(Pag. 325)
_Breve di Clemente VII a Francesco Guicciardini._[602]
Francisco Guicciardino,
Dilecte fili. Haec temporum et rerum perturbatio, quae tanta est
quantam non alias fere extitisse credimus, cogit nos inopes quotidiani
ordinatique rimedii, ad consilia confugere inusitatiora, quae tamen
praeclara et salutaria fore non dubitamus, si rem bene susceptam ad
optatum exitum poterimus perducere; cumque in eiusmodi nostro consilio
exequendo multum in fide et virtute tua acquiescamus, mittimus ad
te dilectum filium. Nicolaum Malchiavellum civem florentinum, cum
quo omnia nobis tractata communicata examinataque sunt, qui ad te
deferat teque plene instruat, et quid nos designaverimus quemve finem
spectemus faciat certiorem. Hunc ergo diligentissime audies, et fidem
ei summam habebis; ac si tu, qui in re presenti es, cognoveris et
iudicaris facilem fore rem, et ad eum exitum ad quem per nos intenta
est profuturam, statim nos de omni tua opinione ac sententia certiores
facies; si vero quominus expedite et plane perfici possit aliqua tibi
obstare et impedimento esse videbuntur, de omnibus cures, ut sciamus
ut quod expedire et in rem esse visum nobis fuerit, possimus continuo
deliberare. Res magna est, ut iudicamus, et salus est in ea cum status
ecclesiastici, tum totius Italiae ac prope universae christianitatis
reposita. Sed opus esse arbitramur non solum ordine et diligentia
singulari, sed nostrorum etiam populorum studio atque amore. Quamobrem
tu cui plurimum credimus quique praesens perspecta habere omnia potes,
re bene ab ipso Nicolao intellecta, statim nos per litteras secretiores
edocebis, quid tibi de re tota videatur. In quo et diligentiam a te
querimus et celeritatem.
Datum Romae, etc. Die vj junii MDXXV. Anno secundo.