LXII. 20 octobre 1344.

[_Testamentum Johannetæ relictæ, habitatricis Burgi Valentiæ_][A].

IN Xpisti nomine, amen. Per hoc pres. publ. instrumentum cunctis appareat

evidenter, quod Johanneta, relicta Guillelmi Rostagni, habitatrix Burgi

Valentie, sana mente & intellectu per Dei graciam & in bona existens

memoria, prout ex verbis ejusdem liquide apparebat, in presencia..., de se

& omnibus bonis & rebus suis.... nuncupative ordinavit & suum ultimum

testamentum nuncup. & suam ult. voluntatem fecit per modum qui sequitur.--

Ego Johanneta, relicta..., habitatrix..., diem extremam vite mee cupiens

prevenire ne decedam intestata & ut extrema necessitas me paratam inveniat,

de me & de omnibus bonis & rebus meis.... dispono & ordino.... in hunc

modum. In primis, animam meam cum a corporeis nexibus fuerit liberata

recomendo prealtissimo Creatori & gloriose Virgini matri ejus atque celesti

curie paradisi, corpori vero meo eligo sepulturam in cimiterio ecclesie

Sancti Petri de Burgo; deinde precipio clamores meos sedari & debita,

helemosinas & legata mea solvi & restitui simpliciter & de plano per majus

heredum meorum; & lego cuilibet domin. incuratorum dicte ecclesie Sancti

Petri de dicto Burgo duodecim denarios Viennenses semel tantum; item, lego

vicario eorumdem sex denarios Viennen. semel tantum; item, lego Hospitali

beate Marie de dicto Burgo duo linteamina cum una flasata, semel tantum;

item, lego Hospitali beati Anthonii de dicto Burgo Valentie duo linteamina

cum una flassata, semel tantum; item, volo & precipio quod de bonis meis

dentur & distribuantur Xpisti pauperibus in dicto Burgo Valentie, tam in

pane quam in sabis & bocone necessariis in predictis, summam & valorem

decem libr. Viennen. semel tantum; item, lego dilecto filio meo Johanni

Rostagni de dicto Burgo vineam meam sitam in mandamento dicti Burgi, in

loco vocato in Diviso, inter vineas dicti Johannis & dom. Guillelmi Armandi

& Petri Jorneti; item, lego dicto Johanni filio meo triginta solidos

bonorum parvorum Turonensium semel tantum, loco aliorum triginta solid.

quos Peronetus Rostagni habuit ab alia parte; item, lego Luquete, uxori

dicti Johannis Rost. filii mei, meum meliorem gardacorcium & unam camisam

novam; in omnibus autem aliis bonis & rebus meis..., sedatis tamen

primictus clamoribus & debitis, helemosinis & legatis meis integre

persolutis, heredes universales michi constituo dilectos filios meos

Johannem & Peronetum Rostagni equis porcionibus. Hoc autem testamentum

nuncupativum..., revocata primitus omni alia ultima voluntate seu donatione

causa mortis, valere volo..., si non secundum leges..., secundum canonicas

sanctiones...; & ... venientes michi ab intestato, ut hanc ult. voluntatem

meam per fidei comissum compleant & actendant; rogans insuper & requirens

testes.... ut ferant testimonium veritati.... Acta fuerunt predicta in

dicto Burgo Valencie, in domo habitationis dicte testatricis, vicesima die

mensis octobris, anno Domini M^{o}CCC^{o}XL^{o} quarto, testibus

presentibus dom. Johanne de Balma capellano & curato dicte ecclesie Sancti

Petri, Johanne Desiderii, Johanne Fraguenis, Hugone de Secusiis, Lantelmo

de Paris, Johanne Serrerie & Johanne Turpini, habitatoribus dicti Burgi; &

me Johanne Lauterii de Stella Valent. dyoc..., notario publ. & curie

Valentie jurato....

[A] Extrait de l'acte dont nous donnons ici la partie intéressante (dans le

cahier indiqué ch. suiv., n. A):

_Publicatio testamenti & ultime voluntatis Johannete relicte Guillelmi

Rostagni, degentis in juridictione dicti prioratus_.

IN Dei nomine, amen. Nos Petrus Beroardi, canonicus & conrearius

ecclesie Sancti Petri de Burgo, regens juridicionem prioratus dicti

Burgi una cum Thoma Ysimbardi concanonico & conconreario ipsius

ecclesie, ipso prioratu vacante propter mortem ven^{lis} viri dom.

Guillelmi Pareti prioris ecclesie dicti Burgi, notum facimus ... quod

anno Domini M^{o}CCC^{o}XLIV^{o} & die XV^{a} mensis januarii, ad quam

diem hora vesperorum citati seu adjornati fuerunt coram nobis per

Bertonum de Fayno servientem dicte curie dicti prioratus dom. Johannes

de Balme curatus ecclesie dicti Burgi, Johannes Desiderii, Johannes

Fragnonis, Hugonetus de Secusiis, Lantelmus de Paris, Johannes

Ferrera, Johannes Taupini & Johannes Lauterii notarius Valencie,

prohibituri testamentum & ult. voluntatem Johannete relicte Guillelmi

Rostagni de dicto Burgo, degentis in & sub juridictione prioratus

predicti, necnon Johannes & Peronetus Rostagni, filii & heredes dicte

Johannete, apportaturi dict. testamentum & visuri & audituri

publicationem...; comparuerunt in prioratu novo dicti Burgi.... Facta

fuit presens publicatio in dicto Burgo, in prioratu predicto, testibus

presentibus Johanne remenatore, Johanne Durandi muratore & Johanne de

Monflor de dicto burgo & pluribus aliis fide dignis.

* * * * *

Chartvlarivm Ecclesiae Sancti Petri de Bvrgo Valentiae Ordinis Sancti Avgvstini · 第 71 / 103 题