_Ézéchiel_, XXXVII.
1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in Spiritu Domini: et
dimisit me medio campi, qui erat plenus ossibus.
2 Et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valdè super faciem
campi, siccaque vehementer.
3 Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi:
Domine Deus, tu nosti.
4 Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis: et dices eis: Ossa arida
audite Verbum Domini.
5 Hæc dicit Dominus Deus ossibus his: _Ecce ego intromittam in vos
SPIRITUM et vivetis._
6 Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et
superextendam in vobis cutem: et dabo vobis Spiritum et vivetis, et
scietis quia ego Dominus.
7 Et prophetavi sicut præceperat mihi: factus est autem sonitus,
prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa,
unumquodque ad juncturam suam.
8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt: et extenta est
in eis cutis desuper, et Spiritum non habebant.
9 Et dixit ad me: Vaticinare ad Spiritum, vaticinare fili hominis, et
dices ad Spiritum: Hæc dicit Dominus Deus: _A quatuor ventis veni
Spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant._
10 Et prophetavi sicut præceperat mihi: et ingressus est in ea Spiritus,
et vixerunt: steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis
valdè.
11 Et dixit ad me: Fili hominis, _ossa hæc universa_, domus ISRAEL est:
ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi
sumus.
12 Propterea vaticinare et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce
ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris populus
meus: et inducam vos in terram Israel.
13 Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra et eduxero
vos de tumulis vestris, popule meus:
14 _Et dedero SPIRITUM meum in vobis_, et vixeritis, et requiescere vos
faciam super humum vestram: et scietis quia ego Dominus locutus sum, et
feci, ait Dominus Deus.
Achevé d'imprimer le trente et un janvier mil neuf cent six par ERNEST
PAYEN, imprimeur à Suresnes (Seine)