_Maecenas vult ut Princeps faciat quod intemperanter promiserit._
“Nuper, Octavi, dixisti iturum
Te mecum olim et campos visurum
Ubi libentes iam ludimus illa
Altivolante, durissima pila.
Die mihi, vetule, saltem spectare
Nonne nunc vis, si nondum tentare?”
_Octavius respondet breviter “Minime pol in tuo daguerreotypo.”_
Frustra cum Imperatore locutus,
Impedimenta ac fustes indutus,
Abii atque quaesivi amicos
Qui iam profecti ad agros apricos.
Sed vix discesseram fessus orando,
Cum Caesar, fessus et ipse negando,
Talia reddit adstantibus fando:
_Princeps affirmat hunc ludum sibi nihil in lusibus esse._
“Bella, Rapinae, Incendia, Caedes,
Carmina, Litterae, Templa et Aedes,
Quae sunt res publicae, graves et durae,
Illis furentibus nihil sunt curae;
Immo pol VINUM, MULIERES, CANTUM,
Non tantum diligunt, antea quantum!
Namque NOVICIUS LUSUS DAMNABILIS
Nescio quis, et, ut dicunt, mirabilis
Fascinavisse videtur sodales
Quondam carissimos contubernales.
Eam rem omnem non facio flocci;
Sum studiosior COMICI SOCCI,
Amo PICTURAS MOVENTES vel PONTEM,
Cupidus nunquam per vallem aut montem
PILULAM ALBAM sequendi in fontem!
_Sed putat illum sibi investigandum saltem._
“At cantilenam eandem cur cano;
Num decet ipsi mentiri tyranno?
Huc AUTOMOVENS VEHICULUM ferte!
Quid-INEL agant comperiam certe.”