O qual se conserva no Archivo do Real Mosteiro de Alcobaça

Ego Alfonsus Portugalliae Rex, filius illustris Comitis Henrici, nepos

magni Regis Alfonsi, coram vobis bonis viris, Episcopo Bracharensi, &

Episcopo Colimbriensi, & Theotonio, reliquisque magnatibus officialibus

vassalis Regni mei in hac Cruce aerea, & in hoc libro Sanctissimorum

Euangeliorum juro cum tactu manuum mearum, quod ego miser peccator, vidi

hisce oculis indignis verum Dominum nostrum JESUM Christum in Cruce

extensum in hac forma. Ego eram cum mea hoste in terris ultra Tagum, in

agro Auriquio, ut pugnarem cum Ismaele, & aliis quatuor Regibus Maurorum

habentibus secum infinita millia, & gens mea timorata propter

multitudinera, erat fatigata, & multum tristis, ia tantum, ut multi

dicerent esse temeritatem inire bellum, & ego tristis de eo quod

audiebam, caepi mecum cogitare, quid agerem, & habebam unum librum in

meo papillione, in quo erat scriptum Testamentum antiquum, & Testamentum

JESU Christi. Aperui illum, & legi victoriam Gedeonis, & dixi intra me:

Tu seis Domine JESU Christe, quia pro tuo amore suscepi bellum istud

contra tuos inimicos, & in manu tua est dare mihi, & meis fortitudinem,

ut vincamus illos blasphemantes tuum nomen, & sic dicens dormivi supra

librum, & videbam virum senem ad me venientem, dicentemque: Adefonse,

confide, vinces enim, debellabisque Reges istos infideles, conteresque

potentiam illorum, & Dominus noster ostendet se tibi. Dum haec video,

accedit Joannes Ferdinandus de Sousa vassallus de meo cubiculo,

dixitque: Surge domine mi. Adest homo fenex, vultque te alloqui.

Ingrediatur, dixi, sic fidelis est. Ingressus ad me, agnovi esse illum,

quem in visione videram, qui dixit mihi, domine, bono animo esto,

vinces, & non vinceris. Dilectus es Domino, posuit enim super te, &

super semen tuum post te oculos misericordiae fuae usque in sextam

decimam generationem, in qua attenuabitur proles, sed in ipsa attenuata

ipse respiciet, & videbit. Ipse me jubet indicare tibi, quod dum

audieris sequenti nocte tintinnabulum Remisorii mei, in quo vixi

sexaginta sex annis inter infideles, fervatus favore altissimi,

egrediaris extra castra, solus sine arbitris, ostendere tibi pietatem

suam multam. Parui, & reverenter in terra positus, & nuntium, &

mittentem veneratus sum, & dum iu oratione positus sonitum expectarem,

secunda noctis vigilia tintinnabulum audivi, & ense, & scuto armatus,

egressus sum extra castra, vidique subito a parte dextra, orientem

versus, micantem radium, & paulatim splendor crescebat in maius, & dum

oculos ad illam partem efficaciter pono, ecce in ipso radio clarius sole

signum Crucis aspicio, & JESUM Christum in eo crucifixum, & ex una, &

altera parte multitudinem juvenum candidissimorum, quos Sanctos Angelos

fuisse credo. Quam visionem dum video, deposito ense, & scuto,

relictisque vestibus, & calceamentis, pronus in terram me projicio,

lacrymisque abundè missis, caepi rogare pro confortatione vassalorum

meorum, dixi que nihil turbatus. Quid tu ad me Domine? Credenti enim

Fidem vis augere? Melius est ut te videant Infideles, & credant, quam

ego, qui a fonte baptismatis te Deum verum Filium Virginis, & Patris

Aeterni agnovi, & agnosco. Erat autem Crux mirae magnitudinis, & elevata

a terra quasi decem cubitos. Dominus suavi vocis sono, quem indignae

aures meae perceperunt, dixit mihi. Non ut tuam Fidem augerem hoc modo

apparui tibi, fed ut corroborem co tuum in hoc conflitu, & initia Regni

tui supra firmam petram stabilirem. Confide Alfonse, non folum enim hoc

certamen vinces, sed omnes alios in quibus contra inimicos Crucis

pugnaveris. Gentem tuam invenies alacrem ad bellum, & fortem, petentem,

ut sub Regis nomine in hac pugna ingrediaris; nec dubites, sed quidquid

petierint, liberè concede. Ego enim aedificator, & dissipator Imperiorum

& Regnorum sum: volo enim in te, & in semine tuo Imperium mihi

stabilire, ut deferatur nomen meum in exteras gentes; & ut agnoscant

successores tui datorem Regni, insigne tuum ex pretio, quo ego humanum

genus emi, & ex eo quo ego a Judaeis emptus sum, compones, & erit mihi

Regnum sanctificatum, Fide purum, & pietate dilectum. Ego ut haec

audivi, humi prostratus adoravi dicens: Quibus meritis, Domine, tantam

mihi annuntias pietatem? Quidquid jubes faciam, & ut in mea prole, quam

promittis oculos benignos pone, gentemque Portugallensem salvam custodi,

& si contra eos aliquod paraveris malum, verte illum potius in me, & in

successores meos, & populum quem tanquam unicum filium diligo, absolve.

Annuens Dominus inquit: Non recedet ab eis, neque a te unquam

misericordia mea, per illos enim paravi mihi messem multam, & elegi eos

in messores meos in terris longinquis: haec dicens disparuit, & ego

fiducia plenus, & dulcedine redii in castra, & quod taliter fuerit, juro

ego Aldefonsus Rex per Sanctissima Jesu Christi Euangelia hisce manibus

tacta. Idcirco praecipio successoribus meis in perpetuum futuris, ut

scuta quinque in crucem partita, propter Crucem, & quinque vulnera

Christi, in insigne ferant, & in unoquoque triginta argenteos, & super

serpentem Moysis, ob Christi figuram, & hoc sit memoriale nostrum in

generatione nostra: & si quis aliud attentaverit, a Domino sit

maledictus, & cum Juda traditore in Infernum maceratus. Facta carta

Colimb. III. Kalend. Novembris. Era M. C. LII.

Chronica de el-rei D. Affonso Henriques · 第 100 / 113 题