[415] Cum tota natura divina intra Virginia uterum extiterit; non timeo

dicere quod in omnes gratiarum effluxus quamdam jurisdictionem habuerit

hæc Virgo, de cujus utero quasi de quodam divinitatis oceano flumina

emanabant omnium gratiarum. In Spec. cap. 3.

[416] A tempore quo virgo mater concepit in utero verbum Dei, quamdam, ut

sic dicam, jurisdictionem obtinuit, in omni spiritus sancti, processione

temporali; ita ut nulla creatura aliquam a Deo obtinuit gratiam, nisi

secundum ipsius piæ matris dispensationem. Serm. 61, tract. 1, art. 8.

[417] Crasset. Div della Verg.

[418] Fœmina circumdabit virum. Jerem. xxxi. 22.

[419] Ideo omnia dona, virtutes, et gratiæ, quibus vult, quande vult, et

quomodo vult, per ipsius manus dispensantur. Serm. 61, ut sup.

[420] Deus quicquid boni dat creaturis suis, per manus matris Virginis

vult transire.

[421] Accede ad Virginem, quia per ipsam mundus habiturus est omne bonum.

De contempl. V. in Prol.

[422] Sentit Ecclesia intercessionem B. Virginia esse sibi utilem, et

necessariam. Tom. 2, in 3, par. disp. 23, sect. 3.

[423] Nihil Deus habere nos voluit, quod per manus Mariæ non transiret.

Serm. 3, in Vigil. Nat.

[424] Omnia bona quæ illis summa majestas decrevit facere, tuis manibus

decrevit commendare; commissi quippe sunt thesauri, et ornamenta

gratiarum. In Cor. Virg. c. 15.

[425] De Nat. Virg. ap. Pac. Exc. 1, n. 15.

[426] Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet,

et requiescet super eum spiritus Domini. Isa. xi. 1, 2.

[427] Quicumque Spiritus Sancti gratiam adipisci desiderat, florem,

in virga quærat; per virgam enim ad florem, per florem ad spiritum

pervenimus. In Spec. c. 6.

[428] Si hunc florem habere desideras, virgam floris precibus flectas.

Loc. cit.

[429] Invenerunt puerum cum Maria matre ejus. Matth. ii. 11.

[430] Nunquam invenitur Christus, nisi cum Maria, nisi per Mariam. Serm.

25. In Epiph.

[431] Frustra igitur quærit qui cum Maria invenire non quærit.

[432] Ut sim servus filii, servitutem appeto genitricis. De Virg. Mar. c.

12.

[433] Spec. Hist. l. 7, c. 105.

[434] Dist. 2, c. 2.

[435] Congruum magis fuit ut adesset nostræ reparationi sexus uterque,

quorum corruptioni neuter defuisset. Serm. in Sig. Magn.

[436] Adam et Eva vendiderunt mundum pro uno pomo; filius meus et ego

redemimus mundum uno corde. Lib. 5, c. 35.

[437] Qui potuit omnia de nihilo facere, noluit ea violata sine Maria

reficere. In Alloq. cœl. n. 27.

[438] Auxiliatrix nostræ justificationis, quia Deus omnes gratias

faciendas Mariæ commisit.

[439] Ad illam sicut ad medium, sicut ad negotium omnium sæculorum

respiciant, et qui præcesserunt, et nos qui sumus, et qui sequentur.

Serm. 2, in Pentec.

[440] Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum.

[441] Nemo venit ad me, nisi Mater mea suis precibus traxerit eum. In

Cant. c. 2, v. 3.

[442] Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.

Luc. i. 42.

[443] Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Luc. i. 43.

[444] Facta est quasi navis institoris, de longo portans panem suum.

Prov. xxxi. 14.

[445] Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi, si quis manducaverit ex

hoc pane vivet in æternum. Joan. vi. 51.

[446] In mare mundi submergentur omnes illi, quos non suscepit navis

ista. De Laud. Virg.

[447] Ideo quoties videmus insurgentes fluctus hujus maris, clamare

debemus ad Mariam; Domina, salva nos, perimus. Loc. cit.

[448] Regina immaculata et pura, salva me, libera ab eterna damnatione.

Orat. Paneg.

[449] O salus te invocantium.

[450] Nemini nisi per eam patet aditus ad salutem. Paciucch. de B. Virg.

[451] Nemo qui salvus fiat nisi per te. Serm. de Zona. Virg.

[452] Qui petit sine ipsa, sine alis tentat volare. P. 3, tit. 15, c. 22,

§ 9.

[453] Terra Egypti in manu tua est.

[454] Decrevit nihil dare, nisi per Mariam. Serm. de Nat. Virg.

[455] Salus nostra in manu Mariæ est, ut ei dicere multo melius valeamus

nos Christiani, quam Egyptii dixerunt Joseph; salus nostra in manu illius

est. L. 2, de Laud. Virg. p. 1.

[456] In Præf. Cant. 5.

[457] Tota salus mundi consistit in multitudine favoris Mariæ.

[458] Tu dispensatrix omnium gratiarum; salus nostra in manu tua est.

Serm. 1, de Nat. B. Virg.

[459] Sicut lapis, subtracta terra, delabitur in profundum; ita subtracto

Mariæ adjutorio, homo delabitur in peccatum, et inde in infernum. L. 8,

de Laud. Virg. c. 11.

[460] Ipse sine ea non salvabit te.

[461] Quemadmodum infans sine nutrice non potest vivere, ita sine domina

nostra non potes habere salutem. In Cant. B. V. pro Sabb.

[462] Sitiat ergo anima tua ad ipsam; tene, nec dimitte, donec

benedixerit tibi.

[463] Nemo est, o sanctissima, qui ad Dei notitiam venit, nisi per te;

nemo qui salvus fiat, nisi per te, Dei parens; nemo liber a periculis

nisi per te, Virgo mater. Nemo donum Dei suscepit, nisi per te, gratia

plena. Serm. de Zona. Virg.

[464] Nisi enim tu iter aperieres, nemo spiritualis evaderet. Orat. de

Dorm. Deip.

[465] Per te accessum habemus ad filium, o inventrix, gratiæ, mater

salutis, ut per te nos suscipiat, qui per te datus est nobis.

[466] Si nos deserueris, quid erit de nobis, Vita Christianorum? Serm. de

Zona Virg.

[467] Tom. 2, in 3, p. D. 23, sect. 3.

[468] Frustra alios sanctos oraret, quem ista non adjuvaret.

[469] Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Psal. xliv. 13.

[470] Inter sanctos non solemus uti uno tamquam intercessore ad alium,

cum omnes sint ejusdem ordinis, ad virginem autem tamquam ad Dominam ac

Reginam alii sancti adhibentur intercessores.

[471] Nel Diario di Maria alli. 21, di Marzo.

[472] Quid possunt omnes isti tecum, tu sola potes sine illis omnibus.

Orat. 45, ad S. Virg. Mar.

[473] Quia mater es salvatoris nostri, sponsa Dei, regina cœli et terræ.

Lib. Or. Exc. v. ap. Pac. Exc. 20, in. sal. Ang. 2, 7.

[474] Te tacente, nullus juvabit, nullus orabit.

[475] Te, domina orante, omnes juvabunt et orabunt.

[476] In his book, “Divoto di Maria.”

[477] Gyrum cœli circuivi sola. Eccli. xxiv. 8.

[478] Quando virgo sanctissima procedit ad Deum pro nobis deprecandum

imperat angelis et sanctis, ut eam comitentur, et simul cum ipsa

altissimum pro nobis exorent. In Spec. V. c. 3.

[479] Ferre nequeo ut Maria dicatur spes et vita mea. In Post. Maj.

Evang. in Nat. Mar.

[480] Maledictus homo qui confidit in homine. xvii. 5.

[481] Filioli, hæc maxima mea fiducia, hæc tota ratio spei meæ. Or. Pan.

ad B. V.

[482] In te spem meam collocavi ex animo et intentis oculis, abs te

pendeo. Ap. Auriem. to. 1, c. 7.

[483] Omnes spes vitæ. Opusc. 7.

[484] Nobis non est alia quam a te fiducia, o virgo sincerris sima. Sub

alis pietatis protege et custodi nos. De Laud. Virg.

[485] Totis medullis cordium hanc Mariam veneremur, quia sic est voluntas

ejus, qui totum nos habere voluit per Mariam. Serm. de Nat. B. V.

[486] Quæramus gratiam, et per Mariam quæramus. Serm. de Aquæd.

[487] Quia indignus eras, cui donaret, datum est Mariæ ut per illam

acciperes quidquid haberes. Serm. 3, in Vig. Nativ.

[488] Quidquid Deo offerre potes, Mariæ commendare memento, si non vis

sustinere repulsum. Serm. de Aquæd.

[489] Crasset Div. alla. B. V. tom. 1, tr. 1, q. 10.

[490] C. ii. v. 51.

[491] Cum de ceteris sanctis dicatur, eos esse cum Deo, Maria majus

aliquid sortita est, ut non solum ipsa subjiceretur voluntati Dei, sed

etiam Dominus voluntati ipsius. L. 1, de Laud. Virg. c. 5.

[492] Ap. 14.

[493] De virgine autem Maria secure dici potest, quod agnus sequebater

eam, quocumque ivit; ex illo Lucæ: Erat subditus illis. Loc. cit.

[494] Grande privilegium Mariæ, quod apud filium sit potentissima. In

Spec. c. 8.

[495] Data est tibi omnis potestas in cœlo et in terra; et nihil tibi

impossibile, cui possibile est etiam desperatos in spem salutis relevare.

Serm. 1, de Nat. B. V.

[496] Accedis enim ad illud humanæ reconciliationis altare, non solum

rogans, sed imperans; domina, non ancilla; nam filius nihil negans

honorat. Loc. cit.

[497] Serm. 3, in Dorm. B. V.

[498] Imperio Virginis omnia famulantur, etiam Deus. Tom. 2, Serm. 61.

[499] Te Deus, o virgo, sic exaltavit, ut omnia tibi secum possibilia

esse donaris. Lib. de Conc. Virg.

[500] Eisdem privilegiis secundum leges gaudet rex et regina. Cum autem

eadem sit potestas filii et matris, ab omnipotente filio omnipotens mater

facta est. L. 4, de Laud. Virg.

[501] Ecclesia est, non tantum sub Virginis patrocinio, verum etiam sub

dominatione ac potestate. P. 4, tit. 15, c. 20, 62.

[502] Pete quod vis a me, non enim potest esse inanis petitio tua. Rev.

l. 1, c. 4.

[503] Quia tu mihi nihil negasti in terris, ego nihil tibi negabo in

cœlis.

[504] Quicquid tu Virgo velis, nequaquam fieri non potent. De Exc. Virg.

c. 12.

[505] Roganda sum, ut velim; quia, si volo, necesse est fieri. Ap. P.

Pep. Grand, etc.

[506] Moveat te natura; potentia moveat; quia quanto potentior tanto

misericordior esse debebis. Serm. 1, de N. B. V.

[507] Potentissima, et piissima charitas matris Dei, et affectu

compatiendi, et subveniendi abundat effectu; æque locuples in utroque.

Serm. 4, de Assumt.

[508] Joan. ii. 3.

[509] Quid mihi et tibi, mulier? nondum venit hora mea. Joan. ii. 4.

[510] Joan. ii. 7.

[511] Et licet ita responderit, maternis tamen precibus obtemperavit.

[512] Per ilia verba, nondum venit hora mea, ostendit se dilaturum fuisse

miraculum, si alius rogasset; quia tamen rogabat mater, fecit. Apud.

Defens. cultus Mariani, auctore R. D. Henr. de Cerf. p. 129.

[513] Quo matrem honoraret, prævenit tempus miraculi faciendi.

[514] Nulla creatura tot et tanta impetrare posset apud filium tuum

miseris, quam tu impetras eisdem; in quo procul dubio non tamquam

ancillam, sed tamquam matrem verissimam te honorat.

[515] Quæ habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vecem tuam.

Cant. viii. 13.

[516] Quæ habitas in hortis cœlestibus, fiducialiter pro quibus volueris

intercede; non enim possum oblivisci me filium tuum, ut matri quidpiam

denegandum putem. Tantum ut vocem proferat, quia a filio audiri, exaudiri

est.

[517] Virgo Maria ex eo quod ille homo est, et natus ex ea, quasi quodam

matus imperio, apud ipsum impetrare quod voluerit pia fiducia non

dubitatur. Serm. viii. de B. Virg.

[518] Lib. 5, cap. 4.

[519] Unum beatæ Mariæ suspirium plus posset, quam omnium Sanctorum simul

suffragia. In lit. B. V. verbo. Virg. pot.

[520] De B. V.

[521] Oratio Deiparæ habet rationem imperii; unde impossibile est, eam

non exaudiri. P. 4, tit. 15, c. 17, § 4.

[522] Tu autem materna in Deum auctoritate pollens, etiam iis qui

enormiter peccant, eximiam remissionis gratiam concilias; non enim potes

non exaudiri, cum Deus tibi ut veræ et intemeratæ Matri in omnibus morem

gerat. Van. Enc. Deip.

[523] Domina benedicta, quid est quod non poteris? Quod enim vis, hoc

factum est. L. 4, Rev. c. 74.

[524] Quod Deus imperio, tu prece Virgo potes.

[525] Nunquid non pertinet ad benignitatem Domini, matris honorem

servare, qui legem non venit solvere; sed adimplere?

[526] Filius quasi exsolvens debitum, implet petitiones tuas. Or. de Ex.

Mar.

[527] Euge euge, quæ debitorem habes filium, qui omnibus mutuatur. Deo

enim universi debemus, tibi autem etiam ille debitor est. Orat. in Hyp.

Dom.

[528] Virgo quæ meruit pro liberandis proferre pretium, potest plus

omnibus suffragium liberatis impendere. Orat. 2. de aff. B. V.

[529] Potes quidem omnes salvare, ut Dei Altissimi Mater, precibus

materna auctoritate pollentibus. Ex. Men. 1, Jan. Ode. 4.

[530] Oh certe Dei nostri mira benignitas, qui suis reis te Dominam

tribuit advocatam, ut auxilio tuo, quod volueris, valeas impetrare. In

Salv. Reg.

[531] O mirabilis erga nos, misericordia Dei nostri, qui ne fugeremus pro

sententia, voluit matrem ac dominam gratiæ instituere advocatam!

[532] Mirac. di Maria, Mir. 47.

[533] Loquere, Domina, quia audit filius tuus et quæcumque petieris,

impetrabis.

[534] Maria diligit diligentes se; imo sibi servientibus servit. Ipsa

benedicto filio suo irato potentissime reconciliat servos et amatores

suos. Præf. in Cant.

[535] Tanta est ejus benignitas, quod nulli formidandum est ad eam

accedere; tantaque misericordia ut nemo ab ea repellatur.

[536] Ipsa preces servorum, maxime quæ sibi exhibentur, repræsentat in

conspectu divinæ majestatis; quia ipsa est advocata nostra apud filium,

sicut filius apud Patrem. Imo apud Patrem et Filium procurat negotia et

preces nostras. In dict. Præf.

[537] Singulare perditorum refugium, miserorum spem, advocatam omnium

iniquorum ad se confugientium.

[538] Grande privilegium Mariæ, quod apud filium sit potentissima. In

Spec. lect. 6, 7.

[539] Sed quid tanta Mariæ potentia prodesset nobis; si ipsa nihil

curaret de nobis?

[540] Carissimi sciamus indubitanter, et pro hoc gratias agamus

incessanter, quia sicut ipsa apud eum omnibus sanctis est potentior, ita

pro nobis omnibus est sollicitior.

[541] Quis post filium tuum curam gerit generis humani, sicut tu? Serm.

de Zona. Virg.

[542] Quis ita nos defendit in nostris afflictionibus? Quis pugnat pro

peccatoribus?

[543] Propterea patrocinium tuum majus est quam apprehendi possit.

[544] Cæteri sancti jure quodam patrocinii pro sibi specialiter commissis

plus possunt prodesse, quam pro alienis; beatissima vero Virgo, sicut

omnium est regina, sic est omnium patrona et advocata, et cura illi est

de omnibus. De Contempl. B. V. in Prol.

[545] Adstat beatissima Virgo vultui conditoris prece potentissima,

semper interpellans pro nobis.

[546] Videt enim nostra discrimina, nostrique clemens Domina materno

affectu miseretur.

[547] Inveniet semper paratam auxiliari.

[548] Ipsa pro universo mundo paratissima est ad precandum.

[549] Advocatam præmisit peregrinatio nostra; quæ tamquam judicis mater,

et mater misericordiæ, suppliciter et efficaciter salutis nostræ negocia

pertractabit. Serm. 1, de Ass.

[550] Unam te ac solam pro nobis in cœlo fatemur esse sollicitam. Ap. in

Spec. lect. 6.

[551] Tam prudens et diserta est advocata Maria, quod non potest filius

vindicare in eos, pro quibus ipsa allegat. De Laud. v. l. 2, p. 2.

[552] Salve jus dirimens lites. Ap. Pep. Lez. to. 5.

[553] Benedicta tu, quæ prohibuisti me hodie, ne ulciscerer me manu mea.

C. xxv.

[554] Fidelis et potens mediator Dei et hominum; sed divinam reverentur

in eo homines majestatem, opus est enim mediatore ad mediatorem ipsum;

nec alter nobis utilior quam Maria. Serm. in Sign. Magn.

[555] Quid ad Mariam accedere trepidet humana fragilitas? Nihil austerum

in ea, nihil terribile, tota suavis est.

[556] Revolve diligentius evangelicæ historiæ seriem universam, et si

quid forte durum occurrerit in Maria, ad eam accedere verearis. Serm. in

Sign. Magn.

[557] Adibo te imo etiam conveniam, gloriosissima Dei genitrix, quam

matrem misericordiæ vocat, imo clamitat omnis ecclesia sanctorum. De

Reth. Div. c. 18.

[558] Tu, inquam, cujus gratiositas nunquam repulsam patitur, cujus

misericordia nulli unquam defuit; cujus benignissima humanitas nullum

unquam deprecantem quantumcumque peccatorem despexit.

[559] An falso aut inaniter vocat te omnis Ecclesia advocatam suam, et

miserorum refugium?

[560] Absit, ut peccata mea possint suspendere te a tam salubri officio

pietatis; quo et advocata es, et mediatrix hominum, post filium tuum spes

unica et refugium tutissimum miserorum.

[561] Totum siquidem quod habes gratiæ, totum quod habes gloriæ, et

etiam hoc ipsum quod mater es Dei, si fas est dicere, ob peccatores tibi

collata sunt.

[562] Absit hoc a matre Dei, quæ fontem pietatis toti mundo peperit, ut

cuique miserorum suæ misericordiæ subventionem unquam deneget.

[563] Officium ergo tuum est te mediam interponere inter ipsum et

homines. Moveat te gloriosa Dei mater, benignissima misericordia tua, quæ

major est incogitabiliter omnibus vitiis meis et peccatis. D. c. 18, de

Reth. Div.

[564] Consolamini pusillanimos; respirate miserabiles; Virgo Deipara est

humani generis advocata; idonea, sapientissima, universalis. In Rog. pro

exp. adv. Turc. susc.

[565] L. 7, c. 25.

[566] In Ex.

[567] Infinitus est thesaurus, quo qui usi sunt, participes facti sunt

amicitiæ Dei. Sap. vii. 14.

[568] Joan. xv. 14.

[569] Iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum! Is. lix. 2.

[570] Odio sunt Deo impius et impietas ejus. Sap. xiv. 9.

[571] Jesum tibi dedit mediatorem; quid non apud talem patrem filius

talis obtineat. Serm. de Aquæd.

[572] Severum imaginantur, qui pius est, terribilem, qui amabilis est.

Quid timetis modicæ fidei? Peccata affixit cruci suis manibus.

[573] Sed forsitan et in ipso majestatem vereare divinam, quod licet

factus sit homo, manserit tamen Deus. Advocatum habere vis et apud ipsum?

recurre ad Mariam; exaudiet utique matrem filius, et exaudiet filium

Pater.

[574] Filioli, hæc peccatorum scala, hæc maxima mea fiducia est, hæc tota

ratio spei meæ. Cit. Serm. de Aquæd.

[575] Ego murus; et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo

quasi pacem reperiens. Cant. c. viii. v. 10.

[576] Ipsa reperit pacem inimicis, salutem perditis, indulgentiam reis,

misericordiam desperatis.

[577] Cant. i. 4.

[578] Tu enim es illa fidelissima columba Noe, quæ inter Deum et mundum

diluvio spirituali submersum mediatrix fidelissima extitisti.

[579] Nam ipsa Christum nobis detulit fontem misericordiæ. P. Spinell.

[580] Per te pax cœlestis donata est.

[581] Ego sum columba Noe, Ecclesiæ ramum olivæ et pacis inferens

universalis. In Bibl. Mar. lib. Cant. n. 16.

[582] Et Iris erat in circuitu sedis. Apoc. c. iv. 3.

[583] Iris in circuitu sedis est Maria, quæ mitigat Dei judicium et

sententiam contra peccatores. In Spec. S. Script.

[584] Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et

terram.... Videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni. Gen. ix. 13.

[585] Ipsa est arcus fœderis sempiterni. Serm. 1, de No. Mar. Art. 1, c.

3.

[586] Fructus iridis est recordatio divini fœderis; sic per verginem

gloriosam offensa eis remittitur, fœdus stringitur. Serm. in Apoc. c. 41.

[587] Pulchra ut Luna. Cant. vi. 9.

[588] Sicut Luna est media inter corpora cœlestia et terrena, et quod ab

illis accipit ad inferiora refundit; sic et virgo regia inter nos et Deum

est media, et gratiam ipsa nobis refundit. Serm. 14, de Nat. Dom.

[589] Cant. i. 8.

[590] Pasce hædos tuos, quos convertis in oves, et qui a sinistris in

judicio erant collocandi, tua intercessione collocantur a dextris.

[591] Hæc est a me electa tanquam esca dulcissima ad capiendos homines,

potissimum peccatores. Ap. Blos. Monil. Spir.

[592] Suos vocat quia non omnes hædi vocantur Mariæ, sed qui Mariam

colunt ac venerantur, licet sceleribus contaminati. Qui vero peccatis

irretiti sunt, nec B. Virginem speciali obsequio prosequuntur, nec preces

fundunt in ejus cultum, ut aliquando resipiscant, hædi profecto sunt non

Mariæ, sed ad sinistram judicis sistendi.

[593] Ego eripiam te de affligentibus te.

[594] Sicut magnes attrahit ferrum, sic ego attraho dura corda. L. 3,

Rev. c. 32.

[595] Ideo mater Dei præelecta es ab eterno; ut quos justitia filii

salvare non potest, tu per tuam salvares pietatem. Hom. de Præs. B. V.

[596] Scio illam magis propter peccatores, quam propter justos, factam

esse Dei matrem; dixit enim ejus bonus filius se non venisse vocare

justos, sed peccatores.

[597] Peccatores non abhorres, sine quibus nunquam fores tanto digna

filio.

[598] Totum quod habes, si fas est dicere, peccatoribus debes; omnia enim

propter peccatores tibi collata sunt. De Reth. Div. c. 18.

[599] Si ipsa propter peccatores facta est Dei mater, quomodo immanitas

peccatorum meorum cogere poterit desperare veniam? De Exc. v. c. 1.

[600] Quam idcirco de hoc sæculo transtulit, ut apud te pro peccatis

nostris fiducialiter intercedat.

[601] Verbum usum est Virgine sequestra.

[602] Divinarum reconciliationum, quæ pignore accepto fit, Fidejussio.

Or. 2, de Aff.

[603] Si propter tuas nequitias Dominum videris indignatum, ad spem

peccatorum confugias; sibi pro miseris satisfacere ex officio commissum

est.

[604] Timere ne debet ut pereat, cui Maria se matrem exhibet, et

advocatam.

[605] Tu misericordiæ mater non rogabis pro filio filium, pro redempto,

redemptorem?

[606] Rogabis plane quia qui filium tuum inter Deum et hominem posuit

mediatorem, te quoque inter reum, et judicem posuit adjutricem.

[607] Age gratias ei, qui talem tibi mediatricem providit. Serm. in Sign.

Magn.

[608] Ros. Sacr. p. 5, c. 60.

[609] Stor. Virg. l. 1, c. 11.

[610] Officium tuum est, te mediam interponere inter Deum et homines.

[611] Eja ergo advocata nostra officium tuum imple.

[612] Ap. il P. Pep. to. 5, Lec. 235.

[613] Oculi Domini super justos. Ps. xxxiii. 16.

[614] Sed oculi Dominæ super justos et peccatores.

[615] Sicut oculi matris ad puerum ne cadat, vel si ceciderit, ut eum

sublevet.

[616] Mater pete quod vis a me.

[617] Rev. l. 1. c. 46.

[618] Undique sollicita es de miseris, misericordia vallaris, solum

misereri videris appetere. Sup. Salve Reg.

[619] Stat Maria in conspectu filii sui non cessans pro peccatoribus

exorare. In cap. i. Luc.

[620] Nullum in hac vita adeo pœnæ torserunt propriæ sicut Mariam alienæ.

Epist. ad Eust.

[621] Officium piæ auxiliatricis assumpsit non rogata.

[622] Nunquid, O Beata Virgo, quia ita glorificata es, ideo nostræ

humilitatis oblita es? Absit, non convenit tantæ misericordiæ, tantæ

miseriæ oblivisci. Serm. 1, de Nat. Virg.

[623] Benedicta filia priorem misericordiam posteriore superasti. Ruth

iii. 10.

[624] Magna fuit erga miseros misericordia Mariæ adhuc exulantis mundo,

sed multo major est regnantis in cœlo. In Spec. B. V. c. 8.

[625] Majorem per innumerabilia beneficia nunc ostendit misericordiam,

quia magis nunc videt hominum miserias.

[626] Nam quemadmodum sol lunam superat magnitudine splendoris, sic

priorem Mariæ misericordiam superat magnitudo superioris.

[627] Quis est super quem misericordia Mariæ non resplendet? Loc. cit.

[628] Cant. vi. 9.

[629] Non est qui se abscondat a calore ejus.

[630] Nunc autem conjuncta filio non obliviscitur innatæ bonitatis suæ,

sed ad omnes extendit misericordiam suam, etiam ad pessimos; ut sicut

sole illuminantur cœlestia et terrestria, sic ex dulcedine Mariæ nullus

est qui non per eam, si petitur, sentiat pietatem. L. 3, Rev. c. 30.

[631] Patrign. Men. 2, Feb.

[632] Patr. Men. 2, Feb.

[633] Maria omnia omnibus facta est; omnibus misericordiæ sinum aperit,

ut de plenitudine ejus accipiant omnes, captivus, redemptionem, æger

curationem, tristis consolationem, peccator veniam; ut non sit qui se

abscondat a calore ejus. In Sig. Mag.

[634] Quis te non diliget, O Maria, pulchriorem sole, dulciorem melle,

omnibus amabilis, omnibus affabilis?

[635] Ave ergo, Domina mea, mater mea; imo cor meum, anima mea, parce

mihi, Domina, si me amare te dicam; si ego non sum dignus te amare, tu

non es digna amari a me. Stim. p. 5, c. 19.

[636] Rev. l. 4, c. 53.

[637] Eja ergo; advocata nostra, illos tuos misericordes ocules ad nos

converte.

[638] Latitudo misericordiæ tuæ replet orbem terrarum. Serm. 4, Sup. Miss.

[639] In te, Domina, peccant, non solum qui tibi injuriam irrogant, sed

etiam qui te non rogant. In Spec. Virg.

[640] Doce nos sperare majora meritis, quæ meritis majora largiri non

desinis.

[641] Præparabitur in misericordia solium ejus. Isa. xvi. 5.

[642] Solium divinæ misericordiæ est Maria, in qua omnes inveniunt

solatia misericordiæ. Spec. c. 8.

[643] Nam sicut misericordiosissimum Dominum, ita misericordiosissimam

Dominam habemus. Dominus noster multæ misericordiæ invocantibus se; et

Domina nostra multæ misericordiæ invocantibus se.

[644] In te mihi regni sedem constituam, per te preces exaudiam.

Communicasti mihi quod homo sum, communicabo tibi quod Deus sum. Serm. 2,

de Ass.

[645] Hi sunt misericordiosissimi oculi mei, quos ad omnes me invocantes

possum salubriter inclinare. Rev. l. 4, c. 53.

[646] Fili, et istæ lacrimæ peribunt?

[647] Ex omnipotentia mea, mater reverenda, tibi concessi propitiationem

omnium peccatorum, qui devote invocant tuæ pietatis auxilium, qualicunque

modo placeat tibi.

[648] Mater misericordiæ, tanta est pietas tua, quanta potestas; tam pia

es ad parcendum, quam potens ad impetrandum.

[649] Quando non compatieris miseris, mater misericordiæ? Aut quando illi

opem conferre non poteris, cum sis mater omnipotentiæ? Eadem facilitate

obtinens quodcumque vis; qua facilitate nostra innotescit miseria. Ap. P.

Pep.

[650] O mater misericordiæ, saturare gloria filii tui, et dimitte

reliquias tuas parvulis tuis. In Cant. lib. 5.

[651] Ne alligaveris peccata mea contra me, qui misericordiam tuam allego

contra ea. Absit, ut stent in judicio peccata mea contra misericordiam

tuam, quæ omnibus vitiis fortior est. De. Reth. Div. c. 18.

[652] C. 11, p. 1.

[653] Tom. 1, qu. 7.

[654] Teologia Mariana.

[655] Virid. l. 1, Probl. 9.

[656] Virgo benedictissima, sicut impossibile est, ut a te aversus, et a

te despectus salvetur, ita ad te conversus et a te respectus impossibile

est ut pereat. De Exc. Virg. c. 11.

[657] Sicut impossibile est, ut illi a quibus Maria oculos suæ

misericordiæ avertit, salventur; ita necessarium quod hi, ad quos

convertit oculos suos, pro eis advocans, salventur et glorificentur. Part

4, tit. 50.

[658] Bibl. Mar. c. 60.

[659] Qui neglexerit illam, morietur in peccatis suis. In Psal. cxvi.

[660] Qui te non invocat in hac vita, non perveniet ad regnum Dei. In

Psal. lxxxvi.

[661] A quibus averteris vultum tuum, non erit spes ad salutem.

[662] Impossible est aliquem salvari peccatorem, nisi per tuum, O Virgo,

auxilium et favorem, quia quos non salvat Dei justitia, salvat sua

intercessione Mariæ misericordia infinita. Ap. celada in Jud. Fig. s. 10.

[663] In Deprec. ad Virg.

[664] In Comp. Virg. c. 5.

[665] Prov. viii. 36.

[666] Facta est quasi navis institoris. Prov. xxxi. 14.

[667] In mare mundi submergentur omnes illi, quos non suscipit navis

ista. De Laud. V. l. 11.

[668] Nunquam de me audiatur, quasi averser Mariam, erga quam minus bene

affici reprobatæ mentis certum existimem judicium. V. Ap. P. Pep. Lez.

tom. 7.

[669] Qui audit me non confundetur. Eccli. xxiv. 30.

[670] Qui præstat in obsequio tuo, procul fiet a perditione. In Psal.

cxviii.

[671] Quantumcumque quis fuerit peccator, si Mariæ devotus extiterit,

nunquam in æternum peribit. Cant. 12, in Matt.

[672] Ejice ancillam hanc, et filium ejus. Gen. xxi. 10.

[673] Qui Dei genitrici perseveranter obsequitur, non multa mora et Deum

ipsum in se recipiet. In Salv. Reg. Ex. 5.

[674] Or. de Laud. V.

[675] Nec facultas, nec voluntas illi deesse potest. Serm. de Aff.

[676] Impossibile est Deiparam non exaudiri. P. 4, tit. 15, c. 17, s. 4.

[677] Serm. de Aquæd.

[678] Serm. de Nat. B. V.

[679] Salve, inferorum formido, Christianorum spes, certa est fiducia

tua. Orat. ad Virg.

[680] Mariæ filii mei genitrici a bonitate mea concessum est propter

Incarnati Verbi reverentiam, ut quicumque etiam peccator ad eam cum

devota veneratione recurrit, nullo modo rapiatur a dæmone infernali. In

Man. Spir.

[681] Domine, dilexi decorem domus tuæ, ne perdas cum impiis animam meam.

Psal. xxv. 8, 9.

[682] Sapientia ædificavit sibi domum. Prov. ix. 1.

[683] Nunquam peribit qui genitrici Virgini devotus sedulusque extiterit.

[684] Pax multa diligentibus te, Domina; anima eorum non videbit mortem

in æternum. In Psal. cxviii.

[685] Fieri non potest ut pereat qui Mariæ sedulus et umilis cultor

extiterit. In Cant. v. Spir. c. 18.

[686] Quanti fuissent, æternaliter condemnati, vel permansissent in

desperatione obstinati, nisi beatissima Virgo Maria interpellasset ad

filium. Ap. Pep. Lez. tom. 7.

[687] Ap. Crass. to. 1, q. 12.

[688] L. 1, c. 35.

[689] Stellar. Cor. B. V. l. 12, p. 2, a. 1.

[690] Quid autem de nobis fiet, O sanctissima Virgo, O vita

Christianorum. De Zona Virg.

[691] Æternum væ non sentiet ille pro quo semel oraverit Maria.

[692] Si accedam ad judicium, et matrem misericordiæ in causa mea habeo

mecum, quis judicium denegabit propitium? In C. c. 15.

[693] Si judex servum suum damnare voluerit, per manus tuas piissimas, O

Maria, hoc faciat. Hor. Sap. l. 1, c. 16.

[694] In te, Domina, speravi, non confundar in æternum. In Psal. Mar.

[695] P. Alf. Andrada de Bapt. Virg.

[696] Beata Virgo in regno purgatorii dominium habet. Serm. 3, de Nom.

Mar. a. 1, c. 3.

[697] Cap. xxiv. v. 8.

[698] Scilicet visitans et subveniens necessitatibus et tormentis

devotorum meorum quia filii sunt. Serm. 3, de Nom. Mar. a. 1, c. 8.

[699] Vide quam referat Virginem colere, cum cultorum suorum in

purgatorii flammis existentium non obliviscatur. Et licet omnibus opem et

refrigerium ferat, id tamen præcipue erga suos præstat. Nov. Virg. Umb.

c. 15, exc. 86.

[700] Ego mater omnium qui sunt in purgatorio, quia omnes pœnæ, quæ

debentur illis pro peccatis suis, in qualibet hora propter preces meas

quodammodo mitigantur. L. 4, Rev. c. 132.

[701] Cap. xxiv. 8.

[702] Abyssi, idest purgatorii, adjuvans illas sanctas animas.

[703] Maria bona, existentibus in purgatorio; quia per eam habent

suffragium. Ser. 2, de Nat.

[704] Tu es mater mea, tu mater misericordiæ, tu consolatio eorum, qui

sunt in purgatorio. Lib. 1, Rev. 19.

[705] Qui sunt in purgatorio gaudent, nomine meo audito, quemadmodum æger

jacens in lecto, cum audit verbum solatii. Ap. B. Dion. Cant. l. 3, de

Laud. V.

[706] Virginis nomen illarum pœnarum refrigerium est; addit Virgo preces

quibus veluti supero quodam rore cruciatus illi magni mitigantur. Nov.

cit. c. 15, exc. 86.

[707] Totum purgatorium fuisse evacuatum.

[708] Ferunt quippe bonæ notæ auctores, Virginem in cœlum ituram a filio

hoc petiisse, ut omnes animas quæ detinebantur in purgatorio, secum ad

gloriam ducere posset. Cit. Exc. 86.

[709] Ab his tormentis liberat beata Virgo, maxime devotos suos. Serm. 3,

de Nom. Mar. a. 2, c. 3.

[710] Crediderim omnibus qui in flammis purgantur, Mariæ meritis non

solum leviores fuisse redditas illas pœnas, sed et breviores; adeo ut

cruciatuum tempus contractum Virginis ope illius sit. Cit. Exc. 86.

[711] Lib. 3, Ep. 10, et in ord. 50.

[712] Beatissima Virgo singulis in annis festivitate nativitatis Christi

ad purgatorii loca cum multitudine angelorum descendit, et multas inde

animas eripit. Etiam in nocte dominicæ resurrectionis solet descendere ad

purgatorium pro eductione animarum. Cart. Serm. 2, de Aff.

[713] Facile autem crediderim in quocumque Virginis solemni festo plures

animas ab illis pœnis eximi. In loc. cit.

[714] Tom. 2, Div. d. B. Virg. tr. 6, prat. 4.

[715] Materno plane affectu, dum igne purgatorii expiantur, solari, ac in

cœlestem patriam obtentu suo quantocius pie creditur afferre. In Festo S.

Mar. de M. Carm. 16, Jul.

[716] In lib. de Gest. Vir. ill. Sol. Villar.

[717] Troph. Marian. l. 4, c. 29.

[718] In omnibus requiem quæsivi, et in hæreditate Domini morabor. Cap.

xxiv. 11.

[719] Et in hæreditate Domini morabor, idest in illis qui sunt hæreditas

Domini.

[720] Qui creavit me, requievit in tabernaculo meo; et dixit mihi; in

Jacob inhabita, et in Israel hæreditare, et in electis meis mitte radices.

[721] Ego feci in cœlis, ut oriretur lumen indeficiens. Cap. xxiv. v. 6.

[722] Multi sancti sunt in cœlis, intercessione ejus, qui nunquam, ibi

fuissent nisi per eam.

[723] Qui speraverit in illa, porta cœli reserabitur ei.

[724] Reseramentum cœlestis Jerusalem. Orat. de Laud. Virg.

[725] Tibi regni cœlestis claves thesaurique commissi sunt. Cimel. Endol.

1.

[726] Aperi nobis, O Virgo, cœlum, cujus claves habes.

[727] Dicitur stella maris, quia sicut navigantes ad portum diriguntur

per stellam maris, ita Christiani diriguntur ad gloriam per Mariam.

Opusc. 8.

[728] Scala cœlestis, quia per ipsam Deus descendit ad terram, ut per

ipsam homines mererentur ascendere ad cœlum.

[729] Ave gratia plena, quod facta sis salutis via, ascensusque ad

superos. Serm. 1, de Annunc.

[730] Scire et cognoscere te, O Virgo Deipara, est via immortalitatis; et

narrare virtutes tuas est via salutis. In Psal. lxxxv.

[731] P. 1, t. 1, c. 35.

[732] Quis salvatur? quis regnat in cœlo? illi sunt, pro quibus regina

misericordiæ interpellat.

[733] Prov. viii. 15.

[734] In Jerusalem potestas mea. C. 24, 25.

[735] Imperando scilicet quod volo, et quos volo, introducendo. Ricc. l.

4, de. L. V.

[736] Totum jure possidet filii regnum. L. 3, in Cant. 4.

[737] Cœleste nobis regnum suo interventu, auxiliis, et precibus

impetravit. St. Antoninus, p. 4, tit. 15, c. 2, s. 1.

[738] Qui Virgini famulatur, ita securus est de paradiso ac si esset in

paradiso. Guerricus Abbas.

[739] Summus honor servire Mariæ, et de ejus esse familia. Etenim ei

servire regnare est, est ejus agi frœnis plusquam regium. De Exc. Virg.

c. 9.

[740] Gens quæ non servierit illi, peribit. Gentes destitutæ tantæ matris

auxilio, destituuntur auxilio Filii, et totius curiæ cœlestis. Exc. Virg.

c. 9.

[741] Advocatam promisit peregrinatio nostra, quæ tanquam judicis mater,

et mater misericordiæ, suppliciter et efficaciter salutis nostræ negotia

pertractabit. Serm. 1, de Assump.

[742] Eam tu pontem fecisti, quo a mundi fluctibus trajiciens, ad

tranquillum portum tuum deveniamus. Orat. in Nat. Deip.

[743] Audite, gentes, qui cupitis regnum Dei, Virginem Mariam honorate et

invenietis vitam æternam. In Psalt. Vir.

[744] Peccatores per te, Deum exquisierunt et salvi facti sunt. Serm. de

Dorm. Deip.

[745] Et in capite ejus corona stellarum duodecim. Apoc. xii. 1.

[746] Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni coronaberis de

cubilibus leonum, de montibus pardorum. Cant. iv. 8.

[747] Et quid est hoc? nisi quia feræ per gratiam et orationes Mariæ sunt

stellæ, quæ conveniunt tantæ reginæ. De Laud. Virg. cap. 3.

[748] Nescit homo utrum odio vel amore dignus sit, sed omnia in futurum

servantur incerta. Eccli. ix. 1, 2.

[749] Domine quis habitabit in tabernaculo tuo? Psal. xiv. 1.

[750] Amplectamur Mariæ vestigia, peccatores, et ejus beatis pedibus

pervolvamur. Teneamus eam fortiter, nec dimittamus, donec ab ea mereamur

benedici.

[751] Tantummodo velis salutem nostram, et vere nequaquam salvi esse non

poterimus. De Exc. Virg. c. 11.

[752] Necessarium est quod hi ad quos convertit (Maria) oculos suos,

justificentur, et glorificentur. P. 4, tit. 55.

[753] Beatam me dicent omnes generationes. Luc. i. 48.

[754] Beata jure dicitur, quia omnes ex ea beatificantur. Serm. 3, de Aff.

[755] Tu felicitatis nostræ principium, medium et finis. Serm. in Hypant.

[756] Per te cœlum apertum est, infernus evacuatus, instaurata cœlestis

Jerusalem, miseris damnationem expectantibus vita data est. Serm. 4, de

Aff. Virg.

[757] Qui operabunt in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam æternam

habebunt. Eccli. xxiv. 30, 31.

[758] Qui acquirunt gratiam Mariæ, agnoscentur a civibus paradisi et qui

habuerit caracterem ejus, adnotabitur in libro vitæ. In. Spec.

[759] Qui vicerit ... scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis

Dei mei. Apoc. iii. 12.

[760] Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Psal. lxxxvi. 3.

[761] Habens signaculum hoc, cognovit Dominus qui sunt ejus. 2 Tim. ii.

19.

[762] Certissimum est signum salutis æternæ consequendæ.

[763] Habentes devotionem hanc, signum est prædestinationis permagnum ad

gloriam. P. 2, Ros. c. 11.

[764] Signum sit tibi probabilissimum æternæ salutis, si perseveranter in

die beatam virginem in Psalterio salutaveris. P. 44, de Psalt. c. 44.

[765] Omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus. xxxi. 21.

[766] Sicut lætantium omnium habitatio est in te, sancta Dei genitrix.

[767] Lib. 7, Dial. c. 3.

[768] Terra repromissionis Maria lacte et melle manans. Serm. sup. Salv.

Reg.

[769] Maria adeo prædita est misericordiæ visceribus, ut non tamen

misericors, sed ipsa misericordia dici promereatur. Serm. 1, de Nat. Dom.

[770] Certe, Domina, cum te aspicio, nihil nisi misericordiam cerno; nam

pro miseris mater Dei facta es, et tibi officium miserendi commissum.

Undique sollicita es de miseris, misericordia vallaris; solum misereri

videris appetere. Stim. Am.

[771] Cujus viscera nunquam desistunt fructum parturire pietatis. Serm.

1, de Assum.

[772] Serm. 1, in Dom. p. Ep.

[773] Eccli. xxiv. 19.

[774] Merito dici potest mater olei, nam est mater misericordiæ. Lib. 1,

in Cant.

[775] Ne forte non sufficiat nobis et vobis. Matth. xxv. 9.

[776] Maria plena oleo pietatis. In Spec. cap. 7.

[777] Gratia plena, et in tantum plena, ut ex tua redundante oleo totus

mundus hauriat. Si enim prudentes Virgines oleum acceperunt in vasis cum

lampadibus, tu prudentissima Virgo gestasti vas redundans et indeficiens,

ex quo, effuso oleo misericordiæ, omnium lampades illuminares.

[778] Ut omnes eam respiciant, omnes ad eam confugiant.

[779] Ad olivam in campis omnes possunt accedere, et accipere fructum

ejus. Ad Mariam et justi et peccatores possunt accedere, ut inde

misericordiam accipiant. P. 3, tit. 31, c. 4.

[780] O quot sententias flagellorum propter peccata hæc sanctissima Virgo

misericorditer revocavit!

[781] Non est tutior locus ad latendum, quam sinus Mariæ. Ibi pauper

habet domicilium, ibi infirmus invenit remedium, tristis solatium; ibi

turbatus consilium, ibi destitutus acquirit juvamentum.

[782] Ubi non est mulier ingemiscit egens. Eccli. xxxvi. 27.

[783] Ingemiscit infirmus, ubi non fuerit hæc sanctissima mater.

[784] Nisi preces Mariæ intervenirent, non esset spes misericordiæ. Rev.

l. 6, c. 26.

[785] Non reperitur aliquis sanctorum ita compati in infirmitatibus,

sicut mulier hæc beatissima Virgo Maria. P. 4, t. 15, c. 2.

[786] Ubicumque fuerit miseria, tua currit et succurrit misericordia. In

Cant. 4, 5.

[787] Itaque, O B. Virgo, ubi miserias invenis, ibi tuas misericordias

effundis. Cap. 4, 1, Reg.

[788] Et usque ad futurum sæculum non desinam, ut in habitatione sancta

coram ipso ministravi. Eccli. xxiv. 14.

[789] Usque ad futurum sæculum, id est beatorum, non desinam miseriis

subvenire, et pro peccatoribus orare.

[790] Plus vult illa bonum tibi facere et largiri gratiam, quam tu

accipere concupiscas. Mar. p. 1, Serm. 5, de Nov. Mar.

[791] Invenies eam in manibus plenam misericordia et liberalitate. Loc.

cit.

[792] Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant. Gen. xxiv.

19.

[793] Domina, nec puero Abrahæ tantum, sed et camelis tribue de

supereffluente hydria tua. Serm. Sup. Miss.

[794] Dives in omnes qui invocant illum. Rom. x. 12.

[795] Largitas Mariæ assimilat largitatem filii sui; dat amplius quam

petatur. De Laud. Virg.

[796] Majori devotione orabis pro me, quam ego auderem petere; et majora

mihi impetrabis quam petere præsumam.

[797] Noscitis cujus spiritus estis. Luc. ix. 55.

[798] Ego vocor mater misericordiæ, et vero misericordia illius

misericordem me fecit. Rev. l. 1, c. 6.

[799] Et signum magnum apparuit in cœlo, mulier amicta sole. Apoc. xii. 1.

[800] Vestis solem, et vestiris ab eo.

[801] Non discutit merita, sed omnibus exorabilem se præbet. Serm. in

Sign. Magn.

[802] Cant. 6, 9.

[803] Pulchra ut luna quia pulchrum est benefacere indignis. Epist. 26.

[804] Quod sol facit in anno, luna facit in mense. Jo. di Minian. l. 1,

de Cœl. c. 3.

[805] Velocior nonnumquam est nostra salus, invocato nomine Mariæ, quam

invocato nomine Jesu. De Excell. Virg. c. 6.

[806] Si pertimescis ad Deum accedere, respice ad Mariam; non illic

invenis quod timeas, genus tuum vides.

[807] Quæ ad eam pertinent, plena omnia pietatis et gratiæ. Denique omnia

omnibus facta est, sapientibus et insipientibus copiosissima charitate

debitricem se fecit. Omnibus misericordiæ suæ sinum aperit, ut de

plenitudine ejus accipiant omnes. Super Sign. Magn.

[808] Circuit quærens quem devoret. Ep. 1, c. 5.

[809] Ipsa semper circuit, quærens quem salvet. Marial. p. 3, Serm. 3.

[810] Patrocinium tuum majus est, quam apprehendi possit. De Zona. Virg.

[811] Quare parcit nunc mundo ipse Deus, qui olim multo his minora

peccata acrius punivit? Ap. P. Pepe. Grand. etc.

[812] Totum hoc facit propter B. Virginem, et ejus merita.

[813] Cœlum et terra jamdudum ruissent, si Maria suis precibus non

sustentasset.

[814] Securum accessum jam habet homo ad Deum, ubi mediatorem causæ suæ

filium habet ante Patrem, et ante filium, matrem. Christus ostendit Patri

latus et vulnera, Maria Christo pectus, et ubera. De Laud. Virg.

[815] Una puella sic Deum in sui pectoris capit hospitio, ut pacem

terris, salutem perditis, vitam mortuis, pro ipsa domo exigat pensionem.

Serm. 140.

[816] Sæpe quos justitia filii potest damnare, mater misericordiæ

liberat. Thesaurus Domini est, et thesauraria gratiarum. Salus nostra in

manu illius est. Prolog. in Contempl. Virg.

[817] Hæc est nostra salus, vita, spes, consilium, refugium, auxilium

nostrum. P. 1, Ser. 6, de Com. Mar.

[818] Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ, ut misericordiam

consequamur, ut gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Hebr. iv. 16.

[819] Ad thronum gratiæ, scilicet ad Mariam. P. 4, t. 15, c. 14, s. 7.

[820] Clemens indigentibus, pia exorantibus, dulcis diligentibus. O

clemens pœnitentibus, pia proficientibus, dulcis contemplantibus. O

clemens liberando, O pia largiendo, O dulcis te donando. Sup. Salv. Reg.

[821] Lib. de Nat. Mar.

[822] Or. de Præs. Deip.

[823] Hist. tit. 4, c. 6.

[824] De Laud. Virg. p. 14.

[825] Dedit tibi, Maria, tota Trinitas nomen post nomen filii tui supra

omne nomen; ut in nomine tuo omne genuflectatur, cœlestium, terrestrium,

et infernorum. De Laud. v. l. 1, c. 2.

[826] Hoc nomen Mariæ plenum est omni dulcedine ac suavitate divina.

[827] Nomen Jesu.... Nomen Mariæ jubilus in corde, mel in ore, in aure

melos.

[828] Quæ est ista, quæ ascendit per desertum, sicut virgula fumi? C.

iii. 6.

[829] Quæ est ista, quæ progreditur, quasi aurora consurgens? C. vi. 9.

[830] Quæ est ista, quæ ascendit de deserto deliciis affluens? viii. 5.

[831] Forsitan, quia dulce nomen sibi desiderant responderi. De Laud.

Virg. c. 2.

[832] Neque enim post filii nomen aliud nomen cœlum et terra nominat,

unde tantum gratiæ, spei, et suavitatis piæ mentes concipiant. De Grat.

Nov. Test. tr. 6.

[833] Nomen namque Mariæ mirum quid, suave, atque divinum in se continet,

et cum convenit amicis cordibus, amicæ suavitatis odorem spiret. Et mirum

illud est de nomine Mariæ, ut millies auditum semper audiatur quasi

novum. De. grat. Nov. Test. tr. 6.

[834] O magna, O pia, O multum laudabilis Maria, tu nec nominari potes

quin accendas; nec cogitari, quin recrees affectus diligentium te. Ap. S.

Bon. Spec. c. 8.

[835] Mariæ nomen longe melius quam divitiæ, quia melius angustiam

relevat. De Laud. Virg. c. 2.

[836] Tuum, Dei genitrix, nomen divinis benedictionibus et gratiis ex

omni parte refertum. Orat. in Hyp.

[837] Nomen tuum devote nominari non potest sine nominantis utilitate.

Spec. B. Virg. c. 8.

[838] Tanta est virtus tui sacratissimi nominis, semper benigna Virgo

Maria, quod mirabiliter emollit duritia cordis humani. Peccator per te

respirat in spe veniæ et gratiæ. Idiot. ap. Alph. Mar. p. 827.

[839] Unguentum nomen tuum. Descendat istud unguentum in animæ

preæcordia, S. Maria, quo divinæ gratiæ spiramenta redoleam. De Instit.

Virg. c. 13.

[840] O Maria, tui recordatio nominis mœstos lætificat, errantes ad viam

salutis revocat, et peccatores ne desperent confortat. In vita Christ. p.

2, c. 86.

[841] Sic Maria suo sanctissimo nomine, quod quinque litteris constat,

confert quotidie veniam peccatoribus. Stellar. a. 2.

[842] Cant. i. 2.

[843] Gloria nominis ejus oleo effuso comparatur. Oleum ægrotantem sanat,

odorem parit, flammam accendit. In Cant. 1, 2.

[844] Peccator es? ad nomen Mariæ confugias; ipsum solum sufficit ad

medendum. Nulla pestis, quæ ad nomen Mariæ non cedat continuo. De Laud.

Virg. p. 14.

[845] Expavescunt cœli reginam spiritus maligni, et diffugiunt, audito

nomine sancto ejus, velut ab igne. Serm. 4, p. 3, ad Novit.

[846] Nullus est in hac vita tam frigidus ab amore Dei, qui si

invocaverit nomen meum, cum proposito pœnitendi, statim diabolus ab ipso

non discedat. Rev. lib. 1, c. 9.

[847] Omnes dæmones verentur hoc nomen, et timent, qui audientes hoc

nomen Mariæ, statim relinquunt animam de unguibus, quibus tenebant eam.

Rev. l. 2, c. 19.

[848] Angeli boni, audito nomine meo, justis magis propinquant. Ap. Dion.

Cart. de Laud. V. cap. ult.

[849] Quomodo corpus enim vitalis signum operationis habet respirationem,

ita sanctissimum nomen tuum, O Virgo, quod in ore servorum tuorum

versatur assidue, vitæ et auxilii non solum est signum, sed etiam ea

procurat et conciliat. De Zona Virg.

[850] Turris fortissima nomen Dominæ, ad ipsam fugiet peccator, et

liberabitur. Hæc defendit quoslibet, et quantumlibet peccatores. De Laud.

Virg. l. 11.

[851] Non est in aliquo nomine tam potens adjutorium, nec est aliud nomen

datum hominibus post nomen Jesu, ex quo tanta salus refundatur hominibus,

sicut nomen Mariæ. De Laud. Virg. c. 2.

[852] Luc. i. 27.

[853] Hoc nomen semper cum castitate conjunctum esse debet. Loc. cit.

[854] Serm. 146.

[855] In periculis, in augustiis, in rebus dubiis Mariam cogita, Mariam

invoca. Non recedat ab ore, non recedat a corde. Hom. 2, Sup. Miss.

[856] Quicumque invocaverit nomen tuum, et in te sperabit cum proposito

emendandi, tria illi dabuntur, contritio peccatorum, eorum satisfactio,

et fortitudo ad proficiendum et insuper regnum cœlorum. Rev. l. 1, c. 10.

[857] Tanta enim est in me dulcedo verborum tuorum, quod negare non

valeo, quod tu petis.

[858] Nomen Mariæ est reseratorium portæ cœli. In Deprec ad Virg.

[859] Devota invocatio hujus nominis ducit ad virorem gratiæ in præsenti,

et ad virorem gloriæ in futuro. De Laud. Virg. l. 2, c. 2.

[860] Si consolari in omni tribulatione quæritis, accedite ad Mariam,

Mariam invocate, Mariam honorate, Mariæ vos commendate; cum Maria

gaudete, cum Maria dolete, cum Maria orate, cum Maria ambulate, cum Maria

Jesum quærite; cum Maria et Jesu vivere et mori desiderate. Fratres, si

ista exercetis, proficietis. Maria pro vobis libenter orabit, et Jesus

libenter matrem suam exaudiet. Serm. par. 3, Serm. 2.

[861] Hæc brevis oratio, Jesus et Maria, facilis est ad tenendum, dulcis

ad cogitandum, fortis ad protegendum.

[862] Beatus vir qui diligit nomen tuum, Maria!

[863] Gloriosum et admirabile nomen tuum; qui illud retinent, non

expavescunt in puncto mortis. Spec. B. Virg.

[864] Inter ipsam dulcissimi nominis articulationem. An. 1109.

[865] Dei matris nomen sit mihi ultimus linguæ loquentis motus. Orat. 6,

ad Ann. Virg.

[866] Propter honorem nominis tui in exitu animæ meæ de hoc mundo,

occurre illi, domina, et suscipe eam. In Psalt. Deip.

[867] Consolare eam vultu sancto tuo. Esto illi scala et iter ad

paradisum; impetra ei indulgentiam pacis et sedem lucis.

[868] Sustine devotos, suscipe causas reorum ante tribunal Christi.

[869] Ego ex ore altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam.

Eccli. xxiv. 5.

[870] Dominus possedit me in initio viarum suarum. Prov. viii. 22.

[871] Ep. contr. Pa. Samos.

[872] In vitam prodiisti, ut orbis universi administram te præberes. Or.

1, de Nat. Virg.

[873] Sicut per illam homines evaserunt diluvium, sic per istam peccati

naufragium. Per illam paucorum facta est liberatio, per istam humani

generis salvatio. Serm. de B. Virg.

[874] Or. de S. Deip.

[875] Salve quæ sustulisti tristitiam Evæ.

[876] Ave, Dei hominumque sequestra constituta.

[877] Ave totius orbis conciliatrix.

[878] Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen

illius; ipsa conteret caput tuum. Gen. iii. 15.

[879] Cum peccati originalis caput sit diabolus, tale caput Maria

contrivit; quia nulla peccati subjectio ingressum habuit in animam

Virginis, et ideo ab omni macula immunis fuit. In Gen. iii. 15.

[880] Congruum erat ut B. Virgo Maria, per quam aufertur nobis

opprobrium, vinceret diabolum, ut nec ei succumberet ad modicum. In 3,

dist. 3, art. 2, q. 2.

[881] Tu ante omnem creaturam in mente Dei præordinata fuisti, ut Deum

ipsum hominem procreares. Serm. 15, cap. 4.

[882] Sanctitas illis rebus attribuitur, quæ in Deum sunt ordinatæ. 1 p.

q. 36, art. 1.

[883] Neque enim homini præparatur habitatio, sed Deo. 1 Par. xxix. 1.

[884] Omnium artifex Deus, filio suo dignum habitaculum fabricaturus, eam

omnium gratificantium charismatum copia adornavit. Lib. 2, de Laud. Virg.

art. 2.

[885] Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosæ Virginis et matris Mariæ

corpus et animam ut dignum filii tui habitaculum effici mereretur,

Spiritu Sancto co-operante præparasti, etc.

[886] Prov. xvii. 6.

[887] Providentia singulari perfecit ut sanctissima Virgo ab ipso vitæ

suæ principio tam omnino existeret pura quam decebat illam, quæ Christo

digna mater existeret. In Men. die. 25, Martii.

[888] Quod vel paucis mortalium constat esse collatum, fas certe non est

suspicari tantæ Virgini esse negatum. Epist. 174.

[889] Nihil unquam alicui sanctorum concessum est, quod a principio vitæ

cumulatius non præfulgeat in Maria. Serm. 2, de Ass.

[890] Matris Dei et servorum Dei infinitum eat discrimen. Or. 1, de Ass.

[891] Majora in quovis genere privilegia gratiæ deferenda sunt matri Dei,

quam servis. 3, p. q. 27, art. 2.

[892] Impotensne fuit sapientia Dei mundum habitaculum condere, remota

omni labe conditionis humanæ? Serm. de Conc.

[893] Angelos, aliis peccantibus, a peccato servavit; et matrem ab

aliorum peccatis exortem servare non potuit? Loc. cit.

[894] Decens erat ut ea puritate, qua major sub Deo nequit intelligi,

Virgo illa niteret, cui Deus Pater unicum sibi filium dare disponebat.

Dict. Lib. de Conc.

[895] Cum Virginis una cum corpore animam conservasset, ut eam decebat,

quæ Deum in sinu suo exceptura erat; sanctus enim ipse cum sit, in

sanctis requiescit. Lib. 4, de Fid. Ort. cap. 15.

[896] Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Cant. ii. 2.

[897] Nascens de homine factor hominum talem sibi debuit eligere matrem,

qualem se decere sciebat. H. 3, Sup. Miss.

[898] Tertio fuit sanctificatio maternalis, et hæc removet omnem culpam

originalem. Hæc fuit in B. Virgine; sane Deus talem tam nobilitate

naturæ, quam perfectione gratiæ condidit matrem, qualem eum decebat

habere suam matrem. Tom. 2, Serm. 51, c. 1.

[899] Talis enim decebat, ut nobis esset pontifex sanctus, innocens,

impollutus segregatus a peccatoribus, etc. Heb. vii. 26.

[900] Oportuit eum qui peccata venerat tollere, esse a peccatoribus

segregatum quantum ad culpam cui Adam subjacuit. 3 p. q. 4, art. 6, ad. 1.

[901] Non de terra, sed de cœlo vas sibi hoc per quod descenderet,

Christus elegit, et sacravit templum pudoris. De Inst. Virg. c. 5.

[902] Primus homo de terra terrenus; secundus homo de cœlo cœlestis. 1 C.

xv. 47.

[903] Non decuit regem gloriæ jacere nisi in vase purissimo et

electissimo præ omnibus angelis et hominibus. Rev. l. 1, c. 17.

[904] Maria fuit vas mundum et non mundum; mundum quia totum pulchra; sed

non mundum, quia de peccatoribus nata est licet sine peccato concepta, ut

filius meus de ea sine peccato nasceretur. L. 5, c. 13.

[905] Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater

sine honore. Eccli. iii. 13.

[906] Putredo namque humanæ est opprobrium conditionis, a quo cum Jesus

sit alienus, natura Mariæ excipitur; caro enim Jesu caro Mariæ est. Serm.

de Ass. B. V.

[907] Caro Christi caro est Mariæ, et quamvis gloria resurrectionis

fuerit glorificata, eadem tamen mansit quæ de Maria sumpta est. Loc. cit.

[908] Una est Mariæ et Christi caro; atque adeo filii gloriam cum matre

non tam communem judico, quam eamdem. De L. V.

[909] Tu sola inventa est digna, ut in tua virginali aula Rex Regum

primam sibi mansionem eligeret. In Depr. ad Virg.

[910] Antequam conciperet, jam idonea erat ut esset mater Dei. Serm. 3,

de Nat. Virg.

[911] B. Virgo cujus viscera meruerunt portare Christum Dominum. Resp. 1,

Noct. 2, in Nat. Mar.

[912] B. Virgo dicitur meruisse portare dominum omnium, non quia meruit

ipsum incarnari, sed quia meruit ex gratia sibi data illum puritatis et

sanctitatis gradum ut congrue posset esse mater Dei. 3 p. q. 2, a 11, ad

3.

[913] Singularis ejus sanctitas ex gratia hoc promeruit, quod susceptione

Dei singulariter judicata est digna. De Ass. Serm. 2.

[914] Quæ autem excellentia, quæ perfectio decuit eam ut esset mater Dei.

Serm. 3, Nat. Virg.

[915] Beata autem Virgo fuit electa divinitus, ut esset mater Dei; et

ideo non est dubitandum, quin Deus, per suam gratiam, eam ad hoc idoneam

reddidit, secundum quod Angelus ad eam dicit. Luc. 1, Invenisti gratiam

apud Deum; ecce concipies, etc., 3, p. q. 27, a. 4, in corp.

[916] Non fuisset idonea mater Dei, si peccasset aliquando, quia

ignominia matris ad filium redundasset. Serm. 3, Nat. Virg.

[917] Excepta itaque S. Virgine Maria, de qua propter honorem Domini

nullam prorsus, cum de peccatis agitur, habere volo quæstionem. Inde enim

scimus quod ei plus gratiæ collatum fuerit ad vincendum ex omni parte

peccatum, quæ concipere et parere meruit eum quem constat nullum habuisse

peccatum. De Nat. et grat. contr. Pel. t. 7, c. 36.

[918] Christus talem matrem sibi elegit, qualem meruit habere, de qua non

erubesceret.

[919] Intra viscera, quæ citra ullam sui dedecoris notam creaverat,

habitavit. Or. de Nat. Dom.

[920] Nonne mater ejus dicitur Maria? Matth. xiii. 55.

[921] Nonne mater ejus extitit peccatrix?

[922] Sapientia ædificavit sibi domum. Prov. ix. 1.

[923] Sanctificavit tabernaculum suum altissimus.... Adjuvabit eam Deus

mane diluculo. Psal. xlv. 56.

[924] Psal. xcii. 5.

[925] In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in

corpore subdito peccatis. Sap. i. 4.

[926] Dei filius in ipsa habitabit, non solum in anima, sed etiam in

utero. 3, p. q. 27, a. 4.

[927] Nullam digniorem domum sibi filius Dei ædificavit, quam Mariam, quæ

nunquam fuit ab hostibus capta, neque suis ornamentis spoliata.

[928] Quis unquam audivit architectum, qui sibi domum ædificavit, ejus

occupationem et possessionem primo suo inimico cessisse. In Conc. Eph. n.

6.

[929] Qui dixit, honora patrem et matrem ut decretum a se promulgatum

servaret, omnem Matri gratiam et honorem impendit. Or. in Hypap.

[930] Sicut honorem matris præcipit ita inhonorationem damnat. Serm. de

Ass. B. Virg.

[931] Cum tu Summus Princeps velis habere matrem, illi certe debebis

honorem; nimis autem appareret illam legem non bene adimpleri, si in

abominationem peccati originalis permitteres illam quæ esse debet

habitaculum totius puritatis. Serm. de Conc. B. M.

[932] Christus plus pro redimenda Virgine venit quam pro omni alia

creatura.

[933] Duplex est redimendi modus, unus redimendo lapsum, alter redimendo

non lapsum, ne cadat.

[934] Nobilius redimitur cui providetur, ne cadat, quam ut lapsus

erigatur.

[935] Scot. Acad. tom. 8, art. 3, sect. 3, q. l. s. 5.

[936] Credendum est enim quod novo sanctificationis genere in ejus

conceptionis primordio Spiritus Sanctus eam a peccato originali (non quod

infuit, sed quod infuisset) redemit atque singulari gratia preservavit.

Serm. 2, de Ass.

[937] Alii liberatorem, Virgo sancta præliberatorem habuit.

[938] Talis agnus, qualis Mater agni; quoniam omnis arbor ex fructu suo

cognoscitur. Coll. 3, de Verb. Inc.

[939] O digna digni, formosa pulchri, excelsa altissimi, mater Dei. Ug.

de S. Vict. Serm. de Ass.

[940] Lacta, O Maria, Creatorem tuum, lacta eum qui te fecit, et qui

talem fecit te, ut ipse fieret ex te. Serm. de Nat. Virg.

[941] Hæc est quæ sola meruit mater, et sponsa vocari. Serm. de Ass.

[942] Ipse spiritus Dei, ipse amor Patris et Filii corporaliter venit in

eam singularique gratia præ omnibus in ipsa requievit, et reginam cœli et

terræ fecit sponsam suam. De Exc. Virg. c. 4.

[943] Spiritus Sanctus superveniet in te. Luc. i. 35.

[944] Unde dicitur templum Domini, sacrarium Spiritus Sancti, quia

concepit ex Spiritu Sancto. Opusc. 8.

[945] Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. Cant. iv. 7.

[946] Tom. 2, Serm. 52.

[947] Serm. de Nat. Virg.

[948] Tota pulchra es, Virgo gloriosissima, non in parte, sed in toto; et

macula peccati sive mortalis, sive venialis, sive originalis non est in

te. In Contemp. B. V. c. 3.

[949] Hortus conclusus, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons

signatus. Cant. iv. 12.

[950] Hæc est hortus conclusus, fons signatus ad quam nulli potuerunt

doli irrumpere, nec prevalere fraus inimici; sed permansit sancta mente,

et corpore. Ep. 10, ad Eust. de Ass.

[951] Hortus conclusus tu es, ad quem deflorandum manus peccatorum

nunquam introivit.

[952] Fundamenta ejus in montibus sanctis; diligit Dominus portas Sion

super omnia tabernacula Jacob.... Homo natus est in ea et ipse fundavit

eam Altissimus. Psal. lxxxvi. 1, 2, 5.

[953] Mutæ filiæ congregaverunt divitias, tu supergressa es universas.

Prov. xxxi. 29.

[954] Adolescentularum non est numerus. Una est columba mea, perfecta

mea, una est matris suæ. Cant. vi. 8.

[955] Bene gratia plena dicitur, quia cæteris per partes præstatur, Mariæ

vero simul se tota infundit plenitudo gratiæ. Serm. de Ass. B. V.

[956] Anima B. Virginis ita fuit plena quod ex ea refundit gratia in

carnem, ut de ipsa conciperet Deum. Opusc. 8.

[957] Simul in ea collecta est gratiæ plenitudo, quia ab exordio suæ

conceptionis aspersione Spiritus Sancti tota deitatis gratia est

superfusa. Lib. de Panib. cap. 10.

[958] A Deo electam et præelectam totam eam rapturus erat sibi Spiritus

Sanctus. Serm. de Ann.

[959] De Arcan. l. 7, c. 18.

[960] L. 8, Exerc. 8.

[961] Lib. 2, Cant. ex to.

[962] De V. Conc. c. 7, s. 7.

[963] De pecc. orig. c. ult.

[964] Umbra. Virg. c. 10, exc. 28.

[965] P. 8, d. 2, q. 2, a. 3.

[966] Man. to. 3, tr. 5, c. 6, s. 2.

[967] To. 3, de pecc. c. 7.

[968] Omnes in quo (Ada) peccaverunt. Rom. v.

[969] In Exam. Theol.

[970] 1, 2, q. 2, de pecc.

[971] Piet. Lugd. n. 29.

[972] Disc. Th. de Imm. Conc.

[973] Qu. Prod. ad Trut.

[974] C. xii. 49, 55.

[975] Suscipe me non ex Sara, sed ex Maria, ut incorrupta sit virgo, sed

virgo per gratiam ab omni integra labe peccati. Serm. 22, in Psal. cxviii.

[976] Nec serpentis venenosi afflatibus infecta est. Hom. 1.

[977] Immaculata, et ab omni peccati labe alienissima. Tom. 5, or. ad Dei

Gen.

[978] Ave, gratia plena; quibus ostendit ex integro (nota ex integro)

iram primæ sententiæ exclusam, et plenam benedictionis gratiam

restitutam. Serm. 11, in Nat. Dom.

[979] Nubes illa non fuit in tenebris, semper in luce. In Psal. 77.

[980] Nec sustinebat justitia, ut illud vas electionis communibus

laxaretur injuriis, quoniam plurimum a cæteris distans natura

communicabat non culpa. Lib. de Carn. Christi oper. de Nativ.

[981] Qui antiquam virginem sine probro condidit, ipse et secundam sine

nota et crimine fabricatus est. Or. de Deip.

[982] Virginem ideo dici immaculatam, quia in nullo corrupta est. In Ep.

Ap. Syn. to. 3, p. 307.

[983] Constat eam aboriginali peccato fuisse immunem. Cont. Disp. De

Virgin. Mar.

[984] Ad hunc paradisum serpens aditum non habuit. Or. 2, de Nat. Mar.

[985] Caro Virginis ex Adam sumpta, maculas Adam non admisit. Serm. de

Ass. V.

[986] Hæc est incorrupta terra illa, cui benedixit Dominus, ab omni

propterea peccati contagione libera. In Psal. ci.

[987] Domina nostra fuit plena gratia præveniente in sua sanctificatione,

gratia scilicet præservativa contra fœditatem originalis culpæ. Serm. 2,

de Ass.

[988] Non enim credendum est, quod ipse filius Dei voluerit nasci ex

Virgine, et sumere ejus carnem, quæ esset maculata aliquo originali

peccato. Tom. 3, Serm. 49.

[989] Ab ipsa conceptione fuit in benedictionibus præventa. Serm. de

Annunt.

[990] Gratiam singularem, O dulcissima Virgo, invenisti, quia fuerunt in

te ab originali labe præservatio, etc. C. 6.

[991] De Præf. Virg. q. 6, a. 4.

[992] Aucta rursus, et propagata fuit pietas hæc et cultus erga Deiparam

... ita ut, accedentibus academiis ad hanc sententiam, jam fere omnes

Catholici eam complectantur.

[993] Tom. 5, p. 2, l. 14, c. 2, n. 10.

[994] In. adn. ad. Est. l. 2, Dist. 3, s. 2.

[995] Ep. Decr. 4, c. 2.

[996] In Sede Apostolica extra maculam semper est catholica servata

religio. Decr. 24, 9, 1, c. In sede.

[997] Serm. 95, et 113.

[998] Ep. ad. Can. Lugd.

[999] Ecclesia celebret nativitatem B. Virginis; non autem celebratur

festum in Ecclesia nisi pro aliquo sancto; Ergo B. Virgo fuit in utero

sanctificata. 2, p. q. 27, a. 2.

[1000] Psal. lxxi. 6.

[1001] Virgo sancta totam sibi hauserat Spiritus Sancti gratiam. In Cat.

D. Ph. in 1. Luc.

[1002] C. xxiv. 16.

[1003] Totum teneo in plenitudine quod alii sancti tenent in partes.

Serm. 3, de B. V.

[1004] Virgo sanctificata fuit in utero super omnes sanctos et angelos.

[1005] Tom. 3, Lez. 136.

[1006] Ap. P. Pepe. Loc. cit.

[1007] Serm. 29.

[1008] Unicuique a Deo datur gratia, secundum hoc ad quod eligitur. 3, p.

q. 27, a. 5, ad 1.

[1009] Qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti. 2 Cor. iii. 6.

[1010] Regula firma est in sacra theologia, quod quandocumque Deus

aliquem eligit ad aliquem statum, omnia bona illi dispenset, quæ illi

statui necessaria sunt et illum copiose decorant. Serm. 10, a. 2, c. 1.

[1011] Virgo fuit electa, ut esset mater Dei, et ideo non est dubitandum

quia Deus per suam gratiam eam ad hoc idoneam reddidit. Loc. cit. art. 4.

[1012] In B. Virgine fuit perfectio quasi dispositiva, per quam

reddebatur idonea ad hoc quod esset mater Christi; et hæc fuit perfectio

sanctificationis. Cit. q. 27, a. 5, ad 2.

[1013] 3, p. q. 7, a. 10, ad 1.

[1014] Virtus divina, licet possit facere aliquid majus et melius, quam

sit habitualis gratia Christi; non tamen posset facere quod ordinaretur

ad aliquid majus quam sit unio personalis ad filium unigenitum a Patre,

cui unioni sufficienter correspondet talis mensura gratiæ, secundum

definitionem divinæ sapientiæ. D. q. 7, a. 12, ad 2.

[1015] Potentiam naturalem ad recipiendum posse totam impleri, non autem

potentiam obedientiæ. S. Th. q. 29, de Verit. a. 3, ad 3.

[1016] Beata Virgo est plena gratia, non ex parte ipsius gratiæ; quia

non habuit gratiam in summa excellentia qua potest haberi, nec ad omnes

effectus gratiæ; sed dicitur fuisse plena gratia per comparationem ad

ipsam; quia scilicet habebat gratiam sufficientem ad statum illum, ad

quem erat a Deo electa, ut esset mater unigeniti ejus. D. q. 7, a. 10, ad

1.

[1017] Et igitur dignitas matris Dei regula, per quam metiendum, quicquid

Virgini ab eo collatum credimus.

[1018] Psal. lxxxvi. 1.

[1019] Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. lxxxvi.

2.

[1020] Et erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in

vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes

gentes. Isa. ii. 2.

[1021] Mons quippe in vertice montium, quia altitudo Mariæ super omnes

sanctos refulsit. L. 1, in 1, Reg. c. v.

[1022] Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo.

[1023] Siderum rapit positionem, ut sint quasi non sint; sic Virgo merita

singulorum et omnium antecedit. Serm. de Ass.

[1024] Neque enim decebat Deum alia mater quam Virgo neque Virginem alius

filius quam Deus.

[1025] Ipsa in nostra salute communem cum Christo effectum obtinuit.

[1026] Omnium salutem desideravit, quæsivit, obtinuit; imo omnium salus

per ipsam effecta. C. 26, in Cant.

[1027] C. xxiv. 25.

[1028] Ibid.

[1029] Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et

sanctæ spei.

[1030] Magnifica gratiæ inventricem, mediatricem salutis, restauratricem

sæculorum. Hæc mihi de illa cantat Ecclesia, et me eadem docuit

decantare. Epist. 174, ad Canonic. Lugd.

[1031] Bene plena, quia cæteris sanctis datur gratia per partes; Mariæ

vero tota se infudit plenitudo gratiæ. Serm. de Ass.

[1032] Ave gratia plena, propterea Deum inter et homines mediatrix

intercedens.

[1033] Quomodo non est Maria plena gratia, quæ effecta est paradisi

scala, interventrix mundi, Dei atque hominum verissima mediatrix. Serm.

de ann. B. V.

[1034] Pura sanctitas pectoris ejus, omnis creaturæ puritatem,

sanctitatemque transcendens, promeruit ut reparatrix perditi orbis

dignissima fieret. De Excell. Virg. c. 9.

[1035] Utraque creatura per hanc reparatur, et angelorum ruina per hanc

restaurata est, et natura humana reconciliata. In Cant. 4.

[1036] Cuncta per hanc Virginem in statum pristinum revocata sunt et

restaurata. De Exc. Virg. c. 11.

[1037] Father La Colombiere. Serm. 31.

[1038] Eccli. xxiv. 19.

[1039] Eccli. xxiv. 23.

[1040] Serm. 1, in Ann.

[1041] Quæ est ista, quæ ascendit de deserto deliciis affluens, innixa

super dilectum suum? Cant. viii. 5.

[1042] Hoc est quæ ascendit, ita ut inhæret Dei Verbo, sicut vitis

propago? Ap. Seg. Pred. 40, dell’ Ann.

[1043] Fuit etiam gratia plena quantum ad refusionem ad omnes homines.

[1044] Sed quando quis haberet tantum, quod sufficeret ad salutem omnium,

hoc esset maximum; et hoc fuit in Christo et beata Virgine. Opusc. 8.

[1045] Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus. C. i. 16.

[1046] Gratia plena, de cujus plenitudine accipiunt universi.

[1047] Ita ut nullus sit, qui de plenitudine gratiæ Virginis non sit

particeps.

[1048] Quis unquam reperitur cui Virgo propitia non sit? Quis ad quem

ejus misericordia non se extendat?

[1049] Plenus aquæductus, ut accipiant cæteri de plenitudine, sed non

plenitudinem ipsam.

[1050] Intueamini quanto devotionis affectu a nobis eam voluerit

honorari, qui totius boni plenitudinem posuit in Maria; ut proinde si

quid spei nobis est, si quid gratiæ, si quid salutis, ab ea noverimus

redundare. Serm. de Aquæd.

[1051] Incidi præcepit aquæductus illorum. Judith vii. 6.

[1052] Udo cessa de ludo; lusisti satis; Udo.

[1053] Cant. ii. 10.

[1054] Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam; et obliviscere

populum tuum, et domum patris tui. Psal. xliv. 11.

[1055] 3 p. q. 19, a. 3.

[1056] Sanctificari per propium actum est perfectior modus. Ergo

credendum est hoc modo fuisse sanctificatam Virginem. To. 2, in 3 p. D.

4, 5, 8.

[1057] 1 p. q. 63, a. 5, et q. 95, a. 2.

[1058] Ex ea accepit humanam Naturam, et ideo præ cæteris majorem debuit

a Christo gratiæ plenitudinem obtinere. 3 p. q. 27, a. 5.

[1059] Unde fit ut singulare jus habeat ad dona filii sui. T. 2, in 3, p.

D. 1, 5, 2.

[1060] Serm. Ang. c. 14.

[1061] Serm. Ang. c. 14.

[1062] De Form. et Mor. B. M.

[1063] De Vir. l. 1.

[1064] Pro eo quod in contemptum locus esset venturus.... Virgines quæ

conclusæ erant, procurrebant ad Oniam.

[1065] Tertio anno oblata est in templo. Serm. de Laud. Virg.

[1066] Anna haud cunctata est eam at templum adducere, ac Deo offerre.

Or. de Nat. Chr.

[1067] De Oblat. Deip.

[1068] Cant. vii. 1.

[1069] Magnam quoque festivitatem fecit Deus cum angelis in deductione

suæ sponsæ ad templum. Marial. p. 4, Serm. 1.

[1070] Quia nullus unquam Deo gratior, usque ad illud tempus ascendit.

Loc. cit.

[1071] Abi ergo, oh Domina Mater Dei, in atria Domini, exultans et

expectans Sancti Spiritus adventum et unigeniti Filii conceptionem. De

Oblat. Virg.

[1072] Gen. viii. 9.

[1073] Congratulamini mihi omnes qui diligitis Dominum, quia, cum essem

parvula, placui altissimo. In 2, Resp. 1, Noct. in Fest. S. M. ad Niv.

[1074] Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo.

[1075] Lib. 1, de Inst. Virg.

[1076] Maria seipsam perpetuis Dei obsequiis obtulit et dedicavit. Mar.

p. 4, Serm. 1.

[1077] Cant. ii. 16.

[1078] Ad templum adducitur, ac deinde in domo Dei plantata, atque per

spiritum saginata, instar olivæ frugiferæ virtutum omnium domicilium

efficitur. L. 4, de Fid. c. 15.

[1079] Or. 1, de Nat. Virg.

[1080] De Fid. Ort. l. 4, c. 15.

[1081] De Form. et Mor. B. M.

[1082] S. Gir. appres. l’ist. della vita di Maria del P. Gius. di Gesu e

Maria. Carm. Scalzo. l. 2, c. 1.

[1083] Vita Christi. c. 3.

[1084] Cum pater meus et mater mea dimiserunt me in templo, statui in

corde meo habere Deum in patrem, et sæpe cogitabam quid possem facere

illi gratum.

[1085] Statui servare virginitatem; nihil unquam possidere in mundo; et

omnem voluntatem meam Deo commisi.

[1086] Diliges Dominum Deum tuum.

[1087] L. 2, et. l. 3, c. 8.

[1088] Vox turturis audita est in terra nostra. Cant. ii. 12.

[1089] Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ. Isa. xvi. 1.

[1090] Rorate cœli desuper, et nubes pluant justum. Id. xlv. 8.

[1091] Utinam dirumperes cœlos, et descenderes. Id. lxiv. 1.

[1092] Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex

aromatibus myrrhæ, et thuris et universi pulveris pigmentarii. Cant. iii.

6.

[1093] Vere virgo erat hortus deliciarum in quo consita sunt universa

florum genera, et odoramenta virtutum. Serm. de Ass.

[1094] Ap. Canis. l. 1, de B. V. c. 13.

[1095] Nec in terris locus dignior utero virginali.

[1096] Ultima gratia perfectionis est præparatio ad Filium Dei

concipiendum. P. 4, tit. 15, c. 6.

[1097] Væ tempori illi, in quo non amavi te.

[1098] Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et qui se humiliaverit,

exaltabitur. Matt. xxiii. 12.

[1099] Adolescentularum non est numerus. Una est columba mea, perfecta

mea. Cant. vi. 7, 8.

[1100] Dum esset Rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Cant.

i. 11.

[1101] Nardus est herba parva, et significat B. Virginem, quæ dedit

humilitatis odorem; qui odor usque ad cœlum ascendit, et in cœlo

accumbentem fecit quasi evigilare, et in utero suo quiescere. P. 4, tit.

15, c. 21, s. 2.

[1102] Noluit carnem sumere ex ipsa, non dante ipsa. In Cant. 3.

[1103] Ave gratia plena; Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus. Luc.

i. 28.

[1104] Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis

esset ista salutatio.

[1105] Si dixisset, oh Maria, tu es major ribalda quæ est in mundo, non

ita admirata fuisset; unde turbata fuit de tantis laudibus. Serm. 35, de

Am. Inc. p. 3.

[1106] Nolui laudem meam, sed solius Datoris et Creatoris. L. 1, Rev. c.

23.

[1107] Sicut Christus per angelum voluit confortari, ita per angelum

debuit Virgo animari.

[1108] Ne timeas, Maria, invenisti gratiam apud Deum. Luc. i. 30.

[1109] Ecce concipies, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum.

Luc. i. 31.

[1110] Expectat angelus responsum, expectamus et nos, oh Domina, verbum

miserationis, quos miserabiliter premit sententia damnationis. Hom. 4,

Sup. Miss.

[1111] Ecce offertur tibi pretium salutis nostræ; statim liberabimur, si

consentis. Loc. cit.

[1112] Ipse quoque Dominus, quantum concupivit decorem tuum, tantum

desiderat et responsionis assensum, in qua nimirum proposuit salvare

mundum. Hom. 4, Sup. Miss.

[1113] Responde jam Virgo sacra, vitam quid tricas mundo? Serm. 21, de

Temp.

[1114] Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Luc. i. 38.

[1115] O Fiat potens! O Fiat efficax! O Fiat super omni fiat venerandum!

Conc. 3, de Ann.

[1116] O humilitas, angusta sibi, ampla Divinitati! Insufficiens sibi,

sufficiens ei quem non capit orbis!

[1117] Quanta humilitatis virtus, cum tanta puritate, cum innocentia

tanta, imo cum tanta gratia plenitudine?

[1118] Unde tibi humilitas, et tanta humilitas O Beata?

[1119] Super astra Dei exaltabo solium meum, et similis ero altissimo.

Isa. xiv. 13.

[1120] Digna plane quam respiceret Dominus, cujus decorem concupisceret

Rex, cujus odore suavissimo ab æterno illo Paterni sinus attraheretur

accubitu.

[1121] Beata Virgo plus meruit, dicendo humiliter: Ecce ancilla Domini,

quam simul mereri possent omnes puræ creaturæ. Mar. 12, p. 5, p. 2.

[1122] Hom. 1, Sup. Miss.

[1123] Maluit Deus de Virgine incarnari propter humilitatem, quam propter

aliam quamcumque virtutem.

[1124] Unde promerui tantam gratiam, nisi quia cogitavi et scivi nihil a

me esse vel habere? L. 2, Rev. c. 35.

[1125] Quia respexit humilitatem ancillæ suæ ... fecit mihi magna qui

potens est. Luc. i. 48, 49.

[1126] Non ait, respexit virginitatem, innocentiam; seu humilitatem

tantum.

[1127] Facta est Mariæ humilitas scala cœlestis, per quam Deus descendit

ad terras. Sup. Magn.

[1128] Ultima gratia perfectionis est præparatio ad Filium Dei

concipiendum; quæ præparatio fuit per profundam humilitatem. p. 5, tit.

15, c. 6, et 8.

[1129] Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.

Isa. xi. 1.

[1130] De radice ejus, humilitas cordis intelligitur.

[1131] Nota, quod non ex summitate, sed de radice ascendet flos.

[1132] Averte oculos tuos, quia ipsi me avolare fecerunt. Cant. vi. 4.

[1133] Unde avolare, nisi a sinu Patris in uterum matris?

[1134] Ita illius oculi humillimi Deum tenuerunt, ut suavissima quadam

violentia ipsummet Dei Patris Verbum in uterum suum Virgo attraxerit. In

c. 14, Gen. sect. 1.

[1135] Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es! oculi tui columbarum.

Cant. iv. 1.

[1136] Ubinam terrarum tam speciosa virgo inveniri posset, quæ Regem

cœlorum oculis caperet, et vinculis charitatis pia violentia captivum

traheret. De Grat. Nov. Test. tr. 6.

[1137] Tract. de L. V.

[1138] Or. de Laud. Deip.

[1139] Or. de Dorm. Deip.

[1140] Nihil tibi, Domina, est æqualis; omne enim quod est, aut supra te

est, aut infra; quod supra, solus Deus; quod infra, est omne quod Deus

non est. Ap. Pelb. Stellar. 1, p. 3, a. 2.

[1141] Tanta est perfectio Virginia ut soli Deo cognoscenda reservetur.

To. 2, Serm. 51, a. c. 3, 2.

[1142] Satis fuit de ea dicere; de qua natus est Jesus.

[1143] Quid ultra requiris? Sufficit tibi quod mater Dei est. Ubi ergo

totum erat, pars scribenda non fuit. Conc. 2, de Nat. Virg.

[1144] Hoc solum de S. Virgine predicari, quod Dei mater sit, excedit

omnem altitudinem, quæ post Deum dici vel cogitari potest. De. Exc. Virg.

c. 4.

[1145] Si cœli Reginam, si angelorum Dominam, vel quodlibet aliud

protuleris, non assurges ad hunc honorem, quo prædicatur Dei genitrix. L.

de Pan. c. 31.

[1146] Quanto aliquid magis appropinquat principio in quolibet genere

tanto magis participat effectum illius principii. Beata autem virgo Maria

propinquissima Christo fuit secundum humanitatem; quia ex ea accepit

humanam naturam; et ideo præ cæteris majorem debuit a Christo gratiæ

plenitudinem obtinere. 3 p. q. 27, a. 5.

[1147] Dignitas matris est alterioris ordinis, pertinet enim quodammodo

ad ordinem unionis hypostaticæ; illum enim intrinsece respicit, et cum

illa necessariam conjunctionem habet. To. 2, in. 3, p. d. 2, s. 2.

[1148] Post hypostaticam conjunctionem non est alia tam vicina, ut unio

matris Dei cum filio suo. L. 2, de Laud. V.

[1149] Est suprema quædam conjunctio cum persona infinita. 1, p. q. 25,

a. 6.

[1150] Immediate post esse Deum, est esse matrem Dei. Super Miss. c. 180.

[1151] Magis Deo conjungi, nisi fieret Deus, non potuit.

[1152] Quod fœmina conciperet et pareret Deum oportuit eam elevari ad

quamdam æqualitatem divinam, per quamdam infinitatem gratiarum. To. 1,

Serm. 61, c. 16.

[1153] Quarto modo inest Deus creaturæ, scilicet Mariæ Virgini, per

identitatem, quia idem est quam illa. Serm. 1, de Nat. Virg.

[1154] Hic taceat et contremiscat omnis creatura, et vix audeat aspicere

tantæ dignitatis immensitatem. Habitat Deus in Virgine, cum qua unius

naturæ habet identitatem. Loc. cit.

[1155] Dignitas matris Dei suo genere est infinita. To. 2, in 3, p. d.

18, l. 4.

[1156] Cum enim gratia habitualis sit donum creatum, confiteri oportet

quod habeat essentiam finitam. Est cujuslibet creaturæ determinata

capacitatis mensura, quæ tamen divinæ potestati non præjudicat, quin

possit aliam creaturam majoris capacitatis facere. Opusc. 2, Comp. Theol.

c. 215.

[1157] Virtus divina, licet possit facere aliquid majus et melius quam

sit habitualis gratia Christi, non tamen posset facere quod ordinaretur

ad aliquid majus quam sit unio personalis ad filium unigenitum a patre. 3

p. q. 7, a. 12, ad 2.

[1158] B. Virgo ex hoc quod est mater Dei, habet quamdam dignitatem

infinitam, ex bono infinito quod est Deus. Et ex hac parte non potest

fieri melius. 1, p. q. 25, a. 6, ad 4.

[1159] Utique habet quandam infinitatem esse matrem infiniti. Conc. 3, de

Nat. Mar.

[1160] Status maternitatis Dei erat summus status, qui puræ creaturæ dari

posset. To. 3, Serm. 6, a. 3, c. 1.

[1161] Dominus B. Virgini summum donavit, cujus capax fuit pura creatura,

scilicet Dei maternitatem. L. 1, de Laud. Virg. c. 178.

[1162] Esse matrem Dei est gratia maxima puræ creaturæ conferibilis. Ipsa

est quam majorem facere non potest Deus, majus cœlum, majorem quam matrem

Dei facero non potest. Spec. B. V. Lect. 10.

[1163] Luc. i. 49.

[1164] Non explicat quænam hæc magna fuerint, quia inexplicabilia. Conc.

3, de Nat. Virg.

[1165] Propter hanc totus mundus factus est. Serm. 7, in Salv. Reg.

[1166] Dispositione tua, Virgo sanctissima, perseverat mundus, quem et tu

cum Deo ab initio fundasti. Ap. P. Pep. Lect. 371.

[1167] Prov. viii. 30.

[1168] Propter singularissimam dilectionem ad hanc Virginem præservavit.

To. 1, Serm. 61, c. 8.

[1169] In Off. Ass. B. V.

[1170] Beatissima Virgo gratia fuit plena, quia omnes gratias generales

et speciales omnium creaturarum in summo habuit. Bibl. Ma. in Luc. 13.

[1171] Omnes angelos et omnia quæ creata sunt excessit pulchritudo tua.

L. 1, Rev. c. 51.

[1172] Tanta erat sua gratia ut non solum in se virginitatem servaret,

sed etiam si quos inviseret, integritatis donum insigne conferret. De

Inst. Virg. c. 7.

[1173] Gratia sanctificationis non solum repressit in Virgine motus

illicitos, sed etiam in aliis efficaciam habuit; ita ut quamvis esset

pulchra corpore a nullo concupisceretur. In 3 Dist. disp. 2, q. 2, a. 2.

[1174] Unde fit, ut singulare jus habeat ad dona filii sui. To. 2, in 3

p. d. 1, s. 2.

[1175] Tu autem quæ materna in Deum auctoritate polles, etiam iis qui

enormiter peccant eximiam reconciliationis gratiam concilias. Non enim

potes non exaudiri, cum Deus tibi ut veræ ac intemeratæ matri suæ in

omnibus morem gerat. De Zona Virg.

[1176] Serm. de Ass.

[1177] Non tantum sibi te fecit, sed te angelis dedit in instaurationem,

hominibus in reparationem, dæmonibus in hostem; nam per te Deus homini

pacificatur, diabolus vincitur et conteritur. V. in Prol. Cont. Virg.

[1178] P. 3, Reg. 34.

[1179] 1 Par.

[1180] Felix illa domus quam mater Dei visitat.

[1181] i. 39.

[1182] Et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.

[1183] Et facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exultavit in

gaudio infans in utero meo.

[1184] Cum B. Virgo salutavit Elisabeth, vox salutationis per aures ejus

ingrediens ad puerum descendit, virtute cujus salutationis puer Spiritum

Sanctum accepit. Part 7, Serm. 4.

[1185] Prol. Cont. Virg. c. 1.

[1186] De Trin.

[1187] Maria sic gratia plena dicitur, quod in illa gratiæ thesaurus

reconderetur.

[1188] Maria est thesaurus quia in ea, ut in gazophylacio, reposuit

Dominus omnia dona gratiarum; et de hoc thesauro largitur ipse larga

stipendia suis militibus et operariis. De Laud. Virg. l. 4.

[1189] Simile est regnum cœlorum thesauro abscondito in agro, quem qui

invenit homo, vadit et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.

Matth. xiii. 14.

[1190] Ager iste est Maria, in qua thesaurus Dei Patris absconditus est.

Spec. c. 7.

[1191] Totius boni plenitudinem posuit in Maria, ut proinde si quid spei

in nobis est, si quid gratiæ, si quid salutis, ab ea noverimus redundare.

Serm. de Aquæd.

[1192] Eccli. xxiv. 25.

[1193] In manibus tuis omnes thesauri miserationum Dei.

[1194] Omnia bona quæ illis summa majestas decrevit facere, tuis manibus

decrevit commendare; commissi quippe tibi sunt thesauri et ornamenta

gratiarum. In Cor. Virg. cap. 15.

[1195] Nemo qui salvus fiet, nisi per te; nemo donum Dei suscipit, nisi

per te. Serm. de Zona Virg.

[1196] Ne timeas, Maria invenisti enim gratiam apud Deum. Luc. i. 30.

[1197] Ne timeas, quia invenisti. Non rapuisti, ut primus angelus; non

perdidisti, ut primus parens; non emisti ut Simon Magus; sed invenisti,

quia quæsivisti. Invenisti gratiam increatam et in illa omnem creaturam.

In Marial. c. 237.

[1198] Hanc gratiam accepit Virgo salutem sæculis redditura. Serm. 3, de

Ann.

[1199] Invenisti gratiam, quantam? quantam superius dixerat, plenam et

vere plenam, quæ largo imbre totam funderet, et infunderet creaturam.

Serm. 142.

[1200] Sicut sol factus est, ut illuminat totum mundum; sic Maria facta

est, ut misericordiam impetret toti mundo. De Laud. Virg. lib. 7.

[1201] A tempore quo Virgo mater concepit in utero verbum Dei, quandam ut

sic dicam, jurisdictionem obtinuit in omni Spiritus Sancti processione

temporali; ita ut nulla creatura aliquam a Deo obtinuit gratiam, nisi

secundum ipsius piæ matris dispensationem. Serm. 61, Tract. 1, Art. 8.

[1202] Cupientes invenire gratiam, quæramus inventricem gratiæ, quæ quia

semper invenit, frustrari non potest. De Laud. Virg. l. 2, p. 5.

[1203] Quæramus gratiam, et per Mariam quæramus; quia quod quærit,

invenit, et frustrari non potest. Serm. de Aquæd.

[1204] Quia sic est voluntas ejus, qui totum nos habere voluit per

Mariam. Loc. cit.

[1205] Prov. viii. 18, 21.

[1206] Divitiæ salutis penes Virginem nostris usibus reservantur.

Christus in Virginis utero pauperum gazophylacium collocavit; inde

pauperes locupletati sunt. In Alleg. utr. Test. c. 24, Eccli.

[1207] Ad hoc enim data est ipsa mundo quasi aquæductus, ut per ipsam a

Deo ad homines dona cœlestia jugiter descenderent.

[1208] Ad quid nisi, ut, adveniente jam Spiritu plena sibi, eodem

superveniente, nobis quoque superplena et supereffluens fiat? Serm. 2, de

Ass.

[1209] Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.

Prov. viii. 35.

[1210] Propterea tanto tempore humano generi fluenta gratiæ defuerunt,

quod necdum intercederet is tam desiderabilis aquæductus. Serm. de Aquæd.

The glories of Mary · 第 12 / 13 章