* * * * *
Anthony Beck bishop of Durisme was elected Patriarch of Hierusalem, and
confirmed by Clement the fift bishop of Rome: in the 34 yere of Edward
the first. Lelandus.
Antonius Beckus episcopus Dunelmensis fuit, regnante Edwardo eius
appelationis ab aduentu Gulielmi magni in Angliam primo. Electus est in
patriarcham Hierosolymitanum anno Christo 1305, et a Clemente quinto Rom.
pontifice confirmatus. Splendidus erat supra quàm decebat episcopum.
Construxit castrum Achelandæ, quatuor passuum millibus a Dunelmo in ripa
Vnduglessi fluuioli. Elteshamum etiam vicinum Grenouico, ac Somaridunum
castellum Lindianæ prouinciæ, ædificijs illustria reddidit. Deinde et
palatium Londini erexit, quod nunc Edwardi principis est. Tandem ex
splendore nimio, et potentia conflauit sibi apud nobilitatem ingentem
inuidiam, quam viuens nunquam extinguere potuit. Sed de Antonio, et eius
scriptis fusiùs in opere, cuius titulus de pontificibus Britannicis,
dicemus. Obijt Antonius anno a nato in salutem nostram Christo, 1310,
Edwardo secundo regnante.
The same in English.
Anthony Beck was bishop of Durisme in the time of the reigne of Edward the
first of that name after the inuasion of William the great into England.
This Anthony was elected patriarch of Ierusalem in the yeere of our Lord
God 1305, and was confirmed by Clement the fift, pope of Rome. He was of
greater magnificence then for the calling of a bishop. He founded also the
castle of Acheland foure miles from Durisme, on the shore of a prety riuer
called Vnduglesme. [Footnote: Probably Barnard Castle, on the Tees.] He
much beautified with new buildings Eltham mannor nere vnto Greenwich, and
the castle Somaridune in the county of Lindsey. [Footnote: Lindsey is the
popular name for the north part of County Lincoln.] And lastly, he built
new out of the ground the palace of London, which now is in possession of
prince Edward. Insomuch, that at length, through his ouer great
magnificence and power he procured to himselfe great enuy among the
nobility, which he could not asswage during the rest of his life. But of
this Anthony and of his writings we will speake more at large in our booke
intituled of the Britain bishops. This Anthony finished his life in the
yere of our Lord God, 1310, and in the reigne of king Edward the second.
* * * * *
Incipit Itinerarium fratris Odorici fratrum minorum de mirabilibus
Orientalium Tartarorum.
Licet multa et varia de ritibus et conditionibus huius mundi enarrentur a
multis, ego tamen frater Odoricus de foro Iulij de portu Vahonis, volens ad
partes infidelium transfretare, magna et mira vidi et audiui, quæ possum
veracitèr enarrare. Primò transiens Mare Maius me de Pera iuxta
Constantinopolim transtuli Trapesundam, quæ antiquitùs Pontus vocabatur:
Haec terra benè situata est, sicut scala quaedam Persarum et Medorum, et
eorum qui sunt vltra mare. In hac terra vidi mirabile quod mihi placuit,
scilicet hominem ducentem secum plusquam 4000 perdicum. Homo autem per
terram gradiebatur, perdices vero volabant per aera, quas ipse ad quoddam
castrum dictum Zauena duxit, distans à Trapesunda per tres dietas. Hæ
perdices illius conditionis erant, cùm homo ille quiescere voluit, omnes se
aptabant circa ipsum, more pullorum gallinarum, et per illum modum duxit
eas vsque ad Trapesundam, et vsque ad palatium imperatoris, qui de illis
sumpsit quot voluit, et residuas vir ille ad locum vnde venerat, adduxit.
In hac ciuitate requiescit corpus Athanasij supra portem ciuitatis.
[Sidenote: Armenis maior.] Vltra transiui vsque in Armeniam maiorem, ad
quandam ciuitatem quæ vocatur Azaron, quæ erat multùm opulenta antiquitus,
sed Tartari eam pro magna parte destruxterunt: In ea erat abundantia panis
et carnium, et aliorum omnium victualium praeterquam vini et fructuum. Hæc
ciuitas est multum frigida, et de illa dicitur quòd altius situatur quàm
aliqua alia in hoc mundo: haec optimas habet aquas, nam venæ illarum
aquarum oriri videntur et scaturire à flumine magno Euphrate quod per vnam
dietam ab ciuitate distat: haec ciuitas via media eundi Taurisium. Vltra
progressus sum ad quendam montem dictum Sobissacato. In ilia contrau est
mons ille supra quem requicscit arca Noe; in quem libenter ascendissem, si
societas mea me praestolare voluisset: A gente tamen illius contratæ
dicitur quòd nullus vnquam illum montem ascendere potuit, quia vt dicitur,
hoc Deo altissimo non placet. [Sidenote: Tauris ciuitas Persiæ.] Vltra veni
Tauris ciuitatem magnam et regalem, quæ antiquitus Susis dicta est. Haec
ciuitas melior pro mercenarijs reputatur, quàm aliqua quæ sit in mundo, nam
nihil comestibile, nec aliquid quod ad mercimonium pertinet, reperitur,
quod illic in bona copia non habetur. Haec ciuitas multum benè situatur:
Nam ad eam quasi totus mundus pro mercimonijs confluere potest: De hac
dicunt Christiani qui ibi sunt, quòd credunt Imperatorem plus de ea
accipere, quám Regem Franciæ de toto regno suo: Iuxta illam ciuitatem est
mons salinus praebens sal ciuitati, et de illo sale vnusquisque tantum
accipit, quantum vult, nihil soluendo alicui. In hac ciuitate multi
Christiani de omni natione commorantur, quibus Saraceni in omnibus
dominantur. [Sidenote: Sultania.] Vltra iui per decem dietas ad ciuitatem
dictam Soldania, in qua imperator Persarum tempore æstiuo commoratur; In
hyeme autem vadit ad ciuitatem aliam sitam supra mare vocatam Bakuc:
Praedicta autem ciuitas magna est, et frigida, in se habens bonas aquas, ad
quam multa mercimonia portantur. Vltra cum quadam societate Carauanorum iui
versus Indiam superiorem, ad quam dum transissem per multas dietas perueni
ad ciuitatem trium Magorum quæ vocatur Cassan, [Marginal note: Vel
Cassibin.] quæ regia ciuitas est et nobilis, nisi quod Tartari eam in
magnaparte destruxerunt: haec abundat pane, vino, et alijsbonis multis. Ab
hac ciuitate vsque Ierusalem quo Magi iuerunt miraculosè, sunt L. dietiæ,
et multa mirabilia sunt in hac ciuitate quæ pertranseo. [Sidenote: Gest.]
Inde recessi ad quandam ciuitatem vocatam Gest a qua distat mare arenosum
per vnam dietam, quod mirè est mirabile et periculosum: In hac ciuitate est
abundantia omnium victualium, et ficuum potissimè, et vuarum siccarum et
viridium, plus vt credo quàm in alia parte mundi. Haec est tertia cuitas
melior quam Rex Persarum habet in toto regno suo: De illa dicunt Saraceni,
quod in ea nullus Christianus vltra annum viuere vnquam potest. [Sidenote:
Como.] Vltra per multas dietas iui ad quandam ciuitatem dictam Comum quæ
maxima ciuitas antiquitùs erat, cuius ambitus erat ferè L. Miliaria, quæ
magna damna intulit Romanis antiquis temporibus. In ea sunt palatia integra
non habitata, tamen multis victualibus abundat. Vltra per multas terras
transiens, perueni ad terram Iob nomine Hus quæ omnium victualium
plenissima est, et pulcherrimè situata; iuxta eam sunt montes in quibus
sunt pascua multa pro animilibus: Ibi manna in magna copia reperitur. Ibi
habentur quatuor perdices pro minori, quam pro vno grosso: In ea sunt
pulcherrimi senes, vbi homines nent et filant, et faeminæ non: haec terra
correspondet Chaldeæ versus transmontana.
De moribus Chaldæorum, et de India.
Indè iui in Chaldaeam quæ est regnum magnum, et transiui iuxta turrim
Babel: Haec regio suam linguam propriam habet, et ibi sunt homines formosi,
et foeminæ turpes: et homines illius regionis vadunt compti crinibus, et
ornati, vt hîc mulieres, et portant super capita sua fasciola aurea cum
gemmis, et margaritis; mulieres verò solum vnam vilem camisiam attingentem
vsque ad genua, habentem manicas longas et largas, quæ vsque ad terram
protenduntur: Et vadunt discalceatæ portantes Serablans vsque ad terram.
Triceas non portant, sed capilli earum circumquaque disperguntur: et alia
multa et mirabilia sunt ibidem. Indé veni in Indiam quæ infra terram est,
quam Tartari multum destruxerunt; et in ea vt plurimum homines tantum
dactilos comedunt, quarum xlij, libræ habentur pro minori quam pro vno
grosso. [Sidenote: Ormus.] Vltra transsiui per multas dietas ad mare
oceanum, et prima terra, ad quam applicui, vocatur Ormes, quæ est optime
murata, et multa mercimonia et diuitiæ in ea sunt; in ea tantus calor est,
quod virilia hominum exeunt corpus et descendunt vsque ad mediam tibiarum:
ideò homines illius terræ volentes viuere, faciunt vnctionum, et vngunt
illa, et sic vncta in quibusdam sacculis ponunt circa se cingentes, et
aliter morerentur: In hac terra homines vtuntur nauigio quæ vocatur Iase,
suitium sparto. [Sidenote: Thana.] Ego autem ascendi in vnum illorum in quo
nullum ferrum potui reperrire, et in viginta octo dietis perueni ad
ciuitaten Thana, in qua pro fide Christi quatuor de fratribus nostris
martyrizati sunt. Hæc terra est optimè situata, et in ea abundantia panis
et vini, et aliorum victualium. Hæc terra antiquitus fuit valde magna, et
fuit regis Pori, qui cum rege Alexandro prælium magnum commisit. Huius
terræ populus Idolatrat, adorans ignem serpentes, et arbores: Et istam
terram regunt Saraceni, qui vio lenter eam acceperunt, et subiacent imperio
regis Daldili. Ibi sunt diuersa genera bestiarum, leones nigri in maxima
quantitate: sunt et ibi simiæ, gatimaymones, et noctuae magnæ sicut hic
habentur columbæ; ibi mures magni sunt, sicut sunt hîc scepi, et ideò canes
capiunt ibi mures, quia murelegi non valent. Ad hæc, in illa terra quilibet
homo habet ante domum suam vnum pedem fasciculorum, ita magnum sicut esset
vna columna, et pes ille non desiccatur, dummodò adhibeatur sibi aqua.
Multæ nouitates sunt ibi, quas pulcherrimum esset audire.
De martyrio fratrum.
Martyrium autem quatuor fratrum nostrorum in illa ciuitate Thana fuit per
istum modum; dum praedicti fratres fuerant in Ormes, fecerunt pactum cum
vna naui vt nauigarent vsque Polumbrum, et violentèr deportati sunt vsque
Thanam vbi sunt 15. domus Christianorum, qui Nestoriani sunt et
Schismatici, et cum illic essent, hospitati sunt in domo cuiusdam illorum;
contigit dum ibi manerent litem oriri inter virum domus, et vxorem eius,
quam sero ver fortiter verberauit, quæ suo Kadi, i. Episcopo conquesta est;
à qua interrogauit Kadi, vtrum hoc probari posset? quæ dixit, quod sic;
quia 4. Franchi, i. viri religiosi erant in domo hoc videntes, ipsos
interrogate, qui dicent vobis veritatem: Muliere autem sic dicente, Ecce
vnus de Alexandria praesens rogauit Kadi vt mitteret pro eis, dicens eos
esse homines maximæ scientiæ et scripturas bene scire, et ideo dixit bonum
esse cum illis de fide disputare: Qui misit pro illis, et adducti sunt isti
quatuor, quorum nomina sunt frater de Tolentino de Marchia, frater Iacobus
de Padua, frater Demetrius Laicus, Petrus de Senis. Dimisso autem fratre
Petro, vt res suas custodiret, ad Kadi perrexerunt, qui coepit cum illis de
fide nostra disputare; dicens Christum tantum hominem esse et non Deum. E
contra frater Thomas rationibus et exemplis Christum verum Deum et hominem
esse euidenter ostendit, et in tantum confudit Kadi, et infideles qui cum
eo tenuerunt, quod non habuerunt quid rationabiliter contradicere: Tunc
videns Kadi se sic confusum, incepit clamare sic; Et quid dicis de
Machometo? Respondit frater Thomas: Si tibi probauimus Christum verum Deum
et hominem esse, qui legem posuit inter homines, et Machometus è contrario
venit, et legem contrariam docuit, si sapiens sis optime scire poteris,
quid de eo dicendum sit. Iterum Kadi et alij Saraceni clamabant, Et tu quid
iterum de Machometo dicis? Tunc frater T. respondit: vos omnes videre
potestis, quid dico de eo. Tum ex quo vultis quod plane loquar de eo, dico
quod Machometus vester filius perditionis est, et in inferno cum Diabolo
patre suo. Et non solum ipse, sed omnes ibi erunt qui tenent legem hanc,
quia ipsa tota pestifera est, et falsa, et contra Deum, et contra salutem
animæ. Hoc audientes Saraceni, coeperunt clamare, moriatur, moriatur ille,
qui sic contra Prophetam locutus est. Tunc acceperunt fratres et in sole
vrente stare permiserunt, vt ex calore solis adusti, dira morte interirent.
Tantus enim est calor solis ibi, quòd si homo in eo per spacium vnius missæ
persisteret, moreretur; fratres tamen illi sani et hilares à tertia vsque
ad nonam laudantes et glorificantes dominum in ardore solis permanserunt,
quod videntes Saraceni stupefacti ad fratres venerunt, et dixerunt, volumus
ignem accendere copiosum, et in illum vos proijcere, et si fides vestra sit
vt dicitis, ignis non poterit vos comburere: si autem vos combusserit,
patebit quòd fides vestra nulla sit. Responderunt fratres; parati sumus pro
fide nostra ignem, carcerem, et vincula, et omnium tormentorum genera
tolerare: verum tamen scire debetis, quòd si ignis potestatem habeat
comburendi nos hoc non erit propter fidem nostram, sed propter peccata
nostra: fides enim nostra perfectissima et verissima est, et non est alia
in mundo in qua animsæ hominum possunt saluæ fieri; Dum autem ordinaretur
quòd fratres conburerentur, rumor insonuit per totam ciuitatem, de qua
omnes senes, et iuuenes, viri et mulieres, qui ire poterant, accurrerunt ad
illud spectaculum intuendum. Fratres autem ducti fuerunt ad plateam
ciuitatis, vbi accensus est ignis copiosus, in quen frater Thomas voluit se
proijcere, sed quidam Saracenus cepit eam per caputium et retraxit dicens;
Non vadus tu cum sis senex, quia carmen aliquod vel experimentum habere
posses super te, quare te ignis non posset laedere, sed alium ire in ignem
permittas. Tunc 4 Saraceni sumentes fratrem Iacobum, eum in ignem proijcere
volebant; quibus ille, permittatis, me quia libenter pro fide mea ignem
intrabo: Cui Saraceni non adquiescentes eum violentèr in ignem proiecerunt:
ignis autem ita accensus erat, quòd nullus eum videre poteret, vocem tamen
eius audierunt, inuocantem semper nomen virginis gloriosæ; Igne autem
totalitèr consumpto stetit frater Iacobus super prunas illaesus, et laetus,
manibus in modum crucis eleuatis, in coelum respiciens, et Deum laudans et
glorificans, qui sic declararet fidem suam: nihil autem in eo nec pannus,
nec capillus laesus per ignem inuentus est; Quod videns populus vnanimitèr
conclamare coepit, sancti sunt, sancti sunt, nefas est offendere eos, modò
videmus quia fides eorum bona et sancta est. Tunc clamare coepit Kadi:
sanctus non est ille, quia combustus non est, quia tunica quam portat est
de lana terræ Habraæ, et ideò nudus exspolietur, et in ignem proijciatur,
et videbitur si comburetur vel non. Tunc Saraceni pessimi ad praeceptum
Kadi ignem in duplo magis quàm priùs accenderunt, et fratrem Iacobum
nudantes, corpus suum abluerunt, et oleo abundantissimè vnxerunt, insuper
et oleum maximum in struem lignorum ex quibus ignis fieret, fuderunt, et
igne accenso fratrem in ipsum proiecerunt. Frater autem Thomas, et frater
Demetrius extra populum in loco separato flexis genibus orantes cum
lachrymis deuotioni se dederunt Frater autem Iocobus iterum ignem exiuit
illaesus sicut prius fecerat: quod videns omnis populus clamare coepit,
peccatum est, deccatum est, offendere eos, quià sancti sunt. Hoc autem
tantum miraculum videns Melich. i. potestas ciuitatis, vocauit ad se
fratrem Iacobum, et fecit eum ponere indumenta, sua, et dixit, videte
fratres, Ite cum gratia Dei, quia nullum malum patiemini a nobis, modò benè
videmus vos sanctos esse, et fidem vestram bonam ac veram esse; et ideo
consulimus vobis, vt de ista terra exeatis, quàm citiùs poteritis, quia
Kadi pro posse suo vobis nocere curabit, quia sic confudistis eum: Hora
autem tunc erat quasi completorij, et dixerunt illi de populo, attoniti,
admirati, et stupefacti, tot, et tanta mirabilia vidimus ab istis
hominibus, quòd nescimus quid tenere et obseruare debemus. Melich verò
fecit duci illos tres fratres vltra vnum paruum brachium maris in quendam
Burgum modicum ab illa ciuitate distantem: ad quem etiam ille in cuius iam
domo fuerant hospitati associauit eos, vbi in domo cuiusdam idolatri
recepti sunt. Dum haec argerenter, Kadi iuit ad Melich, dicens quid
facimus? Lex Machometi destructa est, veruntamen hoc scire debes, quod
Machomet praecepit in suo Alcorano, quod si quis vnum Christianum
interficeret, tantum mereretur, ac si in Mecha ad ipsum peregrinaretur. Est
enim Alkoranus lex Sarracenorum sicut Euangelium, Mecha, verò est locus vbi
iacet Machomet. Quem locum ita visitant Saraceni, sicut Christiani
sepulchram Christi. Tunc Melich respondet, vade, et fac sicut vis: quo
dicto statim Kadi accepit quatuor homines armatos vt irent, et illos
fratres interficerent, qui cùm aquam transijssent, facta est nox, et illo
sero eos non inuenerunt, statim Melieh omnes Christianos in ciuitate capi
fecit, et incarcerauit, media autem nocte fratres surrexerunt dicere
matutinum, quos illi Saraceni qui missi fuerant, inuenerunt, et extra
burgum, sub quadam arbore adduxerunt, dixerunt eis. Sciatis fratres nos
mandatum habere a Kadi et Melich interficere vos, quod tamen faciemus
inuiti, quia vos estis boni homines et sancti, sed non audemus aliter
facere; quia si iussa sua non perficeremus, et nos cum liberis nostris et
vxoribus moreremur. Tunc fratres responderunt, vos qui huc venistis, et
tale mandatum recepistis, vt per mortem temporalem vitam æternam
adipiscamur, quod vobis iniunctum est perficite; quia pro amore domini
nostri Iesu Christi, qui pro nobis crucifigi et mori dignatus est, et pro
fide nostra, parati sumus omnia tormenta, et etiam mortem libenter
sustinere. Christianas autem qui fratres comitabatur, multum cum illis
quatuor armatis altercatus est dicens, quod si gladium haberet, vel eos à
nece tam sanctorum hominum impediret, vel ipse cum eis interfectus esset.
Tunc armati fecerunt fratres se exspoliare, et frater Thomas primus iunctis
manibus in modum crucis genuflectens capitis abscissionem suscepit: Fratrem
verò Iacobum vnus percussit in capite, et eum vsque ad oculos scidit, et
alio ictu totum caput abscidit. Frater autem Demetrius, primò percussus est
cum gladio in pectore, et secundò caput suum abscissum est: Statim vt
fratres suum martyrium compleuerunt, aer ita lucidus effectus est, quod
omnes admirati sunt, et luna maximam claritatem ostendit. Statim quasi
subito tanta tonitrua, et fulgura, et coruscationes, et obscuritas fiebant,
quòd omnes mori crediderunt: Nauis etiam illa quæ illos debuerat deportasse
submersa est cum omnibus quæ in se habuit, ita quod nunquam de illa posteà
aliquid scitum est. Facto mane misit Kadi pro rebus fratrum prædictorum
nostrorum, et tunc inuentus est frater Petrus de Senis quartus socius
fratrum prædictorum, quem ad Kadi duxerunt: Cui Kadi, et alij Saraceni
maxima promittentes persuaserunt quòd fidem suam renueret, et legem
Machometi confiteretur, et teneret. Frater autem Petrus de illis truffabat,
eos multum deridendo, quem de mane vsque ad meridiem diuersis pænarum ac
tormentorum generibus affixerunt ipso semper constantissimè in fide, et in
Dei laudibus persistente, et fidem illorum Machometi deridente et
destruente. Videntes autem Saraceni eum non posse a suo proposito euelli,
eum super quandam arborem suspenderunt, in qua de nona vsque ad noctem
viuus et illaesus pependit: nocte verò ipsum de arbore sumpserunt, et
videntes illum laetum, viuum et illaesum per medium suum corpus diuiserunt,
mane autem facto nihil de corpore eius inuentum est, vni tamen personæ fide
dignæ reuelatum est, quod Deus corpus eius occultauerat reuelandum in certo
tempore, quandò Deo placuerit Sanctorum corpora manifestare. Vt autem Deus
ostenderet animas suorum martyrum iam in coelis consistere, et congaudere
cum Deo et Angelis et alijs Sanctis eius, die sequenti post martyrium
fratrum praedictorum Melich dormitioni se dedit, et ecce apparuerunt sibi
isti fratres gloriosi, et sicut Sol, lucidi, singulos enses tenentes in
manibus, et supra eum eos sic vibrantes, quod vt si eum perfodere ac
diuidere vellent: qui excitatus horribilitèr exclamauit sic, quòd totam
familiam terruit: quæ sibi accurrens quaesiuit, quid sibi esset? quibus
ille, Illi Raban Franchi quos interfici iussi, venerunt hac ad me cum
ensibus, volentes me interficere. Et statim Melich misit pro Kadi, referens
sibi visionem et petens consilium, et consolationem, quia timuit per eos
finaliter interire. Tunc Kadi sibi consuluit, vt illis maximas eleemosynas
faceret, si de manibus interfectorum euadere vellet. Tunc misit pro
Christianis quos in carcere intrudi praeceperat: A quibus cum ad eum
venissent indulgentiam petijt pro facto suo, dicens se esse amodo socium
eorum, et confratrem: Praecepit autem et legem statuit, quòd pro tempore
suo, si quis aliquem Christianum offenderet, statim moreretur, et sic omnes
illaesos, et indemnes abire permisit: Pro illis autem quatuor fratribus
interfectis quatuor mosquetas. (i.) Ecclesias ædificari fecit, quas per
Sacerdotes Saracenorum inhabitari fecit. Audiens autem imperator Dodsi
istos tres fratres talem sententiam subijsse, misit pro Melich, vt vinctus
ad eum duceretur, A quo cùm adductus esset, quaesiuit imperator, quare ita
crudeliter illos fratres iusserat interfici, respondit, quia subuertere
volebant legem nostram, et malum et blasphemiam de propheta nostro
dicebant: et imperator ad eum; O crudelissime canis, cùm videres quod Deus
omnipotens bis ab igne eos liberauerit, quo modo ausus fuisti illis mortem
inferre tam crudelem. Et edicta sententia, ipsum Melich cum tota sua
familia per medium scindi fecit, sicut ipse talem mortem fratri inflixerat.
Kadi verò audiens, de terra illa, et etiam de imperatoris illius dominio
clàm fugit, et sic euasit.