LXIII. 12 décemb. 1344-15 février 1345.

_Inquisitiones curie prioratus Burgi Valentie, ipso prioratu,

vacante_[A].

_Contra Petrum Andree sabbaterium de Burgo Valentie_.

ANNO Domini M^{o}CCC^{o}XL^{o} quarto & die xii^{a} mensis decembris,

pervenit ad audienciam discretorum virorum dom. Petri Beroardi & Thome

Ysimbardi, canonicorum & conreariorum ecclesie Burgi Valentie, regencium

curiam prioratus dicti Burgi Valentie, ipso prioratu vacante propter mortem

bone memorie dom. Guillelmi Pareti prioris ecclesie dicti Burgi, quod

Petrus Andree sabaterius, habitator dicti Burgi sub juridictione dicti

prioratus, mala & inico motu, in die festo ob honorem beati Nicholay, in

domo Petri Podialis sabaterii Valentie, (sump)sit Grossonam uxorem Petri

Falavel per capsanam & eam precipitavit ad terram juxta ignem, ita quod

nisi essent aliqui qui ibidem astabant combuxisset eidem caput suum, & ipsa

precipitata cum genibus, pugnis & pedibus suis supra ventrem conculcavit,

sic eo quod ipsam ita maliciose tractavit quod sibi opportuit duo implastra

in suis constibus deponere. Et quia talia sunt mali exempli, etc.

Super quibus fuit inquisitum cum dicto Petro Andree, qui, suo previo

juramento requisitus dicere veritatem, negavit omnia contenta in dicto

titulo fore vera; dixit tamen quod propter verba maliciosa que dicta

Grosseta habebat cum famulo ejus generis, quod idem Petrus Andree dixit

eidem mulieri: tu potest esse mala mulier; & tunc ipsa dixit: ymo tu, quia

tu & alii dimititis istos rixantes; & tunc ipse accepit eam per brachium

dicendo: sedeas, quar tu say fares riot, & aliud malum non fecit eidem. Et

juravit stare mandatis dicte curie & solvere judicatum, etc. Et fuit

requisitus si volebat videre jurare testes quos dicta curia producere

intendebat contra ipsum; qui dixit & respondit quod sic.

Postque, anno quo supra & die xiiij mensis januarii, fuerunt producti in

testes pro parte dicte curie contra dict. Petrum Andree, videl. Penardus

Bessonis, Petrus Poialis, Petrus Chavalher sabbaterii & Michaletus

sabbaterii de Valentia, qui juraverunt ad sancta Dei Evangelia.... dicere

veritatem, remoto odio, amore, etc.--Datum in prioratu novo dicti Burgi.

Item, anno quo supra & die xj^{a} mensis febroarii, Penardus Bessonis,

sabaterius, testis interrogatus super contentis in dicto articulo sibi in

suo vulgali lecto exposito, dixit se tantum scire quod quadam die, de qua

non recordatur, ipse loquens & plures alii de officio suo sedebant in domo

Petri Poialis in una societate, potando uno cimbalo; & tunc dicta mulier

venit ibidem & vidit quod dict. Petrus maritus suus & quidam alter habebant

litem inter se, & dixit ipsis omnibus: vos non estis probi homines, quia

non separatis istos qui litigant; & tunc ipsa adesit dict. Matheum

litigantem cum dicto viro suo, & statim dict. Petrus Andree dixit ipsi

mulieri: tu potest esse mala mulier, dimite ipsum; &accepit eam per

brachium & fecit eam sedere supra scamnum. Alia dixit se nescire.

Interrogatus si dict. Petrus Andree dict. mulierem precipitavit ad terram

nec conculcavit eam cum pedibus suis, dixit suo juramento quod non.

Interrogatus si quando dict. Petrus dixit eidem mulieri: sedeas, & fecit

eam sedere supra scamnum, si percussit eam nec fecit sibi aliud malum quare

ipsa debeat deferre amplastros, dixit suo juramento quod non.

Item, Petrus Chavallerii sabbaterius, testis interrogatus super contentis

in dicto articulo sibi in suo vulgari lectis & expositis..., dixit in

effectu idem in omnibus ut dict. Perardus; interrogatus si vidit quod dict.

Petrus dict. mulierem percussit de pugno nec eam pestraverit ad terram,

dixit suo juramento quod non....

Postque, anno quo supra & die nona mensis febroarii, fuit publicata dicta

inquesta dicto Petro & concessa sibi copia, dixit quod volebat stare &

subire misericordie dicte curie.

_Sequuntur condempnaciones.--Contra Petrum Andree_.

Anno quo supra & die xv mensis febroarii, ven^{les} & discreti viri dom.

Petrus Beroardi & Thomas Ysimbardi, conrearii ecclesie Burgi..., visa

inquesta contra ipsum, quia repererunt tantum probatum de contentis in

dicta inquesta quod dict. Petrus accepit per brachium dict. Grossetam &

fecit eam & compulit sedere, dicendo: tu potest esse mala mulier; idcirco,

quia supposuit se misericordie dict. dom. conreariorum, pronunciaverunt

ipsum in decem solid. Viennen. dandis dicte curie & in emenda inmote partis

adverse, taxatione reservata: testibus presentibus Johanne de Cufia

clerico, dom. Giraudo de Versenay lic(enciato) in legibus & Jausemando

codurerio.

[A] Extrait de la minute notariée, cahier in-4^{o} de fort papier vergé;

curieux spécimen des moeurs du peuple à cette époque.

* * * * *

Chartvlarivm Ecclesiae Sancti Petri de Bvrgo Valentiae Ordinis Sancti Avgvstini · 第 72 / 103 题