CAPVT. 50.

De compositione huius tractatus in nobili ciuitate Leodiensi.

In reuertendo igitur venitur ab hac insula per prouincias magnas Imperij

Tartarorum, in quibus semper noua, semper mira, imo nonnunquam incredibilia

viator potest videre, percipere, et audire.

Et Noueritis, vt praedixi, me pauca eorum vidisse, quæ in terris sunt

mirabilium, sed nec hic scripsisse centessimam partem eorum quæ vidi, quod

nec omnia memoriæ commendare potui, et de commendatis multa subticui,

proptèr modestiam, quam decet omnibus actibus addi.

Idcirco vt et alijs, qui vel antè me in partibus illis steterunt, vel ituri

sunt, maneat locus narrandi siue scribendi, modum huius pono tractatus,

potius decurtans quàm complens, quoniam aliàs loquendi non esset finis, nec

aures implerentur auditu.

[Sidenote: Concludit opus suum.] Itàque anno à natiuitate Domini nostri

Iesu Christi 1355. in patriando, cum ad nobilem Legiæ, seu Leodij ciuitatem

peruenissem, et præ grandeuitate ac artericis guttis illic decumberem in

vico qui dicitur, Bassessanemi, consului causa conualescendi aliquos

medicos ciuitatis: Et accidit, Dei nutu, vnum intrare physicum super alios

ætate simul et canicie venerandum, ac in sua arte euidenter expertum, qui

ibidem dicebatur communiter, Magister Ioannes ad barbam.

Is, dum paritèr colloqueremur, interseruit aliquid dictis, per quod tandem

nostra inuicem renouabatur antiqua notitia, quam quondam habueramus in Cayr

Aegypti apud Melech Mandibron Soldanum, prout suprà tetigi in 7. capitulo

libri.

Qui cum in me experientiam artis suæ excellenter monstrasset, adhortabatur

ac praecabatur instanter, vt de hijs quæ videram tempore peregrinationis,

et itinerationis meæ per mundum, aliquid digererem in scriptis ad legendum,

et audiendum pro vtilitate.

Sicque tandem illius monitu et adiutorio, compositus est iste tractatus, de

quo certè nil scribere proposueram, donec saltem ad partes proprias in

Anglia peruenissem. [Sidenote: Edwardus tertius.] Et credo praemissa circa

me, per prouidentiam et gratiam Dei contigisse, quoniam à tempore quo

recessi, duo reges nostri Angliæ, et Franciæ, non cessauerunt inuicem

exercere destructiones, depraedationes, insidias, et interfectiones, inter

quas, nisi à Domino custoditus, non transissem sine morte, vel mortis

periculo, et sine criminum grandi cumulo. Et ecce nunc egressionis meæ anno

33. constitutus in Leodij ciuitate, quæ à mari Angliæ distat solum per duas

diætas, audio dictas Dominorum inimicitias, per gartiam Dei consopitas:

quapropter et spero, ac propono de reliquo secundum maturiorem ætatem me

posse in proprijs, intendere corporis quieti, animaeque saluti.

Hie itaque finis sit scripti, in nomine Patris, et Filij, et spiritus

sancti, AMEN.

Explicit itinerarium à terra Angliæ, in partes Hierosolimitanas, et in

vlteriores transmarinas, editum primò in lingua Gallicana, à Domino

Ioanne Mandeuille milite, suo authore, Anno incarnationis Domini 1355. in

Ciuitate Leodiensi: Et Paulò post in eadem ciuitate, translatum in dictam

formam Latinam.

The English Version.

There ben manye other dyverse contrees and manye other marveyles bezonde,

that I have not seen: wherfore of hem I can not speke propurly, to telle

zou the manere of hem. And also in the contrees where I have ben, ben many

dyversitees of manye wondir fulle thinges, mo thanne I make mencioun of.

For it were to longe thing to devyse zou the manere. And therfore that that

I have devised zou of certeyn contrees, that I have spoken of before, I

beseche zoure worthi and excellent noblesse, that it suffise to zou at this

tyme. For zif that I devysed zou alle that is bezonde the see, another man

peraunter, that wolde peynen him and travaylle his body for to go in to tho

marches, for to encerche tho contrees, myghten ben blamed be my wordes, in

rehercynge many straunge thynges. For he myghten not seye no thing of newe,

in the whiche the hereres myghten haven outher solace or desport or lust or

lykynge in the herynge. For men seyn alle weys, that newe thynges and newe

tydynges ben plesant to here. Wherfore I wole holde me stille, with outen

ony more rehercyng of dyversiteez or of marvaylles, that ben bezonde, to

that entent and ende, that who so wil gon in to the contrees, he schalle

fynde y nowe to speke of, that I have not touched of in no wyse.

And zee schulle undirstonde, zif it lyke zou, that at myn hom comynge, I

cam to Rome, and schewed my lif to oure holy fadir the Pope, and was

assoylled of alle that lay in my conscience, of many a dyverse grevous

poynt: as men mosten nedes, that ben in company, dwellyng amonges so many a

dyverse folk of dyverse secte and of beleeve, as I have ben. And amonges

alle, I schewed hym this tretys, that I had made aftre informacioun of men,

that knewen of thinges, that I had not seen my self; and also of marveyles

and customes, that I hadde seen my self; as fer as God wolde zeve me grace:

and besoughte his holy fadirhode, that my boke myghten be examyned and

corrected be avys of his wyse and discreet conscille. And oure holy fadir,

of his special grace, remytted my boke to ben examyned and preved be the

avys of his seyd conscille. Be the whiche, my boke was preeved for trewe;

in so moche that thei schewed me a boke, that my boke was examynde by, that

comprehended fulle moche more, ben an hundred part; be the whiche, the

_Mappa Mundi_ was made after. And so my boke (alle be it that many men ne

list not to zeve credence to no thing, but to that that thei seen with hire

eye, ne be the auctour ne the persone never so trewe) is affermed and

preved be oure holy fadir, in maner and forme as I have seyd.

And I John Maundevylle knyghte aboveseyd, (alle thoughe I ben unworthi)

that departed from oure contrees and passed the see, the zeer of grace

1322, that have passed many londes and manye yles and contrees, and cerched

manye fulle straunge places, and have ben in manye a fulle gode honourable

comyanye, and at many a faire dede of armes, (alle be it that I dide none

my self, for myn unable insuffisance) now I am comen hom (mawgree my self)

to reste: for gowtes, artetykes, that me distreynen, tho diffynen the ende

of my labour, azenst my wille (God knowethe). And thus takynge solace in my

wrecched reste, recordynge the tyme passed, I have fulfilled theise thinges

and putte hem wryten in this boke, as it wolde come in to my mynde, the

zeer of grace 1356 in the 34 zeer that I departede from oure contrees.

Wherfore I preye to alle the rederes and hereres of this boke, zif it plese

hem, that thei wolde preyen to God for me: and I schalle preye for hem. And

alle tho that seyn for me a _Pater nostre_, with an _Ave Maria_, that God

forzeve me my synnes, I make hem parteneres, and graunte hem part of alle

the gode pilgrymages and of alle the gode dedes, that I have don, zif ony

be to his plesance: and noghte only of tho, but of alle that evere I

schalle do unto my lyfes ende. And I beseche Almighty God, fro whom alle

godenesse and grace comethe fro, that he vouchesaf, of his excellent mercy

and habundant grace, to fulle fylle hire soules with inspiracioun of the

Holy Gost, in makynge defence of alle hire gostly enemyes here in erthe, to

hire salvacioun, bothe of body and soule; to worschipe and thankynge of

Him, that is three and on, with outen begynnynge and withouten endynge;

that is, with outen qualitee, good, and with outen quantytee, gret; that in

alle places is present, and alle thinges conteynynge; the whiche that no

goodnesse may amende, ne non evelle empeyre; that in perfeyte Trynytee

lyvethe and regnethe God, be alle worldes and be alle tymes. Amen, Amen,

Amen.

* * * * *

Richardi Hakluyti breuis admonitio ad Lectorem.

Ioannem Mandeuillum nostratem, eruditum et insignem Authorem (Balaeo,

Mercatore, Ortelio, et alijs, testibus) ab innumeris Scribarum et

Typographorum mendis repurgando, ex multorum, eorumque optimorum

exemplarium collatione, quid praestiterim, virorum doctorum, et eorum

praecipuè, qui Geographiæ et Antiquitatis periti sunt, esto iudicium. Quæ

autem habet de monstriferis hominum formis itinerarij sui praecedentis

capitibus trigessimo, trigessimo primo, trigessimo tertio, et sparsim in

sequentibus, quanquam non negem ab illo fortasse quædam eorum alicubi visa

fuisse, maiori tamen ex parte ex Caio Plinio secundo hausta videntur, vt

facile patebit ca cum his Plinianis, hic ideo a me appositis, collaturo,

quæ idem Plinius, singulis suis authoribus singula refert, in eorum

plærisque fidem suam minimè obstringens. Vale, atque aut meliora dato, aut

his vtere mecum.

* * * * *

Ex libro sexto Naturalis historiæ C. Plinij secundi. Cap. 30.

Vniuersa verò gens Ætheria appellata est, deinde Atlantia, mox à Vulcani

filio Æthiope Æthiopia. Animalium hominumque effigies monstriferas circa

extremitates eius gigni minimè mirum, artifici ad formanda corpora

effigiésque caelandas mobilitate ignea. Ferunt certè ab Orientis parte

intimatgentes esse sine naribus. æquali totius oris planitie. Alias

superiore labro orbas, alias sine linguis. Pars etiam ore concreto et

naribus carens, vno tantùm foramine spirat, potùmque calamis auenæ trahit,

et grana eiusdem auenæ, sponte prouenientis ad vescendum; Quibusdam pro

sermone nutus motùsque membrorum est, &c.

* * * * *

Ex libro eiusdem Plinij septimo. Cap. 2. cui titulus est, De Scythis, et

aliarum diversitate gentium.

Esse Scytharum genera, et quidem plura, quæ corporibus humanis vescerentur,

indicauimus. Idipsum incredibile fortasse, ni cogitimus in medio orbe

terrarum, ac Sicilia et Italia fuisse, gentes huius monstri, Cyclopas et

Laestrigonas, et nuperrimè trans Alpes hominem immolari gentium carum more

solitum: quod paulum à mandendo abest. Sed et iuxta eos, qui sunt ad

Septentrionem versi, haud procul ab ipso Aquilonis exortu, specuque eius

dicto, quem locum Gesclitron appellant, produntur Arimaspi, duos diximus,

vno oculo in fronte media insignes: quibus assiduè bellum esse circa

metalla cum gryphis, ferarum volucri genere, quale vulgò traditur, eruente

ex cuniculis aurum, mira cupiditate et feris custodientibus, et Arimaspis

rapientibus, multi, sed maximè illustres Herodotus, et Aristeas

Proconnesius scribunt. Super alios autem Anthropophagos Scythas, in quadam

conualle magna Imai montis, regio est, quæ vocatur Abarimon, in qua

syluestres viuunt homines, auersis post crura plantis, eximiæ velocitatis,

passim cum feris vagantes. Hos in alio non spirare coelo, ideoque ad

finitimos reges non pertrahi, neque ad Alexandrum magnum pertractos, Beton

itinerum eius mensor prodidit. Priores Anthropophagos, quos ad

Septentrionem esse diximus decem dierum itinere supra Borysthenem amnem,

ossibus humanorum capitum bibere, cutibusque cum capillo pro mantelibus

ante pectora vti, Isigonus Nicænsis. Idem in Albania gigni quosdam glauca

oculorum acie, à pueritia statim canos, qui noctu plusquàm interdiu

cernant. Idem itinere dierum x. supra Borysthenem, Sauromatas tertio die

cibum capere semper. Crates Pergamenus in Hellesponto circa Parium, genus

hominum fuisse tradit, quos Ophiogenes vocat serpentum ictus contactu

leuare solitos, et manu imposita venena extrahere corpori. Varro etiam nunc

esse paucos ibi, quorum saliuæ contra ictus serpentum medeantur. Similis et

in Africa gens Psyllorum fuit, vt Agatharchides scribit, à Psyllo rege

dicta, cuius sepulchrum in parte Syrtium maiorum est. Horum corpori

ingenitum fuit virus exitiale serpentibus, vt cuius odore sopirent eas. Mos

verò, liberos genitos protinus obijciendi saeuissimis earum, eòque genere

pudicitiam coniugum experiendi, non profugientibus adulterino sanguine

natos serpentibus. Haec gens ipsa quidem prope internicione sublata est à

Nasamonibus, qui nunc eas tenent sedes: genus tamen hominum ex his qui

profugerant, aut cùm pugnatum est, abfuerant, hodièque remanent in paucis.

Simile et in Italia Marsorum gentis durat, quos à Circes filio ortos

seruant, et ideo inesse ijs vim naturalem eam. Et tamen omnibus hominibus

contra serpentes inest venenum: ferùntque ictas saliua, vt feruentis aquæ

contactum fugere. Quòd si in fauces penetrauerit, etiam mori: idque maximè

humani ieiuni oris. Supra Nasamonis confinésque illis Machlyas, Androginos

esse vtriusque naturæ, inter se vicibus coeuntes, Calliphanes tradit.

Aristoteles adijcit, dextram mamman ijs virilem, lacuam muliebrem esse. In

eadem Africa familias quasdam effascinantium, Isigonus et Nymphodorus

tradunt quarum laudatione intereant probata, arescant arbores, emoriantur

infantes. Esse eiusdem generis in Triballis et Illyrijs, adijcit Isigonus,

qui visu quoque effascinent, interimantque quos diutius intueantur. Iratis

praecipuè oculis: quod eorum malum faciliùs sentire puberes. Notabilius

esse quòd pupillas binas in oculis singulis habeant. Huius generis et

foeminas in Scythia, quæ vocantur Bithyæ, prodit Apollonides. Philarchus et

in Ponto Thibiorum genus, multosque alios eiusdem naturæ: quorum notas

tradit in altero oculo geminam pupillam, in altero equi effigiem. Eosdem

praetereà non posse mergi, ne veste quidem degrauatos. Haud dissimile ijs

genus Pharnacum in Æthiopia prodidit Damon, quorum sudor tabem contactis

corporibus afferat. Foeminas quidem omnes vbique visu nocere, quæ duplices

pupillas habeant, Cicero quoque apud nos autor est. Adeò naturæ, cùm

ferarum morem vescendi humanis visceribus in homine genuisset, gignere

etiam in toto corpore et in quorundam oculis quoque venena placuit: ne quid

vsquam mali esset, quod in homine non esset. Haud procul vrbe Roma in

Faliscorum agro familiæ sum paucæ, quæ vocantur Hirpiæ: quæ sacrificio

annuo, quod fit ad montem Soractem Apollini, super ambustam ligni struem

ambulantes non aduruntur. Et ob id perpetuo senatusconsulto militiæ

omniumque aliorum numerum vacationem habent. Quorundam corpore partes

nascuntur ad aliqua mirabiles sicut Pyrrho regi pollex in dextero pede:

cuius tactu lienosis medebatur. Hunc cremari cum reliquo corpore non

potuisse tradunt, conditumque loculo in templo. Praecipuè India Æthiopumque

tractus, miraculis scatent. Maxima in India gignuntur animalia, Indicio

sunt canes grandioris caeteris. Arbores quidem tantæ proceritatis

traduntur, vt sagittis superari nequeant. Haec facit vbertas soli,

temperies coeli, aquarum abundantia (si libeat credere) vt sub vna ficu

turmæ condantur equitum. Arundines verò tantæ proceritatis, vt singula

internodia alueo nauigabili ternos interdum homines ferant. Multos ibi

quina cubita constat longitudine excedere: non expuere: non capitis, aut

dentium, aut oculorum vllo dolore affici, rarò aliarum corporis partium:

tam moderato Solis vapore durari. Philosophos eorum quos Gymnosophystas

vocant, ab exortu ad Occasum praestare, contuentes Solem immobilibus

oculis: feruentibus harenis toto die alternis pedibus insistere. In monte

cui nomen est Milo, homines esse auersis plantis, octonos digitos in

singulis pedibus habentes, autor est Megasthenes. In multis autem montibus

genus hominum capitibus caninis, ferarum pellibus velari, pro voce latratum

edere, vnguibus armatum venatu et aucupio vesci. Horum supra centum viginti

millia fuisse prodente se, Ctesias scribit: et in quadam gente Indiæ,

foeminas semel in vita parere, genitosque confestim canescere. Item hominum

genus, qui Monosceli vocarentur, singulis cruribus, miræ pernicitatis ad

saltum: eosdemque Sciopodas vocari, quòd in maiori æstu humi iacentes

resupini, vmbra se pedum protegant, non longè eos à Troglodytis abesse.

Rursusque ab his Occidentem versus quosdam sine ceruice, oculos in humeris

habentes. Sunt et Satyri subsolanis Indorum montibus (Cartadalorum dicitur

Regio) pernicissimum animal, tum quadrupedes, tum rectè currentes humana

effigie propter velocitatem, nisi senes aut ægri, non capiuntur.

Choromandarum gentem vocat Tauron siluestrem sine voce, stridoris horrendi,

hirtis corporibus, oculis glaucis, dentibus caninis. Eudoxus in meridianis

Indiæ viris plantas esse cubitales, foeminis adeò paruas, vt Struthopodes

appellentur. Megastenes gentem inter Nomadas Indos narium loco foramina

tantùm habentem, anguium modo loripedem, vocarit Syrictas. Ad extremos

fines Indiæ ab Oriente, circa fontem Gangis, Astomorum gentem sine ore,

corpore toto hirtam vestiri frondium lanugine, halitu tantùm viuentem et

odore quem naribus trahant: nullum illis cibum, nullumque potum: tantum

radicum florumque varios odores et syluestrium malorum, quæ secum portant

longiore itinere, ne desit olfactus, grauiore paulò odore haud difficulter

examinari. Supra hos extrema in parte montium Spithamaei Pygmaei narrantur,

ternas spithamas longitudine, hoc est, ternos dodrantos non excedentes,

salubri caelo, sempérque vernante, montibus ab Aquilone oppositis, quos à

gruibus infestari Homerus quoque prodidit: Fama est, insidentes arietum,

caprarumque dorsis, armatos sagittis, veris tempore, vniuerso agmine ad

mare descendere, et oua pullosque earum alitum consumere, ternis

expeditionem eam mensibus confici, aliter futuris gregibus non resisti.

Casas eorum luto, pennisque, et ouorum putaminibus construi. Aristotelis in

cauernis viuere Pygmaeos tradit. Caetera de his, vt reliqui. Cyrnos Indorum

genus Isigonus annis centenis quadragenis viuere. Item Aethiopas

Marcrobios, et Seras existimat, et qui Athon montem incolant: hos quidem

quia viperinis carnibus alantur, itaque nec capiti, nec vestibus eorum

noxia corpori inesse animalia. Onesicritus, quibus in locis Indiæ vmbræ non

sint, corpora hominum cubitorum quinum, et binorum palmorum existere, et

viuere annos centum triginta, nec senescere, sed vt medio æuo mori. Crates

Pergamenus Indos, qui centenos annos excedant Gymnætas appelat, non pauci

Macrobios. Ctesias gentem ex his, quæ appellatur Pandore, in conuallibus

sitam, annos ducenos viuere, in iuuenta candido capillo, qui in senectute

nigrescat. Contra alios quadragenos non excedere annos, iunctos Macrobijs,

quorum foeminæ semel pariant: idque et Agatharchides tradit, prætereà

locustis eos ali, et esse pernices. Mandrorum nomen ijs dedit Clitarchus et

Megastenes, trecentosque eorum vicos annumerat. Foeminas septimo ætatis

anno parere, senectam quadragesimo anno accedere. Artemidorus, in Taprobana

insula longissimam vitam sine vllo corporis languore traduci. Duris,

Indorum quosdam cum feris coire, mistosque et semiferos esse partus. In

Calingis eiusdem Indiæ gente quinquennes concipere foeminas, octauum vitæ

annum non excedere, et alibi cauda villosa homines nasci pernicitatis

eximiæ, alios auribus totos contegi. Oritas ab Indis Arbis fluuius

disterminat. Ii nullum alium cibum nouere, quàm piscium, quos vnguibus

dissectos sole torreant, atque ita panem ex his faciunt, vt refert

Clitarchus. Troglodytas super Aethiopiam velociores esse equis, Pergamenus

Crates. Item Aethiopas octona cubita longitudine excedere. Syrbotas vocari

gentem eam Nomadum Aethiopum, secundùm flumen Astapum ad Septentrionem

vregentium. [Marginal note: Vel vergentium.] Gens Menisminorum appellata,

abest ab oceana dierum itinere viginti, animalium que Cynocephalos vocamus,

lacte viuit, quorum armenta pacscit maribus interemptis, praeterquam

sobolis causa. In Africæ solitudinibus hominum species obuiæ subinde fiunt,

momentoque euanescunt. Haec atque talia, ex hominum genere ludibria sibi,

nobis miracula, ingeniosa fecit natura: et singula quidem, quæ facit

indies, ac propè horas, quis enumerare valeat? Ad detegendam eius

potentiam, satis sit inter prodigia posuisse gentes.

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 Asia, Part II · 第 26 / 42 题