THAIS.{1357}

O utinam!

PAPHNUTIUS.{1358}

Da manum, ut te educam.

THAIS.{1359}

Noli, pater venerande, noli me sordidulam his immunditiis abstrahere,

sed sine in loco meis meritis condigno mansum ire.

PAPHNUTIUS.{1360}

Tempus est ut levigato timore incipias vitam sperare, quia tui

pœnitentia acceptabilis est Deo.

THAIS.{1361}

Ejus pietati laudem ferant omnes angeli, quia non sprevit humilitatem

cordis contriti.

PAPHNUTIUS.{1362}

Esto stabilis in Dei timore, et permane in ejus dilectione; post

quindecim namque dies hominem exues[345], et tandem felici cursu

peracto, superna favente gratia, transmigrabis ad astra.

THAIS.{1363}

O utinam mererer pœnas evadere, vel saltim clementius exuri mitiori

igne! Non est enim hoc mei meriti, ut doner beatitudine interminabili.

PAPHNUTIUS.{1364}

Gratuitum Dei donum non pensat humanum meritum, quia si meritis

tribueretur, gratia non diceretur.

THAIS.{1365}

Unde laudet illum cœli concentus, omnisque terræ surculus, nec non

universæ animalis species, atque confusæ aquarum gurgites, qui non

solum peccantes patitur, sed etiam pœnitentibus præmia gratis largitur.

PAPHNUTIUS.{1366}

Hoc illi antiquitus fuit in more, ut mallet misereri quam ferire.

SCENA TERTIA DECIMA.{1367}

THAIS.{1368}

Noli abire, pater venerabilis; sed adesto mihi pro solatio in hora meæ

dissolutionis.

PAPHNUTIUS.{1369}

Non abeo, non[346] discedo, donec anima super æthera plaudente corpus

tradam sepulturæ.

THAIS.{1370}

En, incipio mori.

PAPHNUTIUS.{1371}

Nunc est tempus orandi.

THAIS.{1372}

Qui plasmasti me, miserere mei, et fac felici reditu ad te reverti

animam quam inspirasti.

PAPHNUTIUS.{1373}

Qui factus a nullo vere es sine materia forma[347], cujus simplex esse

hominem, qui non est id quod est, ex hoc et hoc fecit consistere,

da diversas partes hujus solvendæ[348] hominis prospere repetere

principium sui originis, quo et anima cœlitus indita cœlestibus

gaudiis intermisceatur, et corpus in molli gremio terræ suæ materiæ

pacifice foveatur, quoadusque pulverea favilla coeunte et vivaci flatu

redivivos artus iterum intrante, hæc eadem Thaïs resurgat perfecta, ut

fuit, homo, inter candidulas oves collocanda et in gaudium æternitatis

inducenda; tu, qui solus es[349] id quod es, in unitate Trinitatis

regnas et gloriaris per infinita sæcula sæculorum[350].

[289] In hac inscriptione, quam manu sua Celtes superaddidit,

_Pafnuntius_ legitur. Codex _Pafnutium_ semper exhibet. Celtes

aliquoties in sua editione scribit _Paffnuncium_.

[290] Sic codex.—Celtes: _affectus_.

[291] Codex et Celtes: _qui_.

[292] _Autem_ deest in Celte.

[293] Codex: _spiritalis_.

[294] Post vocem _sequimur_ inest in codice unius verbi lacuna.

[295] Codex: _proportationis_.—Celtes: _proportionationis_.

[296] Sic codex.—Celtes: _mundana_, perperam.

[297] Codex: _spera_, hic et infra.

[298] _Epogdoi_ est emendatio Celtis; Codex habet: _epothoi_.

[299] Hic parva inest in codice lacuna.

[300] Codex: _diateseron_ et _diaposon_.

[301] Sic Celtes.—Codex: _impulsibus_.

[302] Sic codex.—Celtes: _præscissemus_.

[303] Celtes: _nescimus_.

[304] Sic codex.—Celtes: _puteis_.

[305] Sic Celtes.—Codex: _operantur_.

[306] Codex et Celtes: _meretur_.

[307] Codex: _quid_.

[308] Codex: _aliquid_.

[309] Celtes omittit _mihi_.

[310] Celtes: _amare colit_, mendose.

[311] Sic codex optime.—Celtes: _sit_.

[312] Ita legendum in Codice, ni fallor.—Celtes: _lacrima_.

[313] Codex: _sollicitaris_.

[314] Codex: _piaculii_.

[315] Celtes: _quantum_.

[316] In codice tantum video A, quod legi potest _Amantes_, ut

fecit Celtes; probabilius tamen legendum _Amatores_, ut in linea

præcedente.

[317] Sic Codex.—Celtes: _tendis_.

[318] Codex: _delicias_.

[319] Codex et Celtes: _effluere_.

[320] Codex: _versetur_.

[321] Codex: _sequer_.

[322] Inest in codice signum parvæ lacunæ.

[323] Codex: _exprimere_.—Celtes: _exprime_, voce _rem_ omissa.

[324] Sic Codex.—Celtes: _obediendo_.

[325] Celtes omittit vocem _contrariis_.

[326] Sic Codex.—Celtes: _a solito seculariumque_.

[327] Celtes: _perficietur_.

[328] Celtes: _debes_.

[329] Celtes: _importunius_.

[330] Codex: _inhabitaculum_, ni fallor.

[331] Celtes: _doleo_.—Codex: _dolet_, optime.

[332] Sic Celtes.—Codex: _offerre_.

[333] Codex: _frangor_.

[334] Codex: _latabras_.

[335] Codex habet, ni fallor, _Eh, eh_.

[336] Sic codex.—Celtes: _En valeo_, quod non fert series

colloquii.

[337] Codex: _præcordiarum_.

[338] Codex: _gaudeo_.

[339] Sic codex. Notandum est _si_ pro _non_, ut supra, p. 238.

[340] Celtes: _splendidæ_.

[341] Vocem _miserationis_ omittit Celtes.

[342] Codex: _dignaris_.—Celtes: _dignareris_.

[343] Sic codex.—Celtes: _fui_.

[344] Inest in codice lacuna.

[345] Codex: _exies_.

[346] Sic codex.—Celtes: _sed_.

[347] Ita Codex.—Sic fortasse legendum erat supra (pag. 204),

ubi _sine materiæ forma_ legimus.

[348] Sic codex, optime.—Celtes: _solvendi_.

[349] Verbum _es_ deest in codice.

[350] Hic Celtes _Amen_ addidit.—Inter finem hujus fabulæ et

initium sequentis semissis paginæ vacat in codice.

[Illustration]

VI.

SAPIENTIA.

ARGUMENTUM IN SAPIENTIAM.{1374}

Passio sanctarum virginum Fidei, Spei et Caritatis, quas, earumdem

veneranda genitrice Sapientia præsente et maternis admonitionibus

ad tolerandas passiones hortante, Hadrianus[351] imperator diversis

suppliciis interfecit; quarum etiam corpora martyrio consummata[352]

sancta mater Sapientia collegit, et aromatibus condita quinto ab urbe

Roma milliario honorifice sepelivit. Ipsa quoque quadragesima die juxta

earum sepulchra finita oratione sacra spiritum præmisit cœlo.

SAPIENTIA.{1375}

DRAMATIS PERSONÆ.

ANTIOCHUS.

HADRIANUS[353].

SAPIENTIA.

FIDES.

SPES.

CARITAS.

SCENA PRIMA.{1376}

ANTIOCHUS[354].{1377}

Tuum igitur esse, o imperator Hadriane, prosperis ad vota

successionibus pollere tuique statum imperii feliciter absque

perturbatione exoptans vigere, quicquid rempublicam confundere,

quicquid tranquillum mentis reor vulnerare posse, quantocius divelli

penitusque cupio labefactari.

HADRIANUS.{1378}

Nec injuria; nam nostri prosperitas tui est felicitas, cum summos

dignitatis gradus in dies tibi augere non desistimus.

ANTIOCHUS.{1379}

Congratulor tuæ almitati; unde, si quid experior emergere, quod tuo

potentatui videtur contra luctari, non occulo, sed impatiens moræ

profero.

HADRIANUS.{1380}

Et merito, ne reus majestatis esse arguaris, si non celanda celaveris.

ANTIOCHUS.{1381}

Hujusmodi commisso reatus numquam fui obnoxius.

HADRIANUS.{1382}

Memini; sed profer si quid scias novi.

ANTIOCHUS.{1383}

Quædam advena mulier hanc urbem Romam[355] nuper intravit comitata

proprii fœtus pusiolis tribus.

HADRIANUS.{1384}

Cujus sexus sunt pusioli?

ANTIOCHUS.{1385}

Omnes feminei.

HADRIANUS.{1386}

Num quid tantillarum adventus muliercularum aliquod[356] reipublicæ

adducere poterit detrimentum?

ANTIOCHUS.{1387}

Permagnum.

HADRIANUS.{1388}

Quod?

ANTIOCHUS.{1389}

Pacis defectum.

HADRIANUS.{1390}

Quo pacto?

ANTIOCHUS.{1391}

Et quid[357] magis potest rumpere civilis concordiam pacis, quam

dissonantia observationis?

HADRIANUS.{1392}

Nihil gravius, nihil deterius, quod testatur orbis Romanus, qui undique

secus christianæ cædis sorde est infectus.

ANTIOCHUS.{1393}

Hæc igitur femina, cujus mentionem facio, hortatur nostrates avitos

ritus deserere et christianæ religioni se dedere.

HADRIANUS.{1394}

Num prævalet hortamentum?

ANTIOCHUS.{1395}

Nimium. Nam nostræ[358] conjuges fastidiendo nos contemnunt adeo, ut

dedignentur[359] nobiscum comedere, quanto minus dormire.

HADRIANUS.{1396}

Fateor, periculum.

ANTIOCHUS.{1397}

Decet tui personam præcavere.

HADRIANUS.{1398}

Consequens. Advocetur, et in nostri præsentia an velit cedere

discutiatur.

ANTIOCHUS.{1399}

Vin’ me illam advocare?

HADRIANUS.{1400}

Volo percerte.

SCENA SECUNDA.{1401}

ANTIOCHUS.{1402}

Quid vocaris, o mulier advena?

SAPIENTIA.{1403}

Sapientia.

ANTIOCHUS.{1404}

Imperator Hadrianus jussit te in palatio præsentari suis conspectibus.

SAPIENTIA.{1405}

Palatium cum nobili filiarum comitatu intrare non trepido, et minacem

imperatoris vultum comminus aspicere non formido.

ANTIOCHUS.{1406}

Invisum genus christicolarum semper promptum est principibus ad

resistendum.

SAPIENTIA.{1407}

Princeps universitatis, qui nescit vinci, non patitur suos ab hoste

superari.

ANTIOCHUS.{1408}

Mitiga effluentiam verborum, et perge ad palatium.

SAPIENTIA.{1409}

Monstra viam præeundo, nos subsequimur accelerando.

SCENA TERTIA.{1410}

ANTIOCHUS.{1411}

Hic ipse est imperator, quem in solio residentem conspicis; præcogita

quid loquaris.

SAPIENTIA.{1412}

Hoc prohibet Christi sententia, promittens nobis insuperabilis

sapientiæ dona.

HADRIANUS.{1413}

Huc ades, Antioche.

ANTIOCHUS.{1414}

Præsto sum, domine.

HADRIANUS.{1415}

Num quid hæ sunt mulierculæ, quas deferebas pro christiana religione?

ANTIOCHUS.{1416}

Sunt plane.

HADRIANUS.{1417}

Uniuscujusque pulchritudinem obstupesco, sed et honestatem habitus

satis admirari nequeo.

ANTIOCHUS.{1418}

Desine, o mi senior, admirari, et coge illas deos venerari.

HADRIANUS.{1419}

Quid si illas primule aggrediar blanda alloquutione, si forte velint

cedere?

ANTIOCHUS.{1420}

Melius est. Nam fragilitas sexus feminei facilius potest blandimentis

molliri.

HADRIANUS.{1421}

Illustris matrona, blande et quiete ad culturam deorum te invito, quo

nostra perfrui possis amicitia.

SAPIENTIA.{1422}

Nec in cultura deorum tuis votis satisfacere, nec amicitiam tecum[360]

gestio inire.

HADRIANUS.{1423}

Adhuc mitigato furore nulla in te moveor indignatione, sed pro tua

tuique filiarum salute paterno[361] sollicitor amore.

SAPIENTIA.{1424}

Nolite, meæ filiæ, serpentinis hujus satanæ lenociniis cor apponere,

sed meatim fastidite.

FIDES.{1425}

Fastidimus et animo contemnimus frivola.

HADRIANUS.{1426}

Quid murmurando loqueris?

SAPIENTIA.{1427}

Filias affabar paucis.

HADRIANUS.{1428}

Videris esse summis natalibus orta, sed tamen patriam, genus, nomenque

tuum ex te plenius cupio ediscere.

SAPIENTIA.{1429}

Licet sanguinis superbia nobis sit parvi pendenda, tamen clara ex

stirpe me originem non nego trahere.

HADRIANUS.{1430}

Credibile.

SAPIENTIA.{1431}

Nam eminentiores Græciæ principes fuere mei parentes, et vocor

Sapientia.

HADRIANUS.{1432}

Claritas ingenuitatis rutilat in facie, et Sapientia nominis fulget in

ore.

SAPIENTIA.{1433}

Frustra blandiris, non flectimur tuis suadelis.

HADRIANUS.{1434}

Dic cur adveneris, vel quare nostrates adiveris[362].

SAPIENTIA.{1435}

Nullius alius rei nisi agnoscendæ veritatis causa, quo fidem, quam

expugnatis, plenius ediscerem, filiasque meas Christo consecrarem.

HADRIANUS.{1436}

Expone vocabula singularum.

SAPIENTIA.{1437}

Una vocatur Fides, altera Spes, tertia Caritas.

HADRIANUS.{1438}

Quot annos ætatis[363] volverunt?

SAPIENTIA.{1439}

Placetne vobis, o filiæ, ut hunc stultum arithmetica fatigem

disputatione?

FIDES.{1440}

Placet, mater, nosque auditum præbemus libenter.

SAPIENTIA.{1441}

O imperator, si ætatem inquiris parvularum, Caritas imminutum pariter

parem mensurnorum[364] complevit numerum; Spes autem æque imminutum,

sed pariter imparem; Fides vero superfluum impariter parem.

HADRIANUS.{1442}

Tali responsione fecisti me quæ interrogabam minime agnoscere.

SAPIENTIA.{1443}

Nec mirum, quia sub hujus diffinitionis specie non unus cadit numerus,

sed plures.

HADRIANUS.{1444}

Expone enucleatius, alioquin non capit meus animus.

SAPIENTIA.{1445}

Caritas duas Olympiades jam volvit, Spes duo lustra, Fides tres

Olympiades.

HADRIANUS.{1446}

Et cur octonarius numerus, qui duabus constat Olympiadibus, et

denarius, qui duobus lustris perficitur, imminutus dicitur? Vel

quare duodenarius, qui tribus Olympiadibus impletur, superfluus esse

asseritur?

SAPIENTIA.{1447}

Omnis namque numerus imminutus dicitur, cujus partes conjunctæ minorem

illo numero, cujus partes sunt, summæ quantitatem reddunt, ut VIII.

Est autem octonarii medietas IV, pars quarta II, pars octava I, quæ in

unum redactæ VII reddunt. Similiter denarius habet dimidiam partem V,

quintam autem II, decimam vero I, quæ simul copulatæ VIII colligunt.

E contrario autem superfluus dicitur, cujus partes augendo crescunt,

ut XII. Est enim duodenarii medietas VI, pars tertia IV, pars quarta

III, pars sexta II, pars duodecima I; hic cumulus redundat in sedecim.

Ut autem principalem non præteream, qui inter inæquales intemperantias

medii temperamentum limitis sortitus est, ille numerus perfectus

dicitur, qui suis æquus[365] partibus nec augetur, nec minuitur[366],

ut VI, cujus partes, id est III, II, I, eumdem senarium restituunt.

Simili quoque ratione XXVIII, CCCCXCVI, VIII millia CXXVIII perfecti

dicuntur.

HADRIANUS.{1448}

Et quid reliqui?

SAPIENTIA.{1449}

Omnes superflui, sive imminuti.

HADRIANUS.{1450}

Quis numerus pariter par?

SAPIENTIA.{1451}

Qui potest in duo æqualia dividi, ejusque pars in duo æqualia,

partisque pars in duo æqualia ac deinceps per ordinem, donec in[367]

insecabilem incurrat unitatem, ut VIII et XVI omnesque, qui ab his in

duplo fiunt.

HADRIANUS.{1452}

Et quis est pariter impar?

SAPIENTIA.{1453}

Qui in partes æquales recipit sectionem, ejusque partes mox

indivisibiles permanebunt, ut X et omnes, qui ab imparibus in duplo

fiunt. Hic namque numerus superiori est contrarius, quia in illo[368]

minor terminus divisione est solutus; in isto autem solus major

terminus divisioni est aptus; in illo quoque omnes ejus partes nomine

et quantitate sunt pariter pares; in isto autem, si denominatio fuerit

par, quantitas[369] impar, si quantitas par, denominatio impar.

HADRIANUS.{1454}

Nec terminum, quem dixisti, agnosco, nec denominationem seu quantitatem

scio.

SAPIENTIA.{1455}

Quando quantilibet numeri digestim disponuntur, primus minor terminus

et postremus major dicitur; quando autem divisionem faciendo quota

pars sit numeri dicimus, denominationem facimus; cum autem, quot in

unaquaque parte unitates[370] sint enumeramus, quantitatem exponimus.

HADRIANUS.{1456}

Et quis est impariter par?

SAPIENTIA.{1457}

Qui non solum unam recipit sectionem, sicut pariter par, sed etiam et

secundam, aliquoties autem et tertiam vel plures, sed tamen usque ad

indivisibilem non perveniet unitatem.

HADRIANUS.{1458}

O quam scrupulosa et plectilis[371] quæstio ex istarum ætate

infantularum est orta!

SAPIENTIA.{1459}

In hoc laudanda est supereminens Factoris sapientia, et mira mundi

artificis scientia, qui non solum in principio mundum creans ex nihilo,

omnia in numero et mensura et pondere posuit, sed etiam in succedentium

serie temporum et in ætatibus hominum, miram dedit inveniri posse

scientiam artium.

HADRIANUS.{1460}

Diu te sustinui ratiocinantem, quo te mihi efficerem obtemperantem.

SAPIENTIA.{1461}

In quo?

HADRIANUS.{1462}

In cultura deorum.

SAPIENTIA.{1463}

In hoc utique non consentio.

HADRIANUS.{1464}

Si reniteris, tormentis afficieris.

SAPIENTIA.{1465}

Corpus quidem suppliciis lacessere poteris, sed animum ad cedendum

compellere non prævalebis.

ANTIOCHUS.{1466}

Dies abiit, nox incumbit, non est tempus altercandi, quia instat hora

cœnandi.

HADRIANUS.{1467}

In custodiam juxta palatium ponantur, et triduanæ induciæ illis ad

tractandum præstentur.

ANTIOCHUS.{1468}

Observate istas, o milites, omni sollicitudine, nullamque illis

occasionem evadendi relinquite.

SCENA QUARTA.{1469}

SAPIENTIA.{1470}

O dulces filiolæ et caræ pusiolæ, nolite super carceralis angustia

custodiæ contristari, nolite imminentium minis pœnarum terreri.

FIDES.{1471}

Licet corpuscula pavescant ad tormenta, mens tamen gliscit ad præmia.

SAPIENTIA.{1472}

Vincite infantilis teneritudinem ætatulæ maturi sensus fortitudine.

SPES.{1473}

Tuum est nos precibus adjuvare, ut possimus vincere.

SAPIENTIA.{1474}

Hoc indesinenter exoro, hoc efflagito, ut perseveretis in fide, quam

inter ipsa crepundia vestris sensibus non desistebam instillare[372].

CARITAS.{1475}

Quod sugentes ubera in cunabulis didicimus nullatenus oblivisci

quibimus.

SAPIENTIA.{1476}

Ad hoc vos materno lacte affluenter alui, ad hoc delicate nutrivi, ut

vos cœlesti non terreno sponso traderem, quo vestri causa socrus æterni

regis dici meruissem.

FIDES.{1477}

Pro ipsius amore sponsi promptæ sumus mori.

SAPIENTIA.{1478}

Delector ex vestra ratione[373] magis quam nectareæ dulcedinis

gustamine.

SPES.{1479}

Præmitte nos ante tribunal judicis, et experieris quantum ejus amor

nobis attulerit temeritatis.

SAPIENTIA.{1480}

Hoc exopto ut vestra virginitate coroner, ut vestro martyrio glorificer.

CARITAS.{1481}

Consertis palmulis incedamus, et vultum tyranni confundamus.

SAPIENTIA.{1482}

Expectate donec instet hora vocationis nostræ.

FIDES.{1483}

Tædet nos morarum, tamen est expectandum.

SCENA QUINTA.{1484}

HADRIANUS.{1485}

Antioche, jube illas Græculas[374] nobis repræsentari captivas.

ANTIOCHUS.{1486}

Procede, Sapientia, teque cum filiabus imperatori repræsenta.

SAPIENTIA.{1487}

Pergite mecum, filiæ, constanter, et perseverate in fide unanimiter, ut

possitis palmam percipere feliciter.

SPES.{1488}

Pergimus, ipseque nobiscum comitetur, pro cujus amore ad mortem ducemur.

HADRIANUS.{1489}

Triduanas vobis inductas præstabat nostri serenitas, unde si quid

tractaretis utilitatis, cedite jussionibus nostris.

SAPIENTIA.{1490}

Summum igitur utile tractavimus, id scilicet, ut non cedamus.

ANTIOCHUS.{1491}

Cur dignaris cum hac[375] contumace verba miscere, quæ te insolenti

fatigat præsumptione?

HADRIANUS.{1492}

Debeone illam dimittere impunitam?

ANTIOCHUS.{1493}

Nequaquam.

HADRIANUS.{1494}

Et quid?

ANTIOCHUS.{1495}

Hortare puellulas, et si renitantur, infantiæ ne parcas, sed fac ut

illæ necentur, quo rebellis mater funeribus natarum acrius torqueatur.

HADRIANUS.{1496}

Faciam quæ hortaris.

ANTIOCHUS.{1497}

Ita demum prævalebis.

HADRIANUS.{1498}

Fides, intuere venerabilem magnæ Dianæ imaginem, et fer sacræ deæ

libamina, quo possis uti ejus gratia.

FIDES.{1499}

O stultum imperatoris præceptum omni contemptu dignum!

HADRIANUS.{1500}

Quid murmuras subsannando? Quem irrides fronte rugosa?

FIDES.{1501}

Tui stultitiam irrideo, tui insipientiam subsanno.

HADRIANUS.{1502}

Mei?

FIDES.{1503}

Tui.

ANTIOCHUS.{1504}

Imperatoris?

FIDES.{1505}

Ipsius.

ANTIOCHUS.{1506}

O nefas!

FIDES.{1507}

Quid enim stultius, quid insipientius videri potest, quam quod hortatur

nos contempto Creatore universitatis venerationem inferre metallis?

[ANTIOCHUS.{1508}

Fides, insanis.

FIDES.{1509}

Antioche, mentiris[376].]

ANTIOCHUS.{1510}

Nonne hæc summa insania et magna est dementia, quod rerum principem

dixisti insipientem?

FIDES.{1511}

Dixi et dico, dicamque quamdiu vixero.

ANTIOCHUS.{1512}

Breve tempus vivere, et cito debes consumi morte.

FIDES.{1513}

Hoc opto ut moriar in Christo.

HADRIANUS.{1514}

Duodecim centuriones alternando scindant flagris ejus membra.

ANTIOCHUS.{1515}

Nec injuria.

HADRIANUS.{1516}

O fortissimi centuriones, accedite meique injuriam vindicate.

ANTIOCHUS.{1517}

Justum.

HADRIANUS.{1518}

Perquire, Antioche, anne velit cedere.

ANTIOCHUS.{1519}

Vin’ adhuc, Fides, solita conviciorum objectione imperatorem

dehonestare?

FIDES.{1520}

Cur solito minus?

ANTIOCHUS.{1521}

Quia prohiberis verberibus.

FIDES.{1522}

Verbera non compellunt me tacere, quia nullo afficior dolore.

ANTIOCHUS.{1523}

O infelix pertinacia, o contumax audacia!

HADRIANUS.{1524}

Corpus fatiscit per supplicia, et mens tumet superbia.

FIDES.{1525}

Erras, Hadriane, si reris me fatigari suppliciis. Non ego quidem, sed

infirmi tortores deficiunt et sudore ob lassitudinem fluunt.

HADRIANUS.{1526}

Fac, Antioche, ut gemellæ pectoris particulæ abscidantur[377], quo

saltim rubore coerceatur.

ANTIOCHUS.{1527}

O utinam possit ullo coerceri modo!

HADRIANUS.{1528}

Forsan coercebitur.

FIDES.{1529}

Inviolatum pectus vulnerasti, sed me non læsisti. En, pro fonte

sanguinis, fons[378] erumpit lactis.

HADRIANUS.{1530}

In craticulam substratis ignibus assanda ponatur, quo vi vaporis

enecetur.

ANTIOCHUS.{1531}

Digna est ut miserabiliter pereat, quæ tuæ jussioni contra luctari non

trepidat.

FIDES.{1532}

Omne quod paras ad dolorem mihi vertitur in quietem; unde commode pauso

in craticula, ceu in tranquilla navicula.

HADRIANUS.{1533}

Sartago plena pice et cera ardentibus rogis superponatur, et in

ferventem liquorem hæc rebellis mittatur.

FIDES.{1534}

Sponte insilio.

HADRIANUS.{1535}

Consentio.

FIDES.{1536}

Ubi sunt minæ tuæ? Ecce, illæsa inter ferventem liquorem ludens nato,

et pro vi caumatis sentio matutini refrigerium roris.

HADRIANUS.{1537}

Antioche, quid ad hæc est agendum?

ANTIOCHUS.{1538}

Ne evadat providendum.

HADRIANUS.{1539}

Capite truncetur.

ANTIOCHUS.{1540}

Alioquin non vincetur.

FIDES.{1541}

Nunc est gaudendum, nunc in Domino exultandum.

SAPIENTIA.{1542}

Christe, triumphator diaboli invictissime, da tolerantiam Fidei meæ

filiæ.

FIDES.{1543}

O mater veneranda, dic vale ultimum tuæ filiæ, liba osculum tuæ

primogenitæ, nec afficiare ullo mœrore cordis, quia tendo ad bravium

æternitatis.

SAPIENTIA.{1544}

O filia, filia, non confundor, non contristor, sed vale dico tibi

exultando, et osculor os oculosque præ gaudio lacrimando orans, ut sub

ictu percussoris inviolatum serves mysterium tui nominis.

FIDES.{1545}

O uterinæ sorores, libate mihi osculum pacis, et parate vos ad

tolerantiam futuri certaminis.

SPES.{1546}

Adjuva nos oratione assidua, ut mereamur sequi tua vestigia.

FIDES.{1547}

Este obtemperantes monitis nostræ sanctæ parentis, quæ nos hortabatur

præsentia fastidire, quo meruissemus æterna percipere.

CARITAS.{1548}

Maternis libenter obtemperamus monitis, quo perfrui mereamur æternis

bonis.

FIDES.{1549}

Percussor, accede, et injunctum tibi officium me necando imple.

SAPIENTIA.{1550}

Abscisum morientis filiæ caput amplectendo, impressisque labris

crebrius deosculando, congratulor tibi, Christe, qui tantillulæ

victoriam præstitisti puellæ.

HADRIANUS.{1551}

Spes, cede mei[379] hortamentis paterno affectu tibi consulentis.

SPES.{1552}

Quid hortaris, quid consulis?

HADRIANUS.{1553}

Ut caveas pertinaciam imitari sororis, ne similibus intereas pœnis.

SPES.{1554}

O utinam admeruissem illam imitari patiendo, quo illi assimilarer in

præmio!

HADRIANUS.{1555}

Depone callum pectoris, et conquinisce turificando magnæ Dianæ, et ego

te propriæ prolis vice excolo, atque extollo omni dilectione.

SPES.{1556}

Paternitatem tuam repudio, tua beneficia minime desidero. Quapropter

vacua spe deciperis, si me tibi cedere reris.

HADRIANUS.{1557}

Loquere parcius, ne irascar.

SPES.{1558}

Irascere, nec sollicitor.

ANTIOCHUS.{1559}

Miror, Auguste, quod ab hac vili puellula tamdiu calumniari pateris.

Ego quidem disrumpor præ furore, quia illam audio tam temere in te

latrare.

HADRIANUS.{1560}

Hactenus infantiæ parcebam: ultra non parcam; sed meritam ultionem

inferam.

ANTIOCHUS.{1561}

O utinam!

HADRIANUS.{1562}

O lictores, adite et hanc rebellem usque ad internecionem crudis nervis

cædite.

ANTIOCHUS.{1563}

Decet ut severitatem sentiat tui furoris, quia lenitatem parvi pendit

pietatis.

SPES.{1564}

Hanc pietatem exopto, hanc lenitatem desidero.

ANTIOCHUS.{1565}

O Sapientia, quid murmurando loqueris, stans sublevatis oculis juxta

cadaver extinctæ prolis?

SAPIENTIA.{1566}

Théâtre de Hrotsvitha religieuse allemande du dixième siècle, traduit pour la première fois en français avec le texte latin revu sur le manuscrit de Munich · 第 9 / 20 段