An. Dom. 1114. sub 6. Calend. Maii _H._ Rex[208]

[Note 207: _Ra. Nig. ib._]

[Note 208: _Fl. Wig. ibid. Eadm. lib. 5. pag. 109._]

Episcopos & Principes Angliæ in unum apud _Windleshoram_, eorumque

consilio _Radulphum_ Episcopum _Roffensem_ in Archiepiscopum elegit

Cantuariæ: quæ jam sedes per totum pene quinquennium a transitu Anselmi

viduata permanserat in manibus Regis.

Subinde cuncta etiam Monasteria, quæ diu fuerant destituta, suis donavit

Pastoribus.

[Marge: _Conventus Procerum

Regni. 1115._]

An. Dom. 1115. 16. Cal. Oct. Rex omnes Episcopos & Principes regni sub

uno convenit in palatio suo _Westmonasterii_ de negotiis regni

consulturos. Quid autem ibi actum sit in sæcularibus & Annalium

scriptoribus (qui vel Monachi semper vel Ecclesiastici existentes,

Ecclesiastica magis quam sæcularia prodidere) non reperitur. In re autem

sui ordinis ista memorantur.

Venire propere ad Concilium _Anselmum_ Abbatem Sabiæ _Anselmi_

Archiepiscopi nepotem Papæ nuncium, & Papales ferentem literas asperas

satis & velut objurgatorias Regem. In quibus dubitare videtur Papa

_Paschalis_ de Doctrina & moribus Episcoporum Angliæ qui Romanæ Curiæ

usque adeo non innotescerent. Regem vero insimulantes.

[Marge: _Papa accusat R.

Henric. I._]

Anciennes loix des François conservées dans les coutumes angloises recueillies par Littleton, Vol. II · 第 172 / 290 题