IV. 1162.

_Carta de gageria quam habet ecclesia de Burgo a Willelmo de Cruzol in

portu. de Burgo_[A].

EGO Willelmus de Cruzol[1], cum necessitas mea creditorum suffragium me

cogeret implorare, urgenti necessitati mee consulere volens, quicquid iuris

habere videbar in portu de Burgo, prehabita consilii deliberacione, pro D.

C. solidis[2] Viennensis monete domno Falconi priori de Burgo & ceteris

eiusdem loci canonicis presentibus & futuris, cum matris mee vicecomitisse

consilio & assensu, pignori obligavi: ita tamen quod quandocumque pignus

huiusmodi fuerit michi vel heredi meo redimendi facultas, postquam idem

canonici annualem censum cum integritate receperint & debite sortis

plenariam solucionem habuerint, ius proprietatis quod in eodem portu ad me

spectare dinoscitur, libere & quiete meos vel heredis mei redigatur in

usus. Si vero predicta moneta tunc temporis videretur aliquatenus

deteriorata, de pacto talem sibi teneor facere recompensacionem quod

ecclesia predicta indemnis per omnia conservetur. Preterea taliter inter

nos ego & ipsi convenimus, ut si forte ab his qui nomine meo ibidem

possessores existunt, emcionis vel pignoris causa, bona fide & iusto titulo

eam quam ibidem partem habere videntur, eadem ecclesia poterit adhipisci,

prehabito tamen mecum vel cum herede meo consilio, sibi vendicare liceat &

possidere; & cum idem liberabitur pignus, quascumque in adquisicione

rusticani iuris expensas idem canonici fecisse noscuntur, cum debita sorte

plenarie recuperare debebunt, Vt igitur ea que predicta sunt a me fideliter

& efficaciter observentur, & si forte calumnia vel iniuria aliqua super hoc

ab aliquo sibi illata fuerit, quod sine guerre & expensarum incommodo me

pro posse meo opponam, sub iuramento ego & Ar. de Aj & Oliverius de

Montaisone promisimus & obsides & fideiussores nos inde constituimus; ita

tamen quod quandocumque idem canonici de illata super hoc sibi iniuria

merito conqueri poterint, nos infra castrum de Cruzol tamdiu obsidium

tenere debemus donec condigne sibi sit satifactum. Ad maiorem huius rei

constanciam domnum Odonem Valentinum episcopum avunculum meum, in cuius

presencia hec omnia facta noscuntur, fideiussorem constitui, quem instanter

rogavi quatenus sigilli sui munimine presentem cartam corroboraret. Item

obsides & fideiussores constitui Guienisium de Castro Novo, Vgonem d'Aj,

Bo. de Bolzanis, Vmber. de Castro Novo, Vmber. de Castro Boc, Ar. de Castro

Boc, sub tali scilicet condicione quod si quis de predictis obses vel

fideiussor interim decesserit, ad commonicionem prioris vel alicuius

canonici de Burgo eque idoneus infra mensem sibi restituatur. Facta sunt

hec anno ab Incarnacione Domini M^{o} C^{o} lx^{o} ij^{o}.

[A] Texte tiré de l'original, parchemin de 24 lig., portant sur le dos cet

autre titre: _Debitum ecclesie Burgi contra Guillelmum de Cruceolo de v^{c}

sol. Vien. causa mutui facti anno m^{o} clxij_; avec cette analyse:

_Willelmus de Cruzol pro sua necessitate tradidit in gageriam sive in

pignus domno Falconi priori & ceteris canonicis Sancti Petri totum jus quod

habebat in portu Rodani pro V^{c}. solidis monete Vienn. tenendi & annuatim

percipiendi fructus dicti juris donec redimeret vel ejus heredes illud jus

quod habebat in dicto portu_.

[1] Guillaume de Crussol était frère de Giraud Bastet (ch. III, n. 2). Un

autre Guillaume (son fils ou petit-fils) paraît en 1210 (ch. XVII); sa

femme s'appellait Vassalde (ch. XXI); ils avaient un fils Rainaud & une

fille dont on ne sait pas le nom (_ibid_.). Un Guillaume de Crussol figure

encore comme témoin en 1238 (ch. XXXVI), etc.

[2] Ces 600 sous en or auraient valu (ch. III, n. 4) à cette époque 3600

fr.; en 1210 la portion du port pour laquelle elle avait été engagée

rapportait 30 livres Viennoise de revenu, soit 590 fr. 16 c., ou un capital

de 11803 fr. 20 c.

* * * * *

Chartvlarivm Ecclesiae Sancti Petri de Bvrgo Valentiae Ordinis Sancti Avgvstini · 第 13 / 103 题