[35] ‘Hæc ergo corpore erat satis procero, macilento tamen, voce virili,

capillos longos habens, mentum lanugine obsitum, (pilos enim prodeuntes

volsella evellere solebat) mammis carebat; pube erat piloso, pene longo,

præputio denudato, & bene attrito; Scroto & testibus propendentibus

carebat; sub pene in perinæo, ubi calculi extrahi consuevere, rima

offerebatur oblonga, medium circiter digiti articulum profunda....

Hinc virum potius quam fæminam agnovimus. Interrogatus de venereis

actubus, confessus se cum pluribus meretricibus, rem habuisse, & cum

voluptate & cum seminis profusione; insuper quando vel rem haberet; vel

solum incalesceret, penisve erigeretur, in inguine dextro testiculum

protuberare (aliquando enim Testes in Scrotum non descendunt, sed in

inguinibus subsistunt....) affirmavit; quod etiam tangendo persensimus;

a sinistris vero nil unquam, nec extra, nec in conflictu venereo

persensisse, nec etiam ex rima vulvam æmulante, quicquam unquam

effluxisse.

[36] _See_ Columbus _and_ Parée.

[37] Lib. de monstris, Num. 32.

[38] Ægineta, _ibid._ Gal. l. 14. de usu part. c. 1. C. c. 6. f. c. 10.

h. a. & de Anatom. Administrat. Rhas. de Re Med. l. 1. c. XXVI. de forma

uteri. _ibid._ Avicen. l. III. fen. XXI. de membris gener. in mulieribus

c. 1. de Anatomia Matricis.

[39] _King’s-Arms_ Tavern in _Fleetstreet_. This Account I had from that

ingenious Surgeon Mr _John Douglas_.

[40] Lib. 1. de Hermaph. c. XXXIII.

[41] ‘Cum historia subsequens ad Hermaphroditorum naturam explicandam non

parum faciat, eam ex Germanico sic reddidimus.

[42] Lib. de human. natura, c. ult.

[43] ‘Solet etiam in generatione, quibusdam viris illud muliebre membrum,

& quibusdam fæminis illud virile membrum quo luxuriantur, adjici,

sed impedita vel oblita natura, nam cum aliquo eventu impeditur vel

obliviscitur, illud materiæ humidæ superfluum quod ad vastitatem, vel ad

numerum alicujus membri solet disponere, ad alterius naturæ membrum sine

ratione immittat.’

[44] Lib. III. Fen. XXI. Tract. 1. c. 12. de causis masculinitatis.

[45] ‘Et dicunt quidem, quod si currit à dextro viri ad dextrum ipsius,

masculinat: & ex duobus sinistris fæminat, & si currit ex sinistro ejus,

ad dextram ipsius, erit fæmina Masculina, & ex dextro ejus, ad sinistram

ipsius, erit Masculus fæmininus.’

[46] Galen de Sem. c. 5. h. ibid. c. 10. a. Hip. Aph. 48. l. 5. Galen l.

14. de us. par. c. 7. f. 9. Aris. 4. de gen. anim. c. 1.

[47] ‘Ubi menses defluxerunt, sitque abstersus uterus, quod quinto sere

die usu venit, aut septimo, si vir mulieri congrediatur, a primo cum

est purgata, die, ad quintum, Marem produci; a quinto vero ad octavum,

fæmellam: rursus ab octavo ad duodecimum denuo Masculum: post illum vero

dierum numerum Hermaphroditum.’

[48] The Quotation in _Gerardus_’s Translation of _Avicen._ which is

marginal, runs thus: Ras. 22. contin. 6. c. 1. 231. 2.

Si mulier utitur coitu in die suæ levationis, concipit masculum;

Si in quinto fæminam: Si in 6to masculum: Si in 7 fæminam:

Si in 8. masculum: Si in 9. fæminam: Si in 10. masculum:

Si in 11. utrum que Sexum.

[49] ‘Et dixerunt quidam de illis, qui loquuntur absque ratione, quod

pregnatio à die ablutionis, est cum masculo usque ad quintum, & est cum

puella usque ad octavum: deinde est cum masculo usque ad XI. deinde est

cum Hermaphrodito.’

[50] Lib. 3. de occul. natur. mir. c. 9.

[51] ‘Primus enim diebus, elota vulva, humoreque sordido accurate

expurgato, plus caloris concipit uterus, quo virile semen, potentius

coalescit muliebri, atque in dextrum uteri sinum dirigitur, hepatis

dextrique Renis vi attractoria, e quibus etiam sanguis calidus in

alimentum futuri fœtus, iis diebus derivatur; neque enim sinistræ partes

utpote alsiosæ ac frigidæ, sanguinisque inopes statim a purgatis mensibus

aliquid conferre possint: sed serius ac partius sanguis depromitur a

sinistræ partis venis, quas emulgentes vocant, quæ splenem renemque

sinistrum perreptant, sicut post quinque demum diem usque ad octavum

ex illis aliquid sanguinis confluat, quo fœtus alendus est, ita cum

istæ partes vires suas obeant, censenturque dextræ ex situ loci, atque

alimenti frigidi ratione femella effingitur; post octavum diem dextræ

partes rursum conferendi sanguinis munus, sibi assumunt atque ex illis

denuo scaturire sanguis incipit, masculum saginando.

‘Post hoc dierum curriculum, quoniam ex omni parte promiscue sanguis

menstruus erumpit, ac vulva ex frigidi humoris affluxu plus satis

uda efficitur, semenque nutri parti associatur; sed in media uteri

capacitate fluctuat, Hermaphroditum confusa inter sesemina moliuntur,

qui conceptus modo ex dextro, modo ex sinistro sinu vires formamque

accipit atque utriusque opera utitur, hinc Androgyni nobis emergunt, sive

Hermaphroditi.’

[52] L. 1. De occult. Nat. mir.

[53] ‘In congressu quidem indecenti, nonnumquam vitiosus hic infamisque

conceptus ex indecoro concubitu conflatur, cum præter usum ac

commoditatem exercendæ veneris, vir supinus, mulier prona decumbit, &c.’

[54] De Gener. & part. humano, c. 10. ‘In muliere posteaquam virile semen

receperit in utero, positura corporis observanda: Semper vitanda est quæ

modo supino fit; quoniam maneat tunc semen in media parte uteri, non fit

absolutus mas, nec fœmina, sed uterque simul, qui Hermaphroditus dicitur.’

[55] De Herm. p. 318.

[56]

‘Fæmina virque simul veneris quum germina miscent,

Venis informans diverso ex semine virtus

Temperiem servans bene condita corpora fingit;

Nam si virtutes permixto semine pugnent,

Nec faciant uno permixto in corpore, diræ

Nascentem gemino vexabunt corpore sexum.’

[57] Paraph. in Aristot. in 4. gen. animal. 4.

[58] ‘Quæ autem genitalia gemina habent; maris unum fæminæ alterum, causa

est ejusmodi generis.’

[59] In Com. de præcip. divin. gen. Tit. Tetrascopia sive lib. 15.

[60] ‘Si perficiendis duobus, materia deficiat, uni tamen redundet;

format vis διαπλαστικη, præter naturæ præscriptum, membra plura non

necessaria.’

[61] ‘Hoc modo Hermaphroditi & Androgyni generantur, quibus membra

sexus utriusque insunt; etsi, e duobus alterum fere imbecillum, atque

inefficax; & contingit nonnunquam alterum mutari, vel prorsus aboleri.’

[62] Lib. 1. de reb. cœlestib. c. 6.

[63] ‘Volunt autem calorem à quo existat generatio, moderatum illum

quidem esse, & sua quadam certaque mensura contineri, urere autem, ac

supra quam, generatio ipsa exigat, exsiccare, ubi vehementior fuerit,

adversarique propterea generationi.’

[64] ‘Etsi è duobus, alter fere sit imbecillis,’ _&c._

[65] ‘Hæc igitur agens vis illa, & procreans, cum æquabiliter sese ad

alterutrum habuerit, ut aut prorsus superet, aut ut rursus superetur,

eodem, quidem aut virili, aut muliebri sexu fæminas nasci, at ubi partim

vicerit, partim succubuerit, tunc in diversum, rem geri, atque alterum

marem, alteram fæminam gigni.’

[66] ‘Natura in hominum omnino genere marem discernit à fæmina, itaque in

eodem simul corpore uterque sexus, suo gradu, nequit consistere.’

[67] 2. Phys. Tr. 2. c. 3. de Animal. l. 18.

[68] ‘Hermaphroditos fieri si qualitates contrariæ conjungantur quarum

utraque sit complexionalis & terminans, & virtus formativa satisfacere

potest utrique sexui, tam in membris exterioribus, quam in membris

interioribus.’

[69] The Existence of these Cells is contradicted under _Domini

Terrcellius_, which see.

[70] Sanflorus in Thes. Aristot. l. 12. c. 3.

[71] ‘Quia natura intendit semper generare masculum, & nunquam femellam,

quia femella est vir occasione natus & monstrum in natura, quia

aliquando generetur masculus quoad omnia membra principalia, sed tamen

propter malam dispositionem Matricis, & objecti, & secundum seminis

inæqualitatem, cum non possit perficere Masculum perfectum, sic generat

femellam aut Hermaphroditem.’

[72] De Civit. Dei, l. 16. c. 8.

[73] ‘Ex illo protoplasto uno originem ducere.’

[74] ‘Qualis autem ratio redditur de monstrosis apud nos hominum

partubus, talis de monstrosis quibusdam gentibus reddi potest. Deus

enim creator est omnium, qui ubi & quando, creari quid oporteat, vel

oportuerit ipse novit, _&c._’

[75] Aventures de _Jaques Sadeur_,—he fictitiously wrote that he was

driven to _Terra Australis_, and that the Inhabitants were of both Sexes;

see more of him in the General Diction. Tom. IX. p. 10.

[76] ‘Androgyni, quos etiam Hermaphroditos nuncupant, quamvis admodum

rari sint, difficile est tamen ut temporibus desint: in quibus sic

uterque sexus apparet, ut ex quo potius debeant accipere nomen, incertum

sit: à meliore tamen, hoc est, à masculino, ut appellarentur, loquendi

consuetudo prævaluit; nam nemo unquam Androgynecas, aut Hermaphroditas

nuncupavit.’

[77] Camerarius. Lonæus Bosc. Rhoderic. Acastro Cælius Rhod. Sabinus.

Ptolomæus. Cardanus. Julius Firmicus, _jun._

[78] Epist. Medicinales diversor. l. 7. Epist. 2. Manardus delivers

this as his own, in the Letter abovementioned; tho’ he has taken it

from _Paulus Ægineta_, De re med. l. vi. C. LXIX. de Hermaphr. or from

_Albucas_. in his Chirurgia C. LXX. de cura Hermafroditæ.

[79] ‘Hermaphroditas Græci pariter & Latini appellant; quorum tres in

viris differentiæ, una in mulieribus: In viris enim similitudo muliebris

pudendi aliquando in scroto; aliquando in perinæo apparet; aliquando per

medium scrotum urina exit.

‘In mulieribus supra pudendum, per pubem, virilis membri cum duobus

testibus forma prominet.’

[80] Or else it is an accidental and superficial Chink, for which see

_Columbus_ and _Parée_.

[81] De Conceptu & Generatione Hominis, _&c._ l. 5. c. 3. fol. 44.

[82] ‘Anno 1519. Tiguri Hermaphroditus vel Androgynus natus est, supra

umbilicum egregiè formatus, sed circa umbilicum rubeam carnis massam

habens sub qua membrum muliebre, & infra hoc, loco convenienti, virile

quoque.’

[83] Ibidem c. 3. Artic. 14.

[84] ‘Contigit nobis talem offerri infantem, de quo non satis constare

cujusnam Sexus esset, prominebant quidem testiculi, membrum præterea

nullum, infra testiculos ruptura erat unde urina efflueret, sed quia

propter virgæ prominentis defectum (nec enim tota aberat, sed intro

conversa, ad modo dictam rupturam deflectebat) hanc natura viam urinæ

dedisset. Non pro femella, nec Androgyno, sed pro masculo hunc haberi &

baptizari placuit.’

[85] ‘Cæterum quia quæ talia sunt, intellectu magis quam oculis

percipiuntur, nec huic peculiarem figuram effingere voluimus.’

[86] Lib. XV. in fine.

[87] ‘Duos deinde Hermaphroditos viventes consideravi in quibus alter

mas, fæmina altera erat.’

[88] ‘Fæmina erat, Æthiopica mulier, earum quas cingaras appellant

Longobardi, hæc neque agere neque pati poterat, nam uterque sexus illi

imperfectus contigerat suo magno malo: Penis namque minimi digiti

longitudinem crassitiemque non excedebat: Vulvæ autem foramen adeo

angustum erat, ut minimi digiti apicem vix intromitteret: optabat misera

ut illi hunc penem ferro evellerem, quippe qui sibi impedimento esse

diceret, dum cum viro coire exoptabat. Optabat etiam ut vulvæ foramen

illi amplificarem, ut viro ferendo idonea esset. Ego vero qui horum

vasorum discrimen intueri fæpiùs cupiebam verbis detinui. Non enim sum

ausus aggredi illius cupiditati satisfacere, quoniam id absque vitæ

discrimine fieri non posse existimabam.’

[89] It is commonly call’d the Furcula or Frenula, which sometimes grows

up almost to the Meatus Urinarius, differing from the Hymen imperforatum,

inasmuch as the former rises from the Perinæum, but the latter is within

the Orificium Vaginæ.

[90] ‘Hermaphroditus vir quem vivum summa diligentia inspexi, hoc modo

habebat: Penis adderat cum scroto, testibusque, sub quibus in pærinæo

seu tauro, quo loco (inter Anum scilicet & Testes) fit sectio pro

extrahendo vesicæ lapide, foramen quidem perstabat in Vulvæ morem, sed

non penetrabat; atque hi sunt quos vidi Hermaphroditi.’

[91] ‘Les Hermaphrodites ou Androgynes sont des enfans qui naissent avec

double membre genital, l’un masculin l’autre feminin et partant sont

appelléz en notre langue françoise Hommes & Femmes.’

Les Oeuvres d’Ambroise Parée l. 25. c. vi.

[92] ‘Or quant a la cause, c’est que la femme fournit autant de

semence que l’homme proportionément, et pource la vertue formatrice,

qui tousjours tasche a faire son semblable, a sçavoir, de la matrice

masculine un masle, & de la feminine une femelle, fait qu’en un

mesme corps sont trouvez quelque fois les deux sex, que l’on nomme

Hermafrodites.’

[93] ‘Des quelles il y a quatre Differences, asçavoir, Hermafrodites

masles, qui est celui qui a le sexe de l’homme perfaiet, et qui peut

engendrer, et a au Perinæum un Trou en form de vulve toutes fois non

penetrant au dedans du corps, et dicelui ne sorte Urine ny Semence.’

[94] The Slit in the Perinæum is taken from _Columb._ 1. xv. _ad finem_.

[95] ‘La Femme Hermaphrodite, outre sa Vulve qui est bien composé, par

la quelle elle jette la semence et ses mois, a une membre virile situé

au dessus de la dite Vulve, pres le penil, sans præpuce: mais un peau

deliée, la quelle ne se peut renverser ne retourner, et sans aucun

erection, ê d’icelui ne sort Urine ny semence & ne s’y trouve vestige de

Scrotum, ne testicules.’

[96] ‘Les Hermafrodites qui ne sont ny l’un ny l’autre, sont ceux qui

sont du tout forclos; & exempt de generation, & leur sexe du tout

imperfaict; & sont situez a costé l’un de l’autre, & quelquefois l’une

dessus & l’autre dessous, & ne s’en peuvent servir, que pour jetter

l’urine.’

[97] ‘Portraict d’un Hermafrodite homme & femme.’

[98] ‘Ni l’un ni l’autre.’

[99] ‘Hermafrodites masles & femelles ce sont ceux qui ont les deux sexes

bien formez & s’en peuvent ayder & servir a la generation.’

[100] Histor. Anatomica Humani Corp. &c. 1. 8. Quest. XIV. de Monst. &

Hermaph.

[101] ‘Hermaphroditas ζιφυεις ανδροθήλυας αρσενοθηλιας vocant, in maribus

id tribus sit modis; cum in perinæo seu interfemineo muliebre pudendum

exiguum videtur; cum itidem in scroto, sed nullo excrementi profluvio,

cum ibidem exeunte Lotio; in feminis unico, cum penis supra genitalis

fastigium in clitorio & ima Pube prominet.’

[102] ‘Addunt quidem, in maribus cum supra Penis radicem muliebris natura

extat.’

[103] ‘In fæminis cum penis ad Inguina vel in Perinæo profertur.’

[104] Enchiridium Anatomicum, 1. II. cap. XXXI. de partibus genitalibus.

[105] Ibidem, cap. XXXVI.

[106] ‘Ad Urethram & Scrotum pertinent Hermaphroditæ, si absconditi

fuerint intra septum Peritonæi Testiculi, & Scrotum inane fuerit, vel

media sui parte apertum, ex Urethra ibi perforata cum Scroti Latera,

uteri labra æmulantur: Penis adeo exiguus ut Obstetrices imperitas ista

deceperint quæ tales Fœtus nascentes, in Ortu suo Judicarent femellas.’

[107] ‘Tales judicati pro feminis tandem Mares evadunt, verum nunquam

visa est fæmina in Marem conversa nisi abutatur sua Clitoride prolongata,

vel Hypersarcosis erumpat ex utero, quæ penis formam & duritiem æmulatur,

sed Penis compositionem nullo modo præ se sert, &c.’

[108] ‘Clitoris prolongatur supra modum, mentiturque penem virilem,

Κέρκοσις Cauda dicitur ita ut mulieres ista parte productiore &

crastiore abutantur inter se, tales sunt quæ dicuntur Hermaphroditæ sive

fricatrices, nec unquam visa est, & impossibile est mulierem in virum

transformari. Sed mas in exortu suo pro femina habitus ut dictum est,

erumpentibus partibus genitalibus, quæ intus latebant potest in virum

degenerare.’

[109] ‘Hanc tamen naturæ fraudem detexit post mortem accurata harum

partium dissectio,’ _Opera omnia_, Cap. III.

[110] Ibidem, Cap. XV.

[111] ‘Non virile membrum esse, at Muliebre, clitoridis nomine notum

asseruimus tantoque liberius, &c.’

[112] Anatome Corp. Humani, cap. xxiii. p. 223.

[113] ‘Nuper mulier quædam non infimæ fortis mihi conquesta est, se in

prima juventute libidinis stimulos sentientem, sæpissime istam particulam

digito fricare, sicque Semen sibi summa cum voluptate provocare solitam

fuisse; sed progressu temporis hanc malam consuetudinem in morbum

abiisse, &c.’

[114] Anat. Corp. Humani, c. 25.

[115] ‘In Hermaphroditis hæc ipsa pars est quæ increscens virgam virilem

effingit, ut ex eo patet, quod nulla manifeste conspicua perforatio in ea

observetur.’

[116] ‘Huic superiori pudendi parte Clitoris excreverat ad medii digiti

Longitudinem, & mentulæ Crassitiem, cum glande, frenulo & præputio, ut

in viris esse solet, excepto quod fissura glandis non esset manifeste

pervia: inferius meatus urinarius, & vagina uteri adstabant, ut in

mulieribus: in singulis pudendi labiis unus testis continebatur.’

[117] ‘Similem etiam Hermaphroditum Anglum ætatis 22 annorum, anno 1668,

cum plurimis aliis spectatoribus, vidimus hic Ultrajecti, &c.’

[118] ‘Ex quibus omnibus satis patet, hujusmodi Hermaphroditos non

vere utriusque sexus participes esse, sed esse revera fæminas quibus

genitalia sunt male conformata, scilicet Testes extra abdomen in labia

descenderunt, & clitoris in nimiam longitudinem increvit.’

[119] Anatomes, lib. I. cap. XXV. de uteri partibus, Vid. Edit.

Ultrajecti 1685. pag. 154.

‘Ex quibus omnibus satis patet, hujusmodi Hermaphroditos non esse

vere utriusque sexus participes, sed esse revera fæminas, quibus

genitalia sunt male conformata, scilicet Testes extra abdomen in labia

descenderunt, & Clitoris in nimiam longitudinem increvit.’

[120] ‘Superioribus etenim annis fæminam mihi videre contigit, quæ præter

vulvam membro quoque virili prædita erat, quod tamen non erat admodum

crassum.’ _See the foregoing Chapter._

[121] ‘Uterus autem, nec non uteri cervix à cæterarum fæminarum matrice

colloque nihil distabat: sed in testibus discrimen erat: nam testes

in hac crassiores erant, quam in reliquis mulieribus: sed quoad situm

ipsorum, nullum discrimen deprehendi. Peni Scrotum contiguum non erat,

imo vero scroto prorsus carebat, & duobus musculis præditus erat hujus

fæminæ penis, non quatuor, ut in maribus perfectis, præterea penis hujus

hermaphroditi tenui pelle integebatur, nullum aderat præputium, _&c._’

A mechanical and critical enquiry into the nature of hermaphrodites · 第 7 / 7 段