XX. (6-27) juin 1214.

_De aquirimento portus Rodani_ [_a Bernardo de Belregart_][A].

NOVERINT universi ad quorum noticiam presens carta devenerit, quod

Bernardus de Belregart dedit ecclesie Sancti Petri de Burgo, pro remedio

anime sue, medietatem tocius vilanagii[1] quam habebat in portu de Burgo, &

in omnibus obventionibus eiusdem portus, pro anniversario suo & ut ab

octabis Pasche usque ad festum Omnium Sanctorum, in illis diebus in quibus

misse non celebrantur ad terciam[2], ex redditu portus consueta beneficia

darentur presbitero, diacono & subdiacono qui assisterent ad officium misse

ad terciam. Et pari modo uxor eius Sazia[3] dedit aliam medietatem ecclesie

Sancti Petri de Burgo pro tribus anniversariis, ut ex redditibus eiusdem

portus, in anniversario suo & patris sui & matris sue, consueta beneficia

tam clericis quam pauperibus darentur.--Post mortem vero Barnardi,

Aldebertus de Cruceolo questionem movit contra ecclesiam in prefato portu,

proponens quod predictus Barnardus & Sazia tenebant ab eo quartam partem in

portu, & pro eadem parte sibi censum prestabant quia erat de suo dominio: &

ideo hoc donum non poterant facere ecclesie preter eius assensum. Hec vero

discordia ita sopita fuit, quod ecclesia Sancti Petri dedit prefato

Aldeberto xiji, libras Viennensis seu Valentine monete quas ei solvit in

integrum, & prelibatus Aldebertus laudavit & concessit ecclesie habere & in

perpetuum possidere quartam partem portus de Burgo que spectabat ad eius

dominium, sicut prius tam predictus Barnardus quam Sazia ab eo possidebant:

salvo iure placitamenti in mutacione prioris quando priorem de novo venire

contigerit, scilicet duodecim solidorum & dimidii qui eidem Aldeberto

prestabuntur vel cuicumque voluerit, & annuo censu qui pro eadem parte sibi

prestabitur singulis annis in festo sancti Johannis, scilicet xiji solidos

minus tribus denariis, & tribus sextariis salis; & tunc prestabit ecclesie

ipse Aldebertus medietatem refectionis unius hominis. In Natali vero

Domini, solventur ipsi Aldeberto censualiter tres restes alliorum & tres

restes unionum, & quarta pars trium quartaronum piperis, & quarta pars

trium unciarum cinnamomi & v. denarii qui prestabantur antiquitus baiulo

pro sotularibus. Et hec concessio facta fuit ab Aldeberto Jarentoni priori

& canonicis eiusdem ecclesie, tam presentibus quam futuris; & promisit

eisdem predictus Aldebertus, obligando omnia bona sua tam presencia quam

futura, quod predictam laudacionem ratam & firmam habeant tam ipse quam

successores sui, & ipsam ecclesiam semper manuteneant & defendant in

predicto portu, si aliquis ecclesie ibidem aliquam contradictionem faceret

vel moveret. Et sciendum quod prefatus Aldebertus promisit ecclesie, quod

ius suum quod habet in portu nullo modo concederet Hospitali pontis[4], nec

alicui persone qui (_sic_) adquireret ad opus pontis, vel burgensi alicui

preter ecclesie assensum. Set si alteri persone vellet vendere vel alio

modo alienare, prius debet requirere ecclesie voluntatem, & si ei ecclesia

tantum dare voluerit quantum alius daret sibi habere poterit, ita ut verum

rei precium non augeatur ab ipso Aldeberto vel suis ut ecclesia inde

gravetur; similiter & ecclesia non debet ius suum alienare, nisi prius

requisita Aldeberti & suorum voluntate: & hoc totum prefatus Aldebertus,

sacramento corporaliter a se prestito, promisit se & successores suos

observaturos bona fide, prout melius & sanius potest intelligi ab aliquo.

Hec autem omnia comprobata fuerunt ab ipso Aldeberto coram domno V.

Valentino episcopo, qui ad preces ipsius Aldeberti fideiussor & tutor

extitit ecclesie Sancti Petri de Burgo ut supradicta fideliter observentur,

& ad rei memoriam habendam in antea huic presenti scripture sigillum suum

apponi precepit, mandato prefati Aldeberti, salvo iure sui dominii. Durat

autem portus & obvenciones ipsius portus a portu Mure usque al Meias. Acta

sunt hec in aula domini V. Valentini pontificis, presentibus canonicis Ber.

de Stella, Vmberto de Bel Regart, Girberto, Willelmo de Clairiaco, Johanne

de Tholosa, anno Domini M^{o} CC^{o} XIJIJ, mense junio, feria VI^{a};

testes vocati sunt: Po. de Cleu sacerdos, Johannes de Cornaz, Pe. Girbernz,

Vgo Richardi, W. de Alexiano, W. Cellararius, magister Vgo, Po. de

Alexiano, magister Petrus, Johannes de Fonte Malo, Pe. de Crest, Stephanus

Richardi, Pe. Cellararius, W. Chamarlencs, Guigo Ruffus, filius Ademari de

Castro Bucco.

[sigillum] Ego Jacobus domini episcopi notarius, XV. anno pontificatus

ipsius, presentem cartam mandato eius scripsi & sigilli sui patrocinio

communivi.

[A] Transcription de l'original, parch. de 33 lig., qui porte au dos une

analyse que nous abrégeons: _Ecclesie Sancti Petri de Burgo Valentie_:

_donatio ei facta per Bern. de Belregart & Saziam ejus uxorem, qui dederunt

dicte ecclesie quilibet ipsorum medietatem vilanagii quam habebant in portu

Rodani, pro certis anniversariis ibidem faciendis; & postmodum Aldebertus

de Cruceolo laudavit & concessit dict. ecclesiam possidere quartam partem

dicti portus spectantem ad ejus dominium...: salvo d. Aldeberto in

mutacione novi prioris...; sed debet prestare_...--La donation que cette

charte confirme ne saurait être antérieure à la concession du 5 juil. 1210

(ch. XVIII).

[1] _Villenagium_, héritage tenu à cens ou à rentes serviles.

[2] Sous la discipline monastique, le jeûne cessait ou devenait moins

sévère de Pâques à la Toussaint. les jours de fête, on ne célébrait

l'office divin qu'après tierce (vers 9 h.).

[3] Sazie, dont le nom a déjà figuré (ch. XI), vivait encore vers 1224 (ch.

XXXIII); son mari Bernard de Beauregard était mort. Les chanoines du Bourg

furent fidèles à s'acquitter des anniversaires qu'elle avait fondés en

faveur de son père Pierre Martin & de sa mère Garcine; nous avons relevé,

au dos d'une ancienne copie de la charte XXII, le mémorial qui en fut

inséré dans le _Nécrologe_ de Saint-Pierre:

Eodem die (_10 mars_), memoria Pe. Martini, cujus filia Sazia dedit

huic ecclesie medietatem vilanagii quam habebat in portu, ut in hac

die & in die anniversarii sui, & in memoria Garcine matris sue que fit

XV. kal. septembris, beneficia clericis & pauperibus inpendantur; & ut

idem beneficium, quod fit canonicis his tribus diebus, omnibus

sacerdotibus hujus ecclesie tribuatur. Item, memoria Garcine, cujus

filia Sazia dedit huic ecclesie medietatem vilanagii quam habebat in

portu, ut in hac die & in die anniversarii, & in memoria patris sui

Petri Martini que fit vi. idus mardi, beneficia clericis & pauperibus

inpendantur; _etc._, _ut supra_.

[4] Romans, Grenoble, Lyon, etc. avaient des hôpitaux établis sur la pile

principale de leurs ponts; celui de Valence, construit dans ces conditions,

n'est mentionné dans aucune charte antérieure à celle-ci. On peut

conjecturer qu'il ne dépendait pas de Saint-Pierre du Bourg, & que le pont

n'était point alors complètement terminé.

* * * * *

Chartvlarivm Ecclesiae Sancti Petri de Bvrgo Valentiae Ordinis Sancti Avgvstini · 第 29 / 103 题