuncta), _mathematica_, sine motu inabstracta (haec enim

formas corporum speculatur sine materia ac per hoc sine motu, quae formae

cum in materia sint, ab his separari non possunt), _theologica_, sine

motu abstracta atque separabilis (nam dei substantia et materia et motu

caret), in naturalibus igitur rationabiliter, in mathematicis

disciplinaliter, in diuinis intellectualiter uersari oportebit neque diduci

ad imaginationes, sed potius ipsam inspicere formam quae uere forma neque

imago est et quae esse ipsum est et ex qua esse est. Omne namque esse ex

forma est. Statua enim non secundum aes quod est materia, sed secundum

formam qua in eo insignita est effigies animalis dicitur, ipsumque aes non

secundum terram quod est eius materia, sed dicitur secundum aeris figuram.

Terra quoque ipsa non secundum [Greek: apoion hulaen] dicitur, sed secundum

siccitatem grauitatemque quae sunt formae. Nihil igitur secundum materiam

esse dicitur sed secundum propriam formam. Sed diuina substantia sine

materia forma est atque ideo unum et est id quod est. Reliqua enim non sunt

id quod sunt. Vnum quodque enim habet esse suum ex his ex quibus est, id

est ex partibus suis, et est hoc atque hoc, id est partes suae coniunctae,

sed non hoc uel hoc singulariter, ut cum homo terrenus constet ex anima

corporeque, corpus et anima est, non uel corpus uel anima in partem; igitur

non est id quod est. Quod uero non est ex hoc atque hoc, sed tantum est

hoc, illud uere est id quod est; et est pulcherrimum fortissimumque quia

nullo nititur. Quocirca hoc uere unum in quo nullus numerus, nullum in eo

aliud praeterquam id quod est. Neque enim subiectum fieri potest; forma

enim est, formae uero subiectae esse non possunt. Nam quod ceterae formae

subiectae accidentibus sunt ut humanitas, non ita accidentia suscipit eo

quod ipsa est, sed eo quod materia ei subiecta est; dum enim materia

subiecta humanitati suscipit quodlibet accidens, ipsa hoc suscipere uidetur

humanitas. Forma uero quae est sine materia non poterit esse subiectum nec

uero inesse materiae, neque enim esset forma sed imago. Ex his enim formis

quae praeter materiam sunt, istae formae uenerunt quae sunt in materia et

corpus efficiunt. Nam ceteras quae in corporibus sunt abutimur formas

uocantes, dum imagines sint. Adsimulantur enim formis his quae non sunt in

materia constitutae. Nulla igitur in eo diuersitas, nulla ex diuersitate

pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo atque idcirco nec numerus.

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy · 第 26 / 252 题