_Elegía I_
Qui non tristis adest nunquam mea carmina curet,
Aut cui non pressit pectora mœror atrox,
Quiquæ malis tritos vexantibus artus,
Non ad tristitiam quærat acerba loca.
Carmina nostra legat, mentem quatiatque tumulto.
Arte carent stulti mente renata viri
Ad causam impellit quæ in tot mea corde dolores
Novit amor pœna quæ mihi causa fuit.
Pars quædam e non parva quidem reperitur
Lætitiæ magnæ tristis in ingenis amœnæ
At si me pressum cuncti videre dolore
Magnis lætitiis mens fuit acta mea.
Utque meo simplex persistit corde Cupido,
Sic lætor vicem videre in orbe nihil.
Et quia gesta sua intento vel publica nosse
Tum mea vel mixto corde dolore levat.
Jam veniet tempus deserto ut pectore vivam
Ut possim melius cernere amoris opus.
Vitæ hujus miseræ jam sit vel nemo miserius.
Me nam sæpe suis ædibus arcet amor.
Ast ego per se ipsum qui tantum diligo amorem
Nec dare quæ ipsæ potest munera magna nego.
Tristitiæ nunc corda suæ mea tradere tento,
Et toto mecum tempore tristis ero.
Ingenioque meo vix tandem educere possum
Donum esse eximiis majus ubique bonis.
Mœrorem potius quam tot sua guadia adire,
Illi nam languor dulcis ubique subest.
Delitiæ nostræ magnæ pars maxima substat,
Hæc quam vel quisquis jam sibi tristis habet
Dum luget, præbent illi nam gaudia luctus,
Lætaque sub toto pectore corda ferunt.
Sic est asiduis quasi subgemat obrupta tellus
Planctibus, inque illum ferveat orbe dolor.
A multis studeo reprimi, cogoque vicissim
Tantum non tristi pondere vita noscet.
At qui oculis ego sæpe meis sua commoda vidi,
Jam sua damna peto, gaudia namque licent.
Nemo sciet, fuerit si non expertus et acer
Quot secum gestet gaudia solus amor:
Ejus qui vero Paphiæ tenet ulcere tela
Ac si se tali cernat amore premi.