De periculo et tormentis in valle eadem.
Itaque dico vobis, cùm sodalibus, qui simul eramus, quatuordecim diuersarum
nationum ante ingressum huius tanti periculi peruenissemus, nos tractatu
longo, et deliberatione acuta consiliabamur, vtrùmnam ingredi deberemus, et
quidam affirmabant, alii verò negabant. Erant autem in numero duo deuoti
fratres, de religione beati Francisci, natione Lombardi, qui videbantur pro
seipsis non multum curare ingressum, nisi quia noluerunt nos animare ad
ingressum, dicentes, si qui nostrum per confessionem, et Eucharistiæ
susceptionem se ibidem praemunirent, ingrederentur cum illis: quo, ab
omnibus mediante debita prouisione, quam ipsi fratres penes se gerebant
peracto, parauimus mentes nostras cum pedibus ad intrandum.
Sed ecce quinque de nobis, duo Graeci et tres Hispani, semetipsos ab alijs
segregantes, visi sunt alium requirere introitum nos praecedere cupientes,
et certè nos illos exinde non vidimus, et quid eis acciderit an periculum
subierint, velne ignoramus.
Nos autem nouem per vallem processimus in silentio, et cum cordis ea
deuotione, quam quisque sibi potuerit obtinere: et ecce in breui transacto
spatio apparuerunt cumuli massarum auri et argenti, et preciosorum copia
vasorum. Sed dico vobis pro parte mea, quia nihil horum tetigi, reputans id
fallaciam daemonum confinxisse ad mittendum concupiscentiam in cor nostram,
imò sine intermissione conabar cor meum custodire ad deuotionem inceptam.
Procedentibus igitur nobis lux coeli minuebator paulatim et augebatur
horror, quoniam propè nos vndique etiam sub pedibus nostris apparebant
iacere cadauera mortuorum hominum penitùs defuncta: alia adhuc spirantia,
et nonulla semiuiua, super quæ dum nos aliquando calcare contingeret,
conquerebantur, ac dolorosè submurmurabant.
Et licèt non certum id habebam, æstimaui hoc fieri in parte vel in toto
fictione daemonum, reputans in breui tempore tantam multitudinem hominum
spontaneè vallem intrasse, et si à longo tempore in ea perijssent
putrefactos fuisse.
Ergò in initio nostri processus quasi propè leucam inuenitur iter sub
pedibus satis promptum, sed lumine tanquam ad medium nobis sufficiente, via
torquebatur nimis, et asperabatur: et ecce figuræ daemonum, circum et suprà
in aere se ferentium, ad imagines horribilium luporum, leonum, laruarum,
megerarum, iuxtà cuiuscunque genus vlulantium, rugentium, stridentium,
gannientium, hiantes ore, intentantes dentibus, rostris, ac vnguibus, nos
terrere, mordere, discerpere, deglutire.
Quapropter pro breui interdum soluto silentio nos inuicèm hortabamur, ne
quis pro pusillanimitate terrori cederet, et tanto deficeret in agone. Hoc
igitur modo per secundam leucam expirante nobis vsque ad tenebras lumine,
quousque quis vix vmbram proximi agnoscere possit, praeter praedicta in
aere tormenta, incurrebant nobis ad tibias, et pedes pluralitas quasi
porcorum, vrsorum, et caprarum grinnientium, et impellentium nos ad lapsum,
quod vel ad tertium, vel quartum, aut sextum passum solatenus cadebamus in
palmas, seu genua, vel prosternebamur in faciem, aut supini.
Ac superuenere praeter hoc ventorum turbines, fulgurum coruscationes,
tonitruorum boatus, drandium casus et exundatio pluuiarum, quantas et
quales nunquam accepimus in hoc mundo, quibus iactabamur, ruebamus,
quassabamur, et periclitati fuimus extrà narrandum.
Interdum quoque sensimus tanquam graues baculorum ictus, per humeros,
dorsa, latera, et ad renes, alij quidem grauiores, alij vt puta secundum
demeritum vniuscuiusque. Et certè dum per tanta tormenta, quasi exhaustis
totis viribus, iam propè medium locum vallis erat ventum, accidit repentè,
sub vnico instanti temporis, quibusdam nostrum expalmatio ita dura, vt
omnes paritèr collisi, et prostrati iaceremus in extasi per vnam vul duas
forsitan horas.
Et isto defectu vidit quilibet suo modo spiritualem visionem
supermirabilem, et excedentem omne dictum, et scriptum.
Ego verò de visione mea nihil ausus sum scribere, vel loqui, quia et
fratres singuli inhibuerunt, nisi de his, quæ corporalitèr intuebamur, et
passi sumus.
Grauissimum singuli sustinuimus ictum per corporis loca diuersa, vnus in
facie, alius in pectore, ad costas, in dorso, vel ad humerum, et mansit
cuique signum percussuræ nigerrimum, ad formam virilis manus humanæ:
[Sidenote: Mirabilis ictus.] Ictum autem meum in colli ceruice tali ac
tanta passione, vt putabam caput abscissum de corpore auolare: et hinc ad
octodecimum annum mansit mihi in prima magnitudine signum: sed et vsque
nunc variato colore locus ille demonstrat penissimè cicatricem, donec cum
cadauere tota mutabitur in sepulchro: porrò vbi nos ab extasi in his
tenebris separauimus singuli per diuinam gratiam respirando, loquendo,
palpando, erigendo nos ipsos mutua humanitate, vt potuimus, recollegimus,
et cohortabamur, cùm subitò nobis apparuit sub tenebroso lumine, vel potiùs
fumosa caligine, locus ille spatiosus mediæ vallis, continens antedictum
horribile caput daemonis, plenus foetore inaestimabili, et iugi occupatus
exercitatione innumerorum spirituum malignorum.
Hunc ergo locum ineptum cùm vitare vellemus in toto nequiuimus extremitatem
eius, quocunque girantes, nullus nostrorum perfecto aspectu audebat
respicere quæ gerebantur ibidem, quia inuadens tremor statuebat
horripilationem extrahebat, sudorem, et pudorem omnes extinguere
videbantur. Nec tamen potuit esse consilium de reuertendo, ne propter
immutatum propositum confestim à daemonibus strangularemur.
Transiuimus, Dei gratia nobis opitulante, sed non sine maximo horroris,
foetorisque tormento: rursumque ex tunc procedentes nos apprehendebat
tenebrosa, validaque tempestas, ventorum, coruscationum, tonitruum,
grandinum, et pluuiarum, cuius, quassatione collabebamur in facies, et in
dorso dextrorsum, et sinistrorsum, interuoluente ad tibias, sicut priùs
multitudine grinnientium bestiarum, nec dubito scribere quoque ampliùs,
quàm 500. vicibus per hanc vallem quisque nostrum sternebatur ad terram.
Post verò exactam tertiam leucam, coepit nobis augeri lux aeris, ex quo
animosiores effecti, in vno tranquilliori loco nos parùm pausantes, gratias
Deo palmis extensis in caelum, reddidimus immensas, et praecipuè quod
nullus deesset de nouenario numero sociorum.
Nihilominùs tamen spiritus in aere nobis minari non cessabant, pretendentes
in derisionem sua pudenda simul, et foeda virilia et posteriora.
Pro certo ergò habeatis de his quæ vidi, et sensi, nullam possum vobis
tradere æquipollentiam verborum, cùm quia grauissima erant, tum quia,
singulis ne mihi deuotionem minueret non attendebam, tum etiam, quod præ
horrore, labore, et dolore multa memoriæ non commendabam.
Per quartam autem leucam (ductrice gratia) leuiùs transeuntes, sustinuimus
tamen sub pedibus hominum cadauera mortuorum, propè vallis exitum rerum
tentamina preciosarum.
Nunc itaque obsecro magno cordis effectu, haec legentes et audientes ego,
qui in illa hora quid erga me agebat misericordissimi Dei pietas ignorabam,
vt velitis pro me, simul et mecum ex mentis intimo collaudare ipsum
Dominum, qui tunc de potestate tenebrarum illarum eripuit me indignum, et
prout confido, à delictis iuuentutis me purgauit, quatenùs de posteà
commissis, et committendis, mihi propitiùs fore dignetur, cùm iam senior
sim effectus. Quoniam etsi ex tunc proposui mores corrigere, ex nunc statuo
in melius emendare, per filium eius Iesum Christum Dominum nostrum.
Ad hoc, addo breuitèr, quòd non auderem hortari quenquam, me consulentem,
vt spontaneè ingrederetur hanc vallem infaustam, quamuis ego curiosus
intraui. Venientes posthac ad proximas habitationes, necesse fuit nobis
intendere ad recreandum corpora cibarijs, et balneis, et ad medendum
vulneribus, et quassaturis, donec per aliquod tempus vnusquisque acciperet
deliberationem super suo futuro.