CAPVT. 47.

De Bracmannorum et aliorum Insulis.

Bracmannorum Insula quasi ad medium Imperij consistit Praesbyteri Ioannis.

Hic licet Christiani non sunt, viuunt tamen naturali optimo more. Rudes

enim et incomparati, simplices, et inscij omnis artis apparent. Non cupidi,

superbi, inuidi, iracundi, gulosi, aut luxuriosi nec iurant, fraudant, aut

mentiuntur. Laborant corpora, sed intendunt animo implere quo ad valent

naturale mandatum, hoc facias alijs quod tibi vis fieri: credentes et

adorantes omnium creatorum Deum, et sperantes ab ipso simpliciter

Paradisum.

Sobrij quoque sunt, quapropter et longo tempore viuunt: et si quis ab eorum

moribus degenerat, proscribitur perpetuò sine mora, omnibus nulla posita

differentia personarum, vnde et in iusto Dei iudicio, quòd naturalem

exercere iustitiam contendunt, Elementa eis naturaliter obsequuntur, et

rarò eos tangit tempestas, aut fames, pestilentia aut gladius.

[Sidenote: Flumen Chene.] Magna riparia dicta Chene currit per Insulam,

ministrans piscium et aquarum copiam: Istos olim Alexander rex Grecorum

debellare cupiens, misit eis literas comminationis, cui inter caetera

notabilia remandauerunt, nihil se habere curiosi, quod Rex tantus deberet

concupiscere, nihilque ita se timere perdituros sicut pacem bonam, quam

hactenus habuerunt inconcussam: sicque diuino nutu est actum vt Rex

truculentus ad alia se verteret, atque in breui postmodùm caderet, quia

dissipat Dominus eos, qui bella volunt, et istis manet pax multa

diligentibus eam.

[Sidenote: Pytan.] Pytan Insula breuis continet paucos et breues

habitatores, Pygmaeis modico longiores, qui decoris vultibus nullo vnquam

cibo vescentes, specialis pomi quod secum portant sustentantur odore, quo

si carerent ad parum, color in vultu marcesceret, et die tertia vita

periret.

Discretio et rationabilitas ijs adest modica, nec enim habent laborare nisi

pro vestitu, quem sibi circa arbusta colligunt: Et conficit vnusquisque pro

12 annis vitæ suæ.

Vltra hanc Insulam siluestres, et fortes habentur homines, sed bestiales,

vestiti per totum corpus proprijs capillis et pilis, exceptis palmis, et

faciebus, qui videntur penitus gubernatione et politia carere: venantur

carnes per siluas, et discurrunt piscantes in aquis, omnia cruda vorantes.

[Sidenote: Fluius Briemer.] Huius ad terræ metas manat fluuius Briemer

latitudinis duarum leucarum, et semis, quem nos transire nequiuimus, nec

ausi fuimus. Quoniam illo transmisso instant deserta 15, aut plurium

diætatum inhabitata nunc temporis (prout audieramus) diuersis et nobis

ignotis generibus bestiarum, serpentum, draconum, gryphium, aspidum,

dypsarum, et colubrorum in multitudine tanta, vt centum millia armatorum

simul pertingere vsquè ad arbores, quæ ibi dicuntur solis et lunæ, vix

possent. Attamen suo tempore Alexander magnus scribitur pertigisse, et

quaedam ab arboribus fictitia succepisse responsa.

[Sidenote: Balsamum indicum.] Circa has arbores excolitur Balsamum, cuius

liquoris comparatio nusquam scitur contineri sub coelo. Nam ibidem homines,

de istarum arborum fructibus et Balsamo vtentes dicuntur illorum virtute

quadringentis aut pluribus annis viuere.

Peruenit autem et Dux Danus Ogerus, ac manducauit de illis, vnde et

nonnulli præ sensus stoliditate vel fidei leuitate putant ipsum adhuc alibi

viuere in terris. Ego autem quia tantum pro dilatanda Christianitate

laborauit arbitror magis, eum regnare cum Christo in coelis.

[Sidenote: Taprobana Insula, et eius descriptio.] Versus Orientales partes

Indorum consistit magna regio Taprobane exuberans optimis terrenorum

bonorum, in quam nauigio intrauimus in octo vel circa diaetis per aquam

satis tenuem, haud profundam. Ibi, sicut et in alijs multis Insulis, rex

non nascitur sed eligitur per partes terræ: et est haec vna de quindecim

nominatis Regionibus conquisitionis Ogeri. Ista, cum modicum declinet à

circulo terræ sub Æquatore, patitur in anno duas æstates, et duas hyemes,

si tamen hyems aliqua dici debeat, et non magis æstas, quia nullus hic dies

anni caret fructu, flore, germine.

Habitatores sunt discreti, et honesti, vnde et mercatores de remotis

partibus libenter cum ijs communicant: et sparsim per regionem habitant

plurimi diuites Christiani.

[Sidenote: Orilla. Argita.] Hijs iunguntur duæ insulæ (quas nos vocamus,

Orilla, et Argita), quanquam illa lingua aliter nominentur. In quarum prima

sunt multæ mineriæ auri, in secunda argenti, et propter quandam

crassitudinem aeris continuam, perpauca apparent sydera, praeter vnum quod

dicunt Canopum, quod æstimo planetam Veneris. [Sidenote: Hunc locum notat

Gerardus Mercator in sua charta generali.] Et quod mirum est valdè de omni

lunatione ijs apparet nisi 2. quarta. Cuius rei probabilis ratio effugit

etiam Astronomos valdè peritos. Atque per has Insulas quoddam rubrum mare à

mari Oceano segregatur.

Itaque in Orilla in locis multis effoditur, colligitur, et conflatur

optimum auri metallum, per viros, mulieres, et paruulos in hoc instructos,

sed et in nonnullis ibi montibus monstrantur congregationes bestiolarum in

quantitate nostrorum catulorum, in formicarum forma ac natura totali: qui

pro suis viribus effodiunt, purificant, et colligunt cum intenta

occupatione auri minutias, eas reponentes, et repositas retrahentes de

cauernis et specubus in cauernas et specus. Et in conseruando sum

diligentes et acres, vt nemo audeat de facili propinquare, nisi quod

interdum ab illis pausantibus; seu ab æstu se occultantibus, aliqui non

sine periculo in dromedarijs et veredarijs rapiunt, vel furantur.

Solet etiam ab eis obtineri, quòd excogitato ingenio super equam quæ nuper

foetum ediderit, imponentes homines duas de ligno cistulas, seu cophinos

nouos, vacuos, et apertos à lateribus dependentes propè terram: hanc

famelicam dimittunt vt se pascat ad herbas in montem: Quam formicæ videntes

solam salientes et iocantes, colludunt ad eam et ad eius confines pro

nouitate: et quoniam eis est naturale, vt circa se omne vacuum implere

conentur comportant certatim aurum suum in vasculis suis mundis. Cumque

homines a remotis tempus obseruauerint, emittunt pellum equæ vt videat

matrem, cuius aspectu iam diu stetit priuatus, ad cuius hinnitum protinus

equa reuertitur onusta de auro. Hijs ergò et similibus modis homines aurum

diripiunt à formicis.

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 Asia, Part II · 第 23 / 42 题