Operæ pretium vero est audire quam severus Rex fuerit in pravos.
Monetarios enim fere omnes totius Angliæ fecit ementulari, & manus
dextras abscindi, quia monetam furtive corruperant. H. _Huntind._ l. 7.
p. 382. in An. 25. Hen. I. _Rad. Cestrens._ dicit statutum esse An.
1108.
[Marge: _Charta Regis de
Comitatibus & Placitis
venendis._]
_Charta ejusdem Regis, ubi Comitatus teneri debet, & ubi placita de
divisis terrarum._
_Henricus_ Rex Anglorum _Sampsoni_ Episcopo & _Ursoni_ de _Abetot_, &
omnibus Baronibus suis Francis & Anglicis de Wirecestrescira, salutem.
Sciatis quod concedo & præcipio, ut amodo Comitatus mei & Hundredi in
illis locis & eisdem terminis sedeant, sicut sederunt in tempore Regis
_Edwardi_, & non aliter: Ego enim quando voluero, faciam ea satis
summonere propter mea dominica necessaria ad voluntatem meam. Et si
amodo exurgat placitum de divisione terrarum, si est inter Barones meos
dominicos, tractetur placitum in Curia mea. Et si est inter
_Vavassores_[200] duorum Dominorum, tractetur in Comitatu: & hoc Duello
fiat, nisi in eis remanserit.
[Note 200: Il conserve les Vavassories; il ne détruisoit
donc pas les Coutumes féodales.]
Et volo & præcipio, ut omnes de Comitatu eant ad Comitatus & Hundreda,
sicut fecerint tempore Regis _Edwardi_: nec remaneant propter aliquam
causam pacem meam vel quietudinem, qui non sequuntur placita mea &
judicia mea, sicut tunc temporis fecissent. Teste R. Episcopo _Londoniæ_
& R. Episcopo & Ranulfo Cancell. & R. Comite de Mell. apud _Rading_.
[Marge: _De Wrecco maris._]
_De Wrecco maris tempore Henrici primi & Regis Stephani._
Sub iisdem diebus (i. e. A. D. 1139. _Stephani_ Regis. An. 4.)
tempestate prævalente, contigit navem quandam variis sumptibus refertam
de _Rumenel_ terra Archiepiscopi Cantuariensis, super terram Ecclesiæ de
Bello in Dengemareis membro de Wy confractam (hominibus vix evadentibus)
jactari. Sciendum est autem hoc pro lege ab antiquitate per maris
littora observandum, ut navi fluctibus contrita, si evadentes intra
statutum terminum & tempus, eam minime reparassent; navis & quæcunque
appulsa forent, absque calumnia in dominium terræ illius & in Wrec
cederent. Sed supra memoratus Rex Henricus, hanc abhorrens consuetudinem
tempore suo, per imperii sui spatia edictum proposuit, quatenus si vel
unus e navi confracta vivus evasisset[201], hæc omnia obtineret: verum
qo. novus Rex cedit & nova Lex. Nam, defuncto eo, regni Primores edicto
recenti pessundato, morem antiquitus observatum sibimet usurparunt[202].
Unde factum est, ut homines de Dengemareis secundum maritimas
consuetudines, & regales dignitates, Ecclesiæ Belli prædictum Wrec vi
obtinerent. E Chronico Monasterii de Bello.
[Note 201: _Concordatum est quod Wreckum maris non
adjudicetur ubi homo catus vel canis vivus evadit a navi._
Flete, L. 1, c. 44.]
[Note 202: Les Seigneurs qui avoient des fiefs étoient les
premiers à reclamer les Loix féodales dont ils avoient
sollicité la révocation. Ces Loix leur déplaisoient seulement,
quant au pouvoir sans bornes qu'elles donnoient au Souverain,
de qui tous les fiefs relevoient.]
[Marge: _Concilium Lond.
1108._]
A. D. 1108. Regis Henrici I. 8. magnum Concilium _Londini_ celebratur
sub festo Pentecostes, præsentibus Rege, _Anselmo_ Cantuariensi
Archiepiscopo, _Thoma_ Archiepiscopo Eboracensi electo, cæterisque
Episcopis, & cunctis Majoribus seu Baronibus regni.
Statutum est ab eisdem Archiepiscopis & aliis omnibus Episcopis Angliæ,
in præsentia ejusdem gloriosi Regis _Henrici_, assensu omnium Baronum
suorum.
[Marge: _Ut Clerici caste
vivant._]
Ut Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi caste vivant, & foeminas in domibus
suis non habeant, præter proxima consanguinitate sibi junctas, secundum
hoc quod sancta Nicæna synodus definivit.
[Marge: _Cum uxoribus nec
cohabitent, nec colloquium
sine testibus habeant._]
Illi vero Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi, qui post interdictum
Londoniensis Concilii, foeminas suas tenuerunt, vel alias duxerunt, si
amplius missas celebrare voluerint, eas omnino a se sic facient alienas,
ut nec illæ in domos eorum, nec ipsi in domus earum intrent, sed neque
in aliqua domo scienter conveniant, neque hujusmodi foeminæ in
territorio Ecclesiæ habitent. Si autem propter aliquam honestam causam
eas colloqui oportet, cum duobus legitimis testibus extra domum
colloquantur.
[Marge: _Purgationis & poenæ
ratio._]
Si vero in duobus aut tribus legitimis testibus, vel publica
parochianorum fama, aliquis eorum accusatus fuerit, quod hoc statutum
violaverit, purgabit se adjunctis secum ordinis sui idoneis testibus,
sex si Presbyter, quatuor si Diaconus, duobus si Subdiaconus fuerit. Cui
autem hæc purgatio defecerit, ut transgressor sacri Statuti judicabitur.
Illi autem Presbyteri, qui divini altaris & sacrorum ordinum
contemptores, præelegerint cum mulieribus habitare; a divino officio
remoti, omnique Ecclesiastico beneficio privati, extra chorum ponantur,
infames pronunciati.
Qui vero rebellis & contemptor foeminam non reliquerit, & missam
celebrare præsumpserit vocatus ad satisfactionem, si neglexerit, octavo
die excommunicetur.
Eadem sententia Archidiaconos & Canonicos omnes complectitur, de
mulieribus relinquendis & de vitanda earum conversatione, & de
districtione censuræ, si statuta transgressi fuerint.
[Marge: _Juramentum
Archidiaconorum &
Diaconorum._]
Jurabunt Archidiaconi omnes, quod pecuniam non accipient pro toleranda
transgressione hujus statuti: nec tolerabunt Presbyteros quos scient
foeminas habere, Missam cantare, vel _Vicarios_ habere. Similiter Decani
facient. Qui vero Archidiaconus, vel Diaconus, hoc jurare noluerit,
Archidiaconatum vel Decaniam perdet.
[Marge: _Poenitentia
poeitentium._]
Presbyteri vero, qui relictis mulieribus, Deo & sacris altaribus servire
elegerint, 40 dies ab officio cessantes, pro se interim Vicarios
habebunt; injuncta eis poenitentia secundum hoc quod Episcopis eorum
visum fuerit.
[Marge: _Mobilia lapsorum._]
Omnia[203] vero mobilia lapsorum posthac Presbyterorum, Decanorum,
Subdiaconorum, & Canonicorum tradantur Episcopis, & concubinæ cum rebus
suis velut adulteræ.
[Note 203: _Hic Canon apud Eadm. non alios extat._]
[Marge: _Concil. Lond.
1109._]
_An. Dom. 1109. Concilium Londin. post festivitatem Pentecostes._
[Marge: _Tho. electus Ebor.
non consecrandus donec
professionem fecerit._]
[Marge: _Rex
excommunicationem metuit._]
_Anselmus_ Archiep. Cantuar.[204] moritur XI. Maii ultimi; gravi jam tum
pendente lite inter ipsum & _Thomam_ electum _Eboracens._
Archiepiscopum, quem sub perpetuo anathemate consecrari _Anselmus_
prohibuerat, donec subjectionis professionem Ecclesiæ Cantuariensi
debitam spospondisset. Renuit hoc enim Eboracensis, longisque domi &
foris res ambagibus agitatur, _Papa_ ab Anselmi partibus se habente.
Cogit igitur Rex Concilium, professusque nolle semet vel ad horam
excommunicationi Anselmi subjacere aliquatenus: Episcoporum atque
Procerum assensu (juxta antiqua Pontificum Romanorum privilegia, &
decretum patris sui tempore Lanfranci Archiep. latum) statuit: _Thomam_
hanc professionem sigillo regio declaratam, exhibiturum in
consecratione, quod statim fecit.
[Note 204: _Eadm. lib. 4, pag. 102, &c._]
[Marge: _Professionis
forma._]
Ego _Thomas_ Eboracensis Ecclesiæ consecrandus Metropolitanus profiteor
subjectionem & canonicam obedientiam sanctæ Dorobernensi Ecclesiæ, &
ejusdem Ecclesiæ Primati canonice electo & consecrato, & successoribus
suis canonice inthronizatis; salva fidelitate Domini mei Regis _Henrici_
Anglorum, & salva obedientia ex parte mea tenenda, quam _Thomas_
Antecessor meus sanctæ Romanæ Ecclesiæ ex parte sua professus est.
[Marge: _Severitas Regis in
Presbyteros._]
An. 1110. Sub nativitate Domini acta est Presbyterorum causa, & Rex sua
lege acrius constrinxit eos, quatenus vellent, nollent, Concilio
Londoniensi obedirent, & a consortio mulierum, quo (sublato jam Anselmo)
liberius usi sunt, se cohiberent.
[Marge: _Nuptiæ filiæ
Matildis._]
Rex dedit _Matildem_[205] filiam suam Henrico Regi Teutoncorum (i. e.
Imperatori) in conjugem. Nondum vero nubilis, tantum desponsatur.
[Note 205: _Hov. an. 1110. Fl. Wig. ibid. Polyd._]
An. 1114. 8. Id. Jan. _Matildis_ filia[206] Regis Henrici, _Henrico_
Imp. Moguntiæ desponsatur, & Imperatrix consecratur: deditque ei
Imperator CM. equites in dote. Rex itaque cepit ab unaquaque hida Angliæ
3. solid.
[Note 206: _Fl. wig. ib. Hunting. & Ra. Nig. an. 1108.
Hunt. 1109._]
[Marge: _Danegeld._]
Tunc in Anglia datum est _Danegeld_[207], i. e. tributum.
[Marge: _Rex Episc. Roff.
Archiep. Cant. facit._]