_Magistro meo venerabili Johanni Paston Armigero detui._
Dixi enim magistro meo gardiano ante meum exitum quod magistri mei
generosi et amici alii vellent me juvare pro die Jovis pro pascendo
doctores, patres ac cæteros confratres nostri provincialis capituli; et
in exitu meo consentire noluit, quia Gurnay suus socius et procurator,
frater juvenis nostri conventus et unus sacerdos simplex, curatus de
Worsted, et Bukle, cocus, super se diem prædictum assumpserunt. Et ego
dixi, ‘Olim fuit modus quod unus ejusdem loci magister esset præferendus
in tali diei eleccione. Sed unum scitote, si magistri mei certi generosi
et ego cum eis habere non potuerimus diem quem elegimus, certe pro hoc
tempore nullum alium diem habere volumus.’ Utinam placeret vobis ut
magistra mea, uxor vestra, vellet mittere pro magistro gardiano, et
dicere sibi quod ipsa quæsivit a me qualem diem ego haberem pro
fratribus pascendis in tempore capituli et quod ego dixi me habiturum
illum vel certe nullum aliter. Quæcumque ego potero procurare de
pecuniis seu victualibus ego singula venderem et expendere vellem in
reparacionibus, &c. Rogo vos ex caritate ut magistræ meæ matri vestræ ac
aliis amicis vestris vobis notis, insinuetis nostram indigenciam pro
faciliori relevamine capituli provincialis. Sic enim ad vestri et mei
magistri mei specialem instanciam præsencialiter habere residenciam
teneo, ut alia loca pro præsenti negocio accedere non valeam, &c. Non
plura pro præsenti sunt calamo præsentanda, nisi quod vos, vestros et
vestra Jesus Christus graciose conservet in prosperis et graciosius
dirigat in agendis. Amen.
Recommendetis me, si placeat, uxori et matri et confratribus vestris W.,
&c. et domino meo Rectori de Blofeld, utinam de Hadle, &c.; cui dicatis
quod hac nocte jacuit Colinus Gallicus cum pulcherima Amasia sua in
camera conducta per eum, &c. Utinam nunquam vigeat, &c. Ipse proponit in
vestra præsentia dicere dicto rectori satis perversa verba. Et spero
quod dominus Rector faciat de sua speciali gratia meum negocium per
Ricardum famulum suum crastina die summo mane expediendum, quia dies
ista est dies ultima, &c. Ex manerio de Castre, Sabbato circa tempus
prandii festinantissime.
Magister meus[97.2] valde gavisus est quando audivit de vobis quomodo
scienter, audacter, viriliter et veraciter respondistis adversariis
vestris coram Domino Cancellario aliisque dominis, &c.
Vester præ cæteris orator,
F. J. B., Minorum minimus.
[Footnote 97.1: This letter was copied by the Editor from one of
the Royden Hall MSS. in 1875.]
[Footnote 97.2: Sir John Fastolf.]
340