_Maecenas pilam expellit dum Princeps adridet._
Pilam expuleram aggere primo,
Cum Imperator iam illitus limo,
Clamans “Quid! Istoc est totum?” apparet,
Atque observat dum pila volaret
PEDES per caelum ad terram SESCENTOS.
“En,” inquit, “sane homunculos lentos,
Qui quot diebus exercent iam dudum
Effeminatum eiusmodi ludum!
_Hic Maecenatem exululat (ut ita dicamus)._
“Quam PUTRIS ICTUS hic proximus erat!
Talis ut aegre peritus pol ferat;
Tu imbecillus es, hercle, Maecenas;
Quid fluit tibimet, quaeso, per venas?
‘ATAVIS EDITE REGIBUS’—quippe;
Hoc enim luderet ludo XANTIPPE!
Si non potuero longius sphaeram
Quam tu impellere, causam tum quaeram.
Clavam da mihi; ostendam, sceleste,
Ego tu faciam. Omnes adeste!”
_Augustus “fusillum exspirat.”_
Ita locutus, tenaciter prendit
Clavam et statim ad aggerem tendit.
Spuens confestim in mediam manum,
Pectore scelus anhelans profanum,
Agitat baculum sat negligenter;
S-s-s-t! ferit sphaeram (ut putat) valenter.
At tamen haece immobilis iacet,
Atque Augustus attonitus tacet.
Puer cachinnat, qui saccum ferebat,
Temporis tamen momento silebat,
Nam ululatum iam Princeps tollebat:
“STULTE DAMNATE, AD USQUE AVERNAM
VOLO TU EAS GEHENNAM INFERNAM!”
_Maecenas leniter loquitur._
Tum ridens “Oculos,” inquam, “attollis;
PILULA illa est, minime FOLLIS.”
“Istud pro DI IMMORTALES excide!
Si placet, eris dum mortuus, ride!
_Princeps lepidopteron acquirit._
Heus, VESPERTILIO, caece, ausculta:
Quae tibi faciam ea sunt multa.
Ego et tu excercebimus soli—
Pilam amittere edepol noli!”
_Maecenas amicique ludunt pocillum undevicensimum._
Nos modo CAUDAS GALLORUM MARTINI,
Modo lagenas arcessimus, vini.