_Ss. 19._ Item, ad ipsum pertinet veraciter scire quot panes obolati de

quarterio frumenti fiant, quos panetarius à pistore per numerum recipere

tenetur. Item, quot panes, quotque fercula simplici familiæ diebus

communibus conveniant.

_Ss. 20._ Item, habere debet unum folium taliæ tripartitæ de blado &

braseo, pistori deliberato per præpositum.

_Ss. 21._ Omnes autem servientes Senescalo conjunctim & divisim de

Officiis suis respondere tenentur; ipseque de eorum factis tenetur

testimonium perhibere.

Livre 2, chapitre 73.

_DE OFFICIO BALLIVI._

_Ss. 1._ Ballivus autem cujuscunque manerii esse debet in verbo verax, &

in opere diligens ac fidelis, ac pro discreto appruatore cognitus,

plegiatus & electus, qui de communioribus legibus pro tanto Officio

sufficienter se cognoscat, & quòd sit ita justus, quòd ob vindictam vel

cupiditatem non quærat versus tenentes Domini, vel aliquos sibi

subditos, occasiones injustas, per quas destrui debeant, seu graviter

amerciari. Caveat autem sibi à vitio pigritiæ redargui; surgat ergo

mane, nè tepidus videatur, vel remissus, & carucas inprimis jungi

faciat, deinde campos, boscos, prata, pasturasque ambiat & aspiciat, ne

indè dampna fiant in auroris.

_Ss. 2._ Facto siquidem suo circuitu carucas Dominicas adeat,

custumarias, & adjutrices, prospiciens quod antequam _dietam_[A] suam

plenè paraverint, minimè disjungentur, alioquin cadit in compoto. In

initio igitur temporis seminandi, & _trebinandi_[B], conjunctim sint cum

carucis Ballivus, præpositus, & messor per totam dietam, donec arraras

suas legitimè compleverint, quantum videlicet ad unum diem pertinebit, &

quòd omnes se intromittant, quòd carucarii diligenter & bene suas

faciant operationes, & qualiter eo die expediverint, statim disjunctis

carucis videant per mensuram: & nisi ipsi carucarii rationabiles

[Marge A: Visite du jour,

_hodiernum iter_.]

[Marge B: _Trebinare_,

donner le dernier labour.]

prætenderint excusationes de aruris suis, secundum aruram illius dietæ,

tenentur reddere rationem. Et nihilominus facta eorum & defectus sæpe ac

sæpius expedit supervidere, & videre per messorem, ne hujusmodi defectus

remaneant non correcti & impuniti. Et notandum, quod caruca boum, cum

duobus equis tantum expediet, quantum tota cum equis, præterquam in

terra litorea & petrosa, quæ pedibus boum gravis est & impediosa, tum

quia equus plus sumit & expendit; tum quia carucarii & fugatores extra

passum ire consuetum, secundùm usum boum grave videtur, tum quia caruca

boum in terra gravi præcedet, ubi equina remanebit.

_Ss. 3._ Qualiter verò equus magis quàm bos est sumptuosus, videndum est

& sciendum, quòd omnis bos vel vacca ad laborem carucæ deputata, à festo

Sancti Lucæ, usque ad Festum Inventionis Sanctæ Crucis per xxviij

septimanas, ex communi consuetudine ad præsepe custoditur. Equus autem

si in statu laborandi debeat observari, de sexta parte busselli avenæ de

pretio oboli singulis noctibus oportebit ipsum præbendari, & ex xij

denariorum herbagii ad minus æstivali tempore refocillari, & quolibet

mense denariatus sibi compete ferramenti, quorum summa est xj sol' vj

den' præter estoveria foragii, & eschaetarum bladi. Bos verò de tribus &

dimidia mensura avenæ, de quibus x faciunt bussel, sufficienter poterit

quâlibet septimanâ sustentari, unde summa ij sol' vj den' in toto. Equus

etiam cum senectute vel labore convincatur, de pelle tantum

correspondet, sed de bove secus erit; nam cum decem denariatis herbagii

salvari poterit Dominus indempnis, vel ferè, ut, si pro labore non

sufficiat, interfici poterit, & per venditionem carnis carnificibus, &

pellis, & hujusmodi, per particulas poterunt primi custus, vel ferè

Domino restitui, & sic poterit Dominus indempnis vel quasi observari.

_Ss. 4._ Item supervidere debet Ballivus falcatores, messores,

cariatores, operarios, & Ministros manerii universos, quod quilibet quod

suum fuerit justè debiteque prosequatur; vel legalius, subtiliusve ad

commodum Domini, quàm per competentes minas, quotiescunque transgressi

fuerint, poterunt castigari, monitionibus tractabilibus

intervenientibus.

_Ss. 5._ Faciant igitur circumspectè terras Dominicas marlari,

compastari, de ovili faldari, appruari, & emendari, ut sensuum suorum

abundantia per effectum operis liquere valeat universis.

_Ss. 6._ Nec permittat equos, vel affros carucarum, vel carectarum, ab

aliquo majore vel minore, per crebras & indebitas equitaturas impunè

vexari, sed quòd ipsi simul cum aliis pecoribus bene custodiantur, nè

per negligentiam vel pigritiem de debitis puturis & præbendis suis

quicquam amittant, vel subcontrahatur ab eisdem.

_Ss. 7._ Nec liceat Ballivo pro villenagiis proximis hæredibus, aut

aliis liberandis, vel pro releviis, seu maritagiis fines capere, vel

placitum tenere de aliquo quod tangat liberum tenementum, feodum, vel

libertatem, nec etiam furniandi sibi liceat, vel braciandi in manerio,

nisi Dominus præsens extiterit.

_Ss. 8._ Item, nec sit Ballivus ad mensam Domini, sed sub certis vadiis

quotidianis victus sibi constituatur.

_Ss. 9._ Sæpe videat Ballivus trituratores in grangiis, qui si purè

granum à paleâ non separaverint, illum iterum puriùs faciat triturari,

nè grana in paleâ remanentia in fimo agris disperso germinent, in

tegmineve domorum: foragium autem tassari faciat & cooperiri, cujus

eschaetæ, prout collectæ fuerint, in luto plateis, & itineribus

projiciantur ad fimum nutriendum, quod multo magis ad commodum Domini

sic deveniet, quàm si ad venditionem devolveretur: stubula verò in terra

requiescat, nec plus inde tollatur, nisi quod pro reparatione domorum

curiæ fuerit necessarium, & residuum per carucam subvertatur.

_Ss. 10._ Mense autem apprilli, tempore videlicet quo omnia aperiuntur,

warectandi erit tempus idoneum & amoenum, cum terra fregerit post

carucam; rebinnandi verò post festum Nativitatis Sancti

Johannis-Baptistæ, cum terra pullulaverit post carucam.

_Ss. 11._ Ad seminandum autem cum terra fuerit assessa, & non concava:

sed omnis colonus temporis congruitatem singulis minimè poterit vicibus

expectare.

_Ss. 12._ Videat etiam Ballivus, nè ad expeditionem carucariorum per

minus amplos radios depereat cultura, vel alio quovismodo durante

exarando. Et cum bona terra arari debeat pro warecto caveant sibi

carucarii, ne malam terram perversè arando attingant; sed per radium

quadratum terram bonam advertant, dùm tamen profundam, ita quòd terra

recens cooperta vel disco-operta non remaneat. Et cum tempus affuerit

rebinandi, nè profundo arent, carucariis inhibeatur; sed levis sit

carucæ cursus saltem ad herbarum & radicum destructionem: nam si tempus

pluviosum supervenerit, & per profundam aruram fiat terra mollis &

aquatica, & tempus venerit seminandi, caruca tunc ad aliquam terram

certam attingere non valebit, sed erit caruca tanquam lutosa: faciant

ergo radios suos leves in rebinando, ut profundiùs per duorum digitorum

largitatem attingere valeant in seminando, per quod caruca à luto

deliberari valeat, & mundari, & pulchram bonamque faciat aruram.

_Ss. 13._ Cum autem tempus advenerit seminandi, non permittat Ballivus

largos, sed spissos minutos, beneque conjunctos radios arari, per quod

semen æquiùs cadere valeat in eisdem: nam radiis largè aratis, & semine

projecto, herciaque superveniente, statim sit discensus seminis inter

duos radios per herciæ tractum, & summitas terræ inter ipsos radios

habita, detecta, & tanquam sterilis remanebit, quod tempore segetum ab

uno capite in aliud respiciendo ad oculum manifestiùs apparebit.

_Ss. 14._ Si quid autem bladi remanserit post seminationem agrorum, id

prudenter granario retornetur, vel granatarius in compoto de facili

poterit titubare.

_Ss. 15._ Si autem terra deorsum seminari debeat, terram exaltari &

minimè arari oportebit & terra per carucam aliquantulum elevata, sub

pede carucarii sinistro ultimum radium arando subvertatur &

prosternatur, ut ultimus radius perinde districtior habeatur.

_Ss. 16._ Item videat Ballivus, quod maturè incipiat seminare, ut ante

adventum magni algoris, magnique gelu, & yemis gramina suas expanderint

radices.

_Ss. 17._ Nam si tardè secare fecerit, & effusio pluviæ infrà octo dies

sequentes discenderit, & illico supervenerit gelu durabile,

quantumcunque aqua terræ concavitatem fuerit ingressa, gelu penetrabit,

per cujus si perseveraverit per triduum vel ampliùs, possibile est

hujusmodi grana tenera & aquosa germinata & pullulata omnino deperire.

_Ss. 18._ Et sciendum quod duæ sunt terræ, quæ maturè debent seminari ad

semen præcipuè quadragesimale, terra, viz. marlosa, & terra lapidea, nè

fortè per fervidum marcium dampnum contingat, & impedimentum per minimam

duritiam, vel nimiam concavitatem; & ideo tempestivè debent hujusmodi

terræ seminari, ut per sappum & virtutem yemis naturale recipiant

nutrimentum: terras autem molles & sabulonosas non est necesse maturè

seminare, eo quod hujusmodi terræ temporibus pluviosis ex consuetudine

subvertuntur per aruras; sed terras aquosas, & de marisco necessarium

est optimè fodere & radiare, & radios aptè purgare, ne semen humi

projectum, per impetum aquæ submergatur. Terras verò steriles, & quasi

derelictas semine genecti vehementer expedit seminare.

_Ss. 19._ Et notandum, quod semen hyemale in eadem terrâ à qua venit

projectum, sicuti aliud faceret de partibus remotis quæsitum nullatenus

abundabit: faciat igitur quivis discretus semen sibi emi hyemale, ut

copiosior eveniet ususfructus. De semine verò proprio quadragesimali

seminentur terræ Domini, nisi propter fori facilitatem hoc fuerit

omissum. Nulli Ballivo sit vile, si de rebus Domini Dominum possit

appruare, ut de suis ordeis braseum, de lanis pannum, de linis telas, &

hujusmodi fieri; vel si equum, pullum, vel palefretum de furfure,

fabisque educi, faciatque nutriri, vel alia quæ commoditatis Domini

respiciant incrementum.

_Ss. 20._ Item, vivaria, stagna, lacus, servoria, & hujusmodi, piscarias

suas quisque discretus bresmys & perchiis faciat instaurari; sed non de

lupis aquaticis, tenchiis, vel anguillis, qui effusionem piscium

nituntur devorare.

_Ss. 21._ Item, potestas habere posternas in omni curia totaliter

inhibeatur, sed unicus sit ingressus. Et in omnibus instauro equarum,

emissariorum, cignorum, & apium, quisque studeat instaurare.

_Ss. 22._ Et in fine de omnibus Officiis sibi subditis intromittere se

debet diligenter, ne per dissimulationem, & negligentiam suam, &

impudentiam ministrorum in poenam compoti merite debeat condempnari.

Livre 2, chapitre 74.

_DE MARESCALLO._

_Ss. 1._ Officium autem Marescalli est præbendam contra præpositum

talliare, & numerum equorum Senescallo hospitii in compoto diei qualibet

nocte computare, ut ipse in rotulo suo numerum equorum possit inserere,

specificando nomina supervenientium de eorum adventu, & morâ.

_Ss. 2._ Item, furfur à præposito per talliam recipere, cum inde necesse

habuerit, & inde Senescalo compotum reddere, ut fiat de furfure, sicut

de avena.

_Ss. 3._ Item, contra præpositum de ferris & clavis ab eo receptis

talliam recipere, tam de numero ferrorum, quam de eorum custubus, & ubi

ea allocaverit Senescalo demonstrare; nec sine sua licentia alienos

equos inde licebit ferrare. Item, fænum & literam equis deliberare.

Chapitre 75.

_DE COQUO._

Officium coqui est, de singulis ferculis ratiocinium reddere Senescalo

singulis diebus.

Chapitre 67.

_DE PRÆPOSITO._

_Ss. 1._ Præpositus autem tanquam appruator & cultor optimus per

villatam electus ad præposituram Domino, vel ejus Senescalo palam debet

præsentari, cui injungatur Officium illud indilate. Non ergo sit piger

vel somnolentus, sed efficaciter & continuè commodum Domini adipisci

nitatur, & exarare, carucasque intrinsecas & extrinsecas mane conjungi,

terrasque conjunctim & purè arari, putoque semine, nec minus sparsè

dispergi faciat & seminari, fimum etiam nutriri & co-adunari, ad

sterculinium cum terra fimumque mixtum faciat exaltari.

_Ss. 2._ Aream etiam cariæ cum marla, seu fossatorum mundatione, vel

saltem terra bona quâlibet faciat quindenâ marlari, desuperque

straminari. Et cum de residuo straminis bestiis non necessarii, &

plateis luto projecti fimus superfuerit, illum ante martii siccitatem

colligi faciat, & nutriri, qui cum cariari debeat ad rura, cum

cariatoribus præsens existat præpositus totâ die, ut sine fictitia

dietam finiant & laborent, & secundùm laborem illius dietæ debet futurus

labor expediri, allocari, alioquin etiam in compoto cadent; & quod de

istis dicitur, dici poterit de cariatoribus universis.

_Ss. 3._ Terra autem sabulonosa fimo puro non fimoretur, sed cum terra

optimè permisceatur; hujusmodi enim terra respectivè quodammodo calida

est, fimusque purus calidus, & tempus æstivale fervidum: mixtis ergo

caliditatibus, ordea per consequens possibile est marcisci: expedit

igitur fimum hujusmodi terrâ misceri.

_Ss. 4._ Ex rore namque ex naturali frigiditate hujusmodi terræ mixtæ

horis vespertinis generata procreatur segetibus nutrimentum; fimus verò

purus in rure dispersus, ultra duos vel tres annos secundùm quod terra

fuerit frigida vel calida, minimè durabit. Mixtus autem in duplo licet

tantam non habeat substantiam, vel virtutem; marla autem durabilior est,

eo quod fimi descendendo, & marla ascendendo consumitur. Et hæc est

causa quare terras fimo dispersas profundè non expedit exarare, adjecta

itaque terra fimo rariùs descendet, & per consequens tardiùs consumetur;

qui cum superarentur, immissâ carucâ subvertantur, quia roris

stillicidia multum juvant ad mixturam. Nec in warrectum debent mitti

fimi, quia per rebinnuram fere subverterentur; & sic ante tempus seminis

multùm consumerentur: sed ante tempus seminandi immediatè distribuantur,

& maximè, si fuerint de ovili; quanto enim fimus ovilis semini sit

propinquior, tanto commodior & utilior: tempore autem augusti bidentes

alienos admittere expedit ad ovile, eo quod tunc temporis fimum

abundantiùs emittunt.

_Ss. 5._ Item, præpositus per consensum & visum Ballivi & Senescalli,

inter festa Pentecostes & Paschæ instaurationem pecorum, videlicet à

debilibus fortia, & ægrotis sana eligi faciat, & separari; debilia

namque magis consumunt, eo quod sæpiùs & meliùs oportebit hujusmodi

destinare tamen ad operationes, & laborem constituta præbendare, &

eisdem debilioribus frequentiùs parcere & deportare, & quanto in

laborando parcatum fuerit eisdem, tanto erit onus graviùs, pejorque

conditio robustis.

_Ss. 6._ Si autem priusquam senectutem nimiam attigerint, vel per

decrepitatem, mahemiam, vel laborem nimium declinaverint, sic fuerint

electa, ex mediocribus custubus poterint emendari, & per venditionem,

vel alio quovismodo poterunt per substituta de levi, quasi revivisci;

dum tamen prudenter vendantur, & de eis emantur fortiora, necessarium

est igitur hujusmodi pecora sapienter abolire: & post festum Sancti

Johannis-Baptistæ expedit, quod boves debiles, & malè intentati,

veteresque vaccæ, ac steriles, juveniliaque averia parum emendantia,

singulis annis in bonam mittantur pasturam, in quam pingues valeant

devenire, ut tunc quod Domino fuerit utilius, sagaciter inde disponatur.

_Ss. 7._ Sufficiensque pastura tribuatur pecoribus laborantibus, ne per

defectum declinent ad miseriam, per quod dampnum consequatur duplicatum,

eo quod sumptus erant graviores, rarioresque labores.

_Ss. 8._ De die claro faciat præpositus in præsentia sui vel messoris

affros & equos quotidiè præbendari: ita quod præbenda coram bobus

conferenda stramine avenæ misceatur, vel frumenti; arestæ enim straminis

ordeacei rugitus eorum impediret. De die dico, nè præbenda noctanter per

custodes furetur eisdem; cum stramine dico, eo quod occasione præbendæ

magis comedant foragium & per consequens magis bibent, & pinguescent,

tum tamen hujusmodi foragia per modicas paululum quantitates eis

liberentur; quod si per magnam, minus comedent, magisque devastabunt.

Præterea, si per magnam quantitatem eis fuerit liberatum ac ipsis

postmodum rugientibus cum fuerint satiati, residuum straminis

conculcabunt, naribusque inflabunt, & per consequens odio habebunt, &

sic sordescent.

_Ss. 9._ Affros autem quandoque lavare, desiccatos striliare non est

inutile; prodest etiam boves de die bis stergere cum vispilione, eò quod

affectiùs se lambebunt.

_Ss. 10._ Item, vaccis matricibus competens provideatur pastura, nè

lactis patiantur detrimentum, & cum vitulus taurinus vituletur, primo

mense non ablectetur; à quo deinceps de septimana in septimanam unicus

lactis tractus debeatur, qui ultra duos menses minimè lactari

permittatur; vitulus autem femellus integre suum lac obtineat per tres

septimanas, à quâ postea veluti de masculo tractus uberum vicissim

tollantur: & tempore separationis aquam habeant abundanter infra domum

videlicet & extra, ne per defectum aquæ, sicut frequenter contingit, ex

ægritudine pulmonis moriantur.

[Marge A: Mesure qui pesoit

huit livres, _Assis. Reg.

David. Apud Sleneum_.]

[Marge B: Cette mesure

pesoit douze livres d'eau,

_videlicet quatuor libras de

aquâ marinâ, & quatuor

libras de lacu vel stagno &

4 de aqua currente & clara.

Lagena debet esse in

profunditate, sex polices

cum dimidio pollicis, in

latitudine inferiore debet

esse octo pollicum cum

dimidio policis & cum

spissitudine ligni utriusque

partis. Et in rotunditate

partis superioris debet esse

viginti septem pollicum, &

in rotunditate, inferiore

debet esse viginti trium

pollicum, Ibid._]

_Ss. 11._ Cum autem calidum tempus accesserit & serenum, multum expendit

juvenculas & vaccas, instaurumque bestiarum in falda bene straminata

noctanter custodiri, ut perinde meliorentur Dominicæ culturæ.

_Ss. 12._ Cum autem tempore pasturæ bonas vaccas lactrices ab aliis

separaverit, bonaque de marico salsa pasci fecerit extunc debet lac

duarum hujusmodi vacarum de una _waga_[A] casei in xxiiij septimanis ex

communi consuetudine respondere, nec non & qualibet hebdomada de dimidia

_lagena_[B] butyri. Si autem de pastura bosci, vel prati post

falcationem, seu stibulæ post tempus messium, sic erit tanta proficui

responsio de tribus vaccis, quemadmodum prædictum est de duabus. Et nisi

de tanto responderit, cujus intererit, ipsum tenebit compoti catena, eo

quod miserrima trium de uno caseo de pretio unius oboli in duobus diebus

respondebit, & de denariato butyri per septimanam. Et quod dicitur de

trium vaccarum responsione, dici poterit de viginiti bidentibus

matricibus sanè custoditis.

_Ss. 13._ Nec sustineatur, quod aliqua vacca ultra festum Sancti

Michaëlis lactetur, eò quod hujusmodi lactare eas debilitat vehementer &

enervat, ac tardiùs minusque lactis præbebunt in anno futuro, vitulusque

exilior erit atque minor.

Chapitre 77.

_DE CULTORIBUS._

Cultores autem sint cogniti, & tales qui tempora congrue discretè

sciant expectare, culturasque, prout tempus & terra poposcerint,

seminare, carucasque ac hercias, cum necesse fuerit; debitè reparare.

Chapitre 78.

_DE FUGATORIBUS CARUCARUM._

_Ss. 1._ Fugatorum autem ars est, ut boves æquè sciant conjunctos

fugate, ipsos non percutiendo, pungendo seu gravando.

_Ss. 2._ Non enim este debent malancholici, vel iracundi, sed gavisi,

cantantes, & lætabundi, ut per melodias & cantica boves in suis

laboribus quodammodo delectentur, ipsisque foragium & præbendam deferre,

ipsosque debent amare, & noctanter cubitare cum eisdem, ipsosque

prurire, striliare, torcare, bene in omnibus custodire, prospiciendo nè

foragium eorum furetur, vel præbenda; nec pro duabus noctibus simul vel

tribus fiat liberatio, fæni vel _literæ_[A], sed paulatim de die in

diem, prout fuerit necessarium, liberetur eisdem: nec quòd candelam

habeant, prout dictum est, sustineatur.

[Marge A: Litiere.]

_Ss. 3._ Debent aliena pecora in pastura carucariorum inventa imparcare.

Ipsi etiam & cultores, cum tempus culturæ cessaverit, fossare,

triturare, fodere, includere, cursus aquarum in agris emundare, ac alia

hujusmodi minuta opera & commoda facere tenentur.

Chapitre 79.

_DE PASTORIBUS._

_Ss. 1._ Pastores autem expedit habere discretos, & vigiles, & benignos,

ne oves per suas iras torqueantur; sed ut pacificè in lætitia suas

depascant pasturas: signum autem benignitatis Pastoris, est quòd greges

non diffugerit, sed pascentes suos _circina_[B] pastores.

[Marge B: Je crois qu'il

faut _circinat_, il s'écarte

des autres Pasteurs, &c.]

_Ss. 2._ Inveniat igitur securitatem quilibet quòd in iis quæ officium

suum contingunt, laudabiliter se habebit.

_Ss. 3._ Provideat igitur sibi quisque de bono cane latrabili,

singulisque noctibus cum grege cubitare. Præsepia ac sua ovilia bonis

glagis calidè furratis palisque grossis præparari faciat atque muniri, &

talem curam adhibeat, nè bidentes sibi commissi furentur, vel mutentur,

nec etiam locis aquosis, mariscis, _plassetis_[A], vel profunditatibus,

& pasturis insanis depasci non permittantur, ne ob defectum bonæ

custodiæ putrefiant & pereant, alioquin in poena compoti tenebitur.

[Marge A: Brossailles.]

_Ss. 4._ Ad oves autem multones, & eorum sequelas, tria fiant ovilia;

unum videlicet pro multonibus & castoribus, aliud pro matricibus

bidentibus, tertium pro hogastris annatis & juvenibus, si grex ad hoc

sufficiat, quibus tres deputentur custodes.

_Ss. 5._ Omnes autem oves uno signo consignentur, nec ultra festum

Nativitatis beatæ Mariæ matrices tractari per ubera, seu lactari non

permittantur: hæ quidem, quas retinere non expedit, postquam inter

festum Paschæ & Pentecostæ fuerint electæ, maturiùs tondeantur, ab

aliisque consignentur, & statim bosco committentur, in quo claudantur,

vel in alia pastura, in qua citiùs pinguesci poterunt, & emendari, quæ

quidem in festo Nativitatis Sancti Johannis-Baptistæ vendantur.

_Ss. 6._ Cognosci autem poterunt ægrotæ per casum dentium per signaque

senectutis; lana etiam talium per se vendatur cum pellibus, morinâ

mortuarum, & inde tot releventur cum sagacitate: quidam enim

circumspectè agentes carnes ovium morinâ mortuarum per tantum tempus, ut

inter horam novam & vespertinam, faciunt in aquam mitti, posteaque

suspendi, donec aqua decurratur; quâ carne postea salsatâ & desicattâ,

ipsam faciant appreciari, & inter operarios, familiamque expendi, & ne

cadant in compoto, hujusmodi carnes expeditas secundùm pretium appositum

faciunt in expensis quotidianis allocari.

_Ss. 7._ Inter festa autem Sancti Martini & Paschæ, infra domum oves

expedit noctanter custodire, nisi terra sicca fuerit ovileque bene

reparatum, tempusque serenum. Et quo casu multones forte expedit in

ovile mitti, debilibus autem domi commorantibus foenum apponatur. Cum

autem multones pro tempestate fortè domi commoraverint per se

custodiantur, quibus grossius foenum cum stramine avenæ frumentive bene

triturato distribuatur. Nam si de nocte per tempestatem gravati

extiterint, similiter fortè in crastino, ita quod parum comederint, vel

nihil, posteaque ad præsepe esurientes accesserint foenumque purum

invenerint, illud non comedent, sed devorando transglutinabunt, cumque

eorum natura sit rugiendi, ac id quod non mandetur nullatenus venerit ad

rugitum, possibile est hujusmodi m tonibus per putrefactionem illius

foeni in stomachis remanentis deperire: bonum est igitur quod stramen

foeno adjiciatur, eo quod ob straminis straminis grossitiem foenum

potiùs manducabunt.

_Ss. 8._ Cum autem oves matrices agnos suos producere inceperint, lanam

deleat bercarius de matrum uberibus, ne hujusmodi agni, per tractus

uberum lanam annexam transglutinantes, pereant per hujusmodi lanam in

stomachis suis morantem, quod valdè contingens est.

_Ss. 9._ Post tempus autem tonsionis venire faciat Ballivus coram eo

omnes pelles ovium occisarum, nec non & morinâ mortuarum, ipsasque per

probos & fide dignos faciat apertè videri, an uno signo, vel diversis

fuerint consignatæ. Præterea, quot sint de una & eadem lana quâ vivæ, ne

forte fuerint emptæ, malicioseque mutatæ, ut hujusmodi visores in

compoto Ballivo, si necesse fuerit, testimonium perhibeant veritati; quæ

quidem pelles, simul cum lana annua, vendantur per saccos, vel per

vellera, aliovè quovis modo, prout meliùs fuerit faciendum.

_Ss. 10._ Saccus enim xxx petras debet contra ponderare, vel saltem

xxviij si per rectam petram, quæ xij libras & dimid. ponderat ex

consuetudine communi, ponderetur. Expedit quoque ut Ballivus sit præsens

singulis annis cum lanæ agni, agnorumque pelles, ne fortè decipiatur,

consignari debeant & decimari.

_Ss. 11._ In festo omnium Sanctorum de melioribus ovibus interficiantur

duæ, duæque de pejoribus, ac duæ de mediocribus quæ sinon sanæ

inveniantur, alienentur per venditionem, vel alio modo, usque ad

quidenam Paschæ quo tempore totidem releventur.

_Ss. 12._ Castores autem bonis velleribus communiti cum matricibus

bidentibus tempore veniente competenti custodiantur; matrices autem,

multones & hogastri ter eligantur per annum, & videantur, ne per parvam

imperitiam, vel negligentiam sani morbum capiant ab ægrotis; nec expedit

quod pecora, videlicet oves, boves, vaccæ, & hujusmodi, tempore pluviæ

infra domum admittantur.

_Ss. 13._ Nam si calefactura venti inter cutem & carnem ingrediatur, vel

inter pellem & lanam, citiùs poterint deperire: sed expedit singulis

annis per discretos ter per annum videantur oves, & calefactæ, ægrotæ, &

putrefactæ, quæ per lanam à pellibus recentem, per occulosque croceos,

nec non & per dentium debilitatem cognosci poterunt, cum tota lana

vendantur indilatè, simul cum veteribus & debilibus: juvenes autem in

bona mittantur pastura ante mensem augusti, ut pinguescant in eadem.

_Ss. 14._ Et cum meliores emendentur, & pinguedinem receperint, vicissim

palamque vendantur carnificibus; hujusmodi verò carnes meliores sunt

ante augustum, & quod remanserit post festum Sancti Martini venditioni

divolvatur. Et caveant sibi Ballivus & Præpositus, nè aliquod instaurum

extra manerium vendatur, quin priùs per tenentes Domini, secundùm verum

valorem apprecietur; cujus sit publicus emptor, qui plus inde dare

voluerit, eo quod hujusmodiaveria non sunt catalla defuncti, seu de

parco Regis, vel præda.

_Ss. 15._ Item, diligenter eligantur bidentes in festo Sancti Michaëlis:

nam esto quod ad Pascham ad festumque Nativitatis Sancti Johannis, & in

principio mensis augusti sanæ permanserint; inter duo tamen festa beatæ

Mariæ in augusti septembrisque mensibus, ob malam custodiam in pastura

corruptibili, ac per commestum cujusdam nubis escaetæ, quæ tunc temporis

cadere contingit, vel per commestum albarum testudinum corrumpi poterunt

& infirmari. Et cum hoc fortè contigerit, statim à sanis separentur; de

quibus commodum Domini protinus ordinetur.

_Ss. 16._ Cum aliquis pro mortua fuerit præsentata, & visa fuerit quòd

mortua sit per morinam, infirmitatem, vel ex casu inopinato, tunc refert

utrum ante tempus tonsionis, vel post.

[Marge A: Terme qui désigne

toutes les parties charnues

de l'animal.]

_Ss. 17._ Si autem ante, tune pellis cum vellere æquivalebit; & si post,

bercarius de uno agno, uno vellere, uno _carcosio_[A] bonæ carnis, & unâ

pelle debet respondere, alioquin poenam compoti non evadet Ballivus.

Chapitre 80.

_DE CUSTODIA PORCORUM._

_Ss. 1._ Quilibet autem discretus Ballivus semel saltem in anno porcos

suos potentes à debilibus elegi faciat & separari, insanique deleantur &

vendantur. Apros vel sues non teneat quis, nisi fuerit occasione

bonitatis suæ progeniei, sed suas faciat sues quodamodo castrari, ut

steriles efficiantur; bacones namque talium baconibus masculorum

æquivalebunt.

_Ss. 2._ Matrices, si quæ prægnantes remanserint, non permittat quivis

in hyeme perire, ne per asperitatem algoris sibi anticipentur suorum

tempora productionis porcellorum: ipse verò in tribus mensibus præcipuè

auxilio indiget, februario videlicet, martio & aprili, quæ ter in anno

debent porcellare, nisi mala custodia eas excuset, quibus etiam ac

porcis omnibus optimum est jacere in loco sicco longas matutinas. Si

autem glande, nucibus aut pessona valeant sustentari, bonum est porcorum

instaurum, dum inde boscus, mariscus, vel communia in foresta manerio

pertineat, ex quibus sumere poterint nutrimentum cum aliquo adjutorio

grangiarum. Et quo casu fiat porcheria in marisco vel bosco, in qua,

superveniente fortè gelu poterunt hospitari.

_Ss. 3._ Debiliores tamen & sues cum porcellaverint ad manerium

fugantur, & de exitibus grangiarum, durante hyemis asperitate,

nutriantur; qui cum fragilitatis compunctio transierit, statim

retornentur ad alios. Si autem boscus, mariscus, foresta, vel vastitas

manerio non pertineant, nec sit de quo sustentari poterunt, præterquam

de exitibus grangiarum, tunc porcos non expediet custodire, nisi tot

tantum quot ex stubula tempore autumnali cum aliquibus minutis

grangiarum exitibus poterunt confoveri. Et quo casu nullus teneatur

custos eorundem, sed quàm citiùs fuerint incrassati, habito warranto,

discretè vendantur.

Chapitre 81.

_DE TEMPORE AUTUMNALI._

_Ss. 1._ Non sufficit quòd semen magis projiciatur, nisi segetes cum

diligentia colligantur. Prospiciant igitur sibi Ballivus & Præpositus,

quòd ante tempus metendi mundentur segetes, quòdque cardines, parellæ, &

hujusmodi herbæ dampnosæ penitùs abolentur; hoc tamen fiat post festum

Nativitatis Sancti Johannis: nam si ante idem festum quis faceret hoc,

de uno stipite duæ pullulationes vel tres provenirent, & essent sic

dampnum duplicatum: faciant etiam ante dictum festum, si tempus

arriserit, prata falcari, dispargi, desiccari, co-adunari, & salvò

custodiri, priusquam subjungeretur imbribus pluviosis.

_Ss. 2._ Tempore autem metendi non sint servientes pigritiæ dediti, sed

manè faciat messor suos congregari messores, quos falces messi immittere

festinet, ac seriatim & continuè absque cursus velocitate ipsas meti

faciat, perspiciens nè subtus primum manipulum segetes prosternentur, ac

per invidiosam expeditionem omittantur insecatæ; imo quia vel purè

metientur, gavellæque seriatim supponentur, ut sic citiùs desiccentur,

ac commodè in minutis garbis æquèque colligantur; minuta namque garba

habilior est quàm magna ad carcandum, tassandum, & triturandum & congruo

tempore expectato in grangiis salvò cariantur & reponantur.

Chapitre 82.

_DE EXITIBUS GRANGIARUM._

_Ss. 1._ Priusquam hujusmodi blada tassentur lij garba ab omni genere

bladi in hostio grangiæ extrahatur, & obtenta sic de toto usufructu

manerii lij parte, per consequens scire poterit dequanto debet custos

residui respondere. Nec sustineatur, quod præpositus sit granatarius &

grangiarius simul; sed sit grangiarius Ballivus, vel ejus Substitutus,

qui bladum præposito liberet per mensuram rasam & non cumulatam; nec

sint diversæ mensuræ, sed una tantùm quæ sub sigillo Senescali sit bene

signata. Rasa dico, quia fraus citiùs fieri poterit in cumulata, eo quod

quatuor cumulatæ quintam ferè vel ampliùs continent de rasis, si mensura

lata fuerit; si minus lata in quinque continebuntur sex, ut si minus

lata in sex continentur septem: fiant ergo rasæ ut pote prædictum est.

_Ss. 2._ Si autem grangiarum exitus non nisi de semine triplicato

responderit Domino, inde nihil est lucraturus, nisi per bladi charam

venditionem: nam una acra pro frumento trinam exigit aruram præceptis

terris singulis annis seminatis, & valet arura xviij denarios.

Herciatura, j denarius, duo busselli frumenti pro semine xij denarios,

mundatura segetum ob messura v denarios & cariagium j denarium receptis

si quidem sex bussellis, ut tantum trina habeatur restitutio de exitibus

inde provenientibus de pretio trium solidorum, sed magis inde non

provenientibus, & misis deductis, tres obolos erit Dominus sic

amissurus. Abjectio verò bladi, ut crappæ hujusmodi quæ in anno

remanserint, recolligatur, ac potiùs trituretur & vendetur, purumque

puro re-admittatur. Insidianturque trituratores ac ventrices, ne

quicquam bladi furentur in suis _sotularibus_[A], cirotecis,

_alloveriis_[B], bursis, seu pontoneriis, vel sacculis, juxta grangiam

occultatis. Nullus Præpositus ultra unum annum remaneat irremotus, nisi

pro fideli ac optimo appruatore, sed cum in præpositura remanserit,

diligenter defectus videat in curia subortos, ut pote de domibus

detectis, muris fractis, fossatis obstructis, sepibus dirutis, carucis

ruptis, carectis disjunctis & fractis, ovilibus derelictis, & hujusmodi,

quibus cum celeritate manus adjutrices apponat, ne negligentia ejus

Domino sit dampnosa: quod enim hodiè posset de uno denario corrigi, in

fine fortè anni de xij denariis non poterit emendari. Ideòque melius

est in tempore occurrere, quàm post causam vulneratum causæ remedium

adhibere; prospiciat sibi tamen de warranto inde habendo, alioquin

voluntaria erit allocatio prædictorum, eo quod hujusmodi missas esse

falsas supponunt auditores compotorum; nec fient sepes de pomariis,

piris, cerisariis, vel prunariis, sed de salicibus & alba spina

construantur.

[Marge A: Souliers ou

bottes.]

[Marge B: Ceinture.]

_Ss. 3._ Et caveat sibi Præpositus ne alicui extraneo, vel Domini

familiari supervenienti quicquam inveniat sine warranto vel mandato: nec

etiam permittat, quod aliquis vel aliqua ad caseatricem accedat,

quicquam casei, lactis, butyri, vel hujusmodi importet quod cedere

posset parvæ familiæ in commodum, seu casei, butyri, vel daeriæ in

incrementum. Nec etiam sustineat, quòd aliquis alicui Officio deputatur,

de nocte vel de die ferias, mercatos, disseisinas, vigilias, luctas

adeat, vel tabernas, sed quòd omnes constanter suis intendant Officiis;

nec licentia hac vel illac cuiquam vocandi concedatur, priusquam

substitutum, pro quo voluerit respondere, suo duxerit Officio collocare.

Si custos namque ovium, vel porcorum, vel hujusmodi vacaret nullo sibi

substituto, possibile, esset hujusmodi pecora per loca diversa deviare,

& dispergi, & dampnum facere Domino, vel vicinis, pluràque alia inde

possent dampna evenire. Et quâlibet septimanâ debet Præpositus cum

Ballivo computare consuetudines hebdomadis, operationesque talliare, ut

de arreragiis operationum perinde certiorentur, quæ si in denariis

convertentur, poterit sic redditus augmentari. Item, nec permittatur,

quod ignis deferatur in stabulum, vel boveriam, seu lumen candelæ, nisi

ob necessitudinem, nec tunc per minus quam per duos homines portare

sustineatur.

_Ss. 4._ Item, Præpositi scire est, quoties carectæ per diem cariagia

sua commodè facta valeant ad foenum, turbam, maheremium, boscum, fimum,

marlam, & hujusmodi, ut si cariatores de cæteris diebus secundùm illius

diei laborem non responderint, poenam compoti se voluerint incursuros.

_Ss. 5._ Item, Officium Præpositi de toto exitu grangiarum se cariare,

nec non & de omnibus receptis, & de omnibus emptionibus, & venditionibus

intrinsecis & forinsecis, tam bladi quàm instauri. Item, bladum ad

furnandum & brasium ad braciandum per tallias pistori deliberari, &

exitum eorundem, videlicet, furfur à pistore recipere, ac draschiam per

visum Ballivi custodi carucarum per talliam & mensuram liberare, ac

furfur etiam pistori vel Mariscallo ad panem garcionum & familiæ, & ad

pastum canum similiter per talliam & mensuram debet liberare.

Chapitre 83.

_DE OFFICIO PISTORIS._

_Ss. 1._ Officium autem Pistoris est, tam bladum ad furnandum quam

braseum ad braciandum per talliam recipere de personis prænominatis,

omnem exitum eorundem per diversas tallias distribuere. Nec licebit

pistori aliquas expensas de furfure facere, ut ad pastum canum, vel ad

panem garcionum, vel pauperum vel alicubi miscere, priusquam Præpositus

illud receperit ab eodem, & iterum per talliam liberarit eidem.

Chapitre 84.

_DE MESSORE._

_Ss. 1._ Messor autem fortitudinis, valetudinis, asperitatis,

fidelitatisque debet virtutibus communiri: manè ergo seròque boscos,

curiam, prata, rura, aliàque manerio pertinentia circuire debet &

insidiari, pecora etiam in dampnis Domini inventa imparcare, ac in

querelis emersis præstitâ securitate de querela prosequenda,

summonitiones attachiamentàque facere, diemque partibus ad proximam

curiam præfigere, & quod inde fecerit, palam in curia præsentare. Item

semen recipere tenetur per mensuram, & terris inde perseminatis de

residuo tenetur granatario reddere rationem. Carucas quoque ac hercias

in utroque seminis tempore ejus, interest supervidere, ut defectus (si

qui fuerint) debitè suppleantur. Carucas etiam custumarias atque rogatas

suis locis debet collocare, contra quem de semine recepto, seminato, ac

restituto, operationibusque tam consuetudinariis, quàm inquisitis per

totum annum debet Præpositus talliare: de arreragiis autem quæ fuerint

Præposito vel granatorio respondeat, Præpositus autem Ballivo; qui si

sufficienter responderit, ulterius non tenetur computare.

Chapitre 85.

_DE CARECTARIO._

_Ss. 1._ Carectarius autem constans esse debet, atque peritus, modestus,

non iracundus, in arte summandi, carcandi, & cariandi doctus & expertus,

equos diligat, & non superoneret, sed in potestate teneat, ne pro

nimietate depereant oneris seu laboris. Item, ejus est scire phalera,

_attilamenta_[A], & harnesa minuta carectis appendentia præparare &

emendare; quilibet autem carectarius simul cum _affris_[B] jaceat suæ

carectæ. Et quod de carectariis dicitur, de bovariis cum suis bobus

intelligatur, ne occasionem inveniant, quò minùs bestias sibi commissas,

& per malam custodiam extinctas, restituant.

[Marge A: On dit encore

_attranquillement_ en

Normandie.]

[Marge B: Chevaux propres au

labour.]

Chapitre 86.

_DE VACCARIO._

_Ss. 1._ Vaccarius autem sit homo notus, qui vaccas sciat bene custodire

vitulosque, prout decet, producere & nutrire, donec tempus sanum

evenerit & amoenum. Inspiciat itaque quòd sua averia brumali tempore

magnæque frigiditatis, calidè benèque custodiantur & foragentur, in

faldisque bene straminatis noctanter imponantur temporibus opportunis,

cum quibus sibi provideat cubitare.

Chapitre 87.

_DE CASEATRICE._

[Marge C: Propre.]

_Ss. 1._ Androchia autem pudica esse debet & honesta, fidelis &

laboriosa in officio daeriæ, sapiens & experta, _salvans_[C] & non

sumptuosa: non enim permittat quod aliquis, vel aliqua in androchiarium

sibi ingrediatur aliquid ablaturus, quòd in decrementum suæ cedere

posset responsioni: ejus autem officium est, vasa officio suo

competentia per scriptum à Præposito recipere indentatum, & ea

restituere per eundem, cum fuerit recessura. In quo quidem scripto

primus dies sui operis contineatur. Item, ejus est, lac per talliam

recipere, & per numerum lagenarum, caseum, facerèque butyrum, curamque

de poletria obtinere, ac de exitibus inde provenientibus frequenter

Ballivo & Præposito compotum reddere & respondere; nec volunt nonnulli

auditores compotorum minorem responsionem quàm de anca xij denarios & de

gallina iv denarios per annum allocare.

_Ss. 2._ Ipsius etiam interest ventare, vannare, vel ballare, ignem

tegere & hujusmodi minuta opera facere, cum ad hæc sanè poterit vacare.

Chapitre 88.

_DE AUDITORIBUS COMPOTORUM._

_Ss. 1._ Auditores verò compotorum sint circumspecti artem allocandi,

onerandique perfectè scientes, bonæ fidei, & non occasionantes.

_Ss. 2._ Et imprimis visum compoti faciant cum Præposito & Ballivo, ut

de Statu manerii per hujusmodi visum melius sint certiorati; & quod

transcurrendo inceperint, in fine anni conentur perfinire. Et quod de

uno Ballivo dicitur, de cæteris obligationibus intelligatur id idem: ità

quod singulis annis fiat semel visus compoti, & ad annum revolutum

ejusdem fiat compoti complementum. Nec expedit hujusmodi compotorum

debitores omnes simul convocare, sed sint ipsi auditores de manerio in

manerium accessuri, ut super suis dubitationibus, convocatis testibus

fide dignis, faciliùs poterunt reddi certiores.

_Ss. 3._ Item, nec expedit quòd pecunia Domini in manus hujusmodi

Ballivorum seu Præpositorum aliquandiu omittatur: Senescallus autem

hujusmodi compoto interesse debet, ut cum vocatus fuerit ad warrantum,

sua præcepta advocet vel dedicat.

_Ss. 4._ Item, ut idem Ballivus & Præpositus de finibus, amerciamentis,

& aliis denariis levatis, per controrotulum Senescali onerentur;

verùmque Ballivus, cui honores & exennia facta extiterint, tanquàm

capitali Ministro Domini compotis præpositi, aliorùmque ministrorum sibi

subjectorum pluries jam ceperit, vel saltem capere potuisset: ideo

remaneat Ballivus in custodia carcerali irreplegiabilis, donec Domino de

arreragiis, si quæ emerserint, plenariè fuerit satisfactum, nisi

Præpositus, vel alius per recognitionem suam meritò debeat onerari.

Je crois que les amateurs de l'économie rurale me sçauront gré de leur

avoir offert ces Textes de Flete sans traduction; s'il est le seul

Auteur qui nous ait conservé ces monumens précieux de l'attention

particuliere que les anciens Normands avoient toujours eu pour le

progrès de l'agriculture, il est aussi le seul Auteur de la basse

Latinité qui ait sçu rendre intéressans des détails qui, rendus en notre

Langue, paroîtroient peut-être aujourd'hui bas & minutieux.

Que l'on ne s'imagine pas que Flete ait entré dans ces détails par

l'impuissance où il étoit de s'occuper d'objets d'un ordre plus relevé.

Il n'y a rien de si énergique que ce qu'il dit sur le choix que les Rois

doivent faire des Magistrats destinés à rendre en leur nom la Justice au

peuple, & sur les devoirs des Juges. Rien de plus exact que sa doctrine

sur les sermens; rien d'aussi clair, d'aussi méthodique que les regles

qu'il prescrit pour s'assurer de la vérité ou de la fausseté des

témoignages.

Livre 1, Chapitre 17.

_DE JUSTICIARIIS SUBSTITUENDIS._

_Ss. 14._ Ad hæc autem creatus est Rex & Electus, ut Justitiam faciat

universis, & ut in ea Dominus sedeat, & per ipsum sua judicia discernat,

judicia enim non sunt hominis sed Dei, & tenetur justa judicia defendere

& sustinere, ne pax per negligentiam suam possit exterminari: & cum sit

Dei Vicarius, jus ab injuria, & æquum ab iniquo tenetur separare, ut sui

subditi honestè vivant, ne nullus alium lædat, & quod unicuique quod

suum fuerit debita contributione reddatur.

_Ss. 15._ Et caveat sibi ne in sede judicandi, quæ est quasi thronus

Dei, quemquam loco suo substituat insipientem & indoctum, corruptibilem

vel severum, ne pro luce ponat tenebras, & manu indocta modo furioso

gladio feriat innocentes, culpabilesque prece vel precio vitetur

illegitimè reddere quietos ne per malitiam, vel ejusdem substituti

imperitiam, simul cum ipso æterni luctus moestitiam sibi comparet.

_Ss. 16._ Cum igitur non sit possibile quod solus ad omnia terminanda

sufficeret, per Justiciarios & Comites & alios Ministros, viros

sapientes, Deùmque timentes, in quibus consistit veritas eloquiorum, ut

partito onere levior sit eis labor, quibus plenam exhibeat

Jurisdictionem, de necessitate oportebit eum subveniri, quibus

quæstiones super dubiis quærimoniæque super injuriis terminaturæ

referantur, qui cum ad hoc fuerint deputati imprimis jurent, quòd fidele

Concilium Regi præstabunt quotiens viderint profuturum.

_Ss. 17._ Item, quod Concilium Regium nemini revelabunt, cui non fuerit

revelandum, & praecipuè cum credant damnum posse evenire. Item, quod

nihil consentient alienari de hiis quæ pertinent ad antiquum Dominicum

coronæ Regis: item, quod procurabunt quod justitia fiat omnibus tam

divitibus quam pauperibus, magnatibus pariter & parvis secundùm rectas

consuetudines & leges in regno usitatas: item, quod liberè permittant de

seipsis consanguineis & amicis suis justitiam fieri cuicunque petenti,

nec per eos impediri justitiam prece vel precio, favore vel odio, sed

bona fide procurabunt, & quòd magnus judicetur sicut parvus secundùm

regni consuetudinem, nec sustentabunt vel defendent injuriantes in

injuriis suis opere vel servitio.

_Ss. 18._ Item, quod à nullo quem sciverint habere aliquod negotium in

curia expediendum, aliquod donum vel servitium recipiant, per se vel per

alium quocunque modo vel qualitercunque arte, occasione hujusmodi,

exceptis esculentis & poculentis pro uno die & non ultra.

_Ss. 19._ Item, si alicui pro certo innotuerit, vel à fide digno

audierit, aliquem alium conciliarium donum aliquod recepisse illicitum,

hoc deferetur in publicam notitiam totius concilii: & si quis inde

convictus fuerit, imperpetuum à Concilio Regis concludatur, terràsque,

res, redditus, & proventus bonorum suorum amittat per unum annum, qui si

hujusmodi proventus non habuerit, puniatur per discretionem, decretum

Regni & conciliariorum Regis.

_Ss. 20._ Illud etiam sacramentum quoad illum articulum jurabunt

Barones de scaccario, Justiciarii itinerantes, & omnes alii Ministri &

Ballivi Regis, exceptis Vice Comitibus quibus inferius dicetur.

_Ss. 21._ Et quod dicitur de munerum captoribus ab extraneis & ignotis,

intelligatur consimiliter de privatis, videlicet ut de eisdem

Conciliariis munera capientibus à Conciliario negotiante.

_Ss. 22._ Item, jurabunt quod malos Officiales vel Milites Ballivos in

Officiis vel Ballivis Regiis poni non procurabunt; & si tales positi

fuerint, per Regem, amoveantur sine mora, & alii boni & fideles

substituantur.

_Ss. 23._ Jurabunt etiam quod nullam personam de illegatione suspectam

in familiam Regis admitti procurabunt.

_Ss. 24._ Item, quod nullum de concilio vel cum Rege existentem

procurare versus Regem rogabunt quod sibi det quod ipsi possunt sibi

retinere, quod ad coronam retinuerunt; quod si Rex ex propria

concesserit lenitare, lenitatem sic receptam restituant, & in centum

libras nihilominus amercientur, à concilio vel hospitio Regis penitus

excludantur, & si delictum aliam poenam exigerit, graviùs puniantur.

_Ss. 25._ Item, quod nullum Breve, libertates, privilegia seu quæcunque

alia continens, per quæ injuria vel præjudicium oriri possit

consuetudinibus Angliæ, sigillari consentiant sine assensu Regio &

præsentia majorum de Concilio Regi.

_Ss. 26._ Jurabunt enim Vice-Comites sic quod non accipient munera ab

aliquo pro injuria alicui facienda, vel Justitiam deferendo, vel pro

jure Regis vel alterius permittendo vel impediendo.

_Ss. 27._ Item, quod non quærent occasiones illicitas, vel injuriosas

pro aliquo gravando.

_Ss. 28._ Item, quod non amercient aliquem nisi secundùm formam cartæ

libertatum.

_Ss. 29._ Item, quod nihil dabunt alicui de curialibus vel Ministris

Regis pro eis defendendis vel manutenendis contra alios, nec aliquid

dabunt pro negotiis suis promovendis nisi Domino Regi, vel ad opus

ipsius Regis, & hoc palàm & non in occulto.

_Ss. 30._ Et caveant sibi incauti ne volare præsumant antequam pennas

habeant; quod si fecerint, ex alto se noverint corruituros.

_Ss. 31._ Nec ad exemplum talibus exhibere judiciandi potestatem quam in

manu ponere gladium furiosi, quorum Jurisdictio per mortem delegantis

vel delegati, vel cum delegans Jurisdictionem revocaverit, vel lata

Sententia aliter quam finem capit & revocatur: nullus autem Subdelegatus

alium potest sibi subdelegare ut recordum possit præsentare.

Livre 5, Chapitre 22.

_DE CONVICTIONIBUS, VIDELICET JURAMENTIS._

_Ss. 1._ Juramentum est affirmatio vel negatio de aliquo, attestatione

sacræ rei firmata. Causa institutionis duplex est, scilicet propter

incredulitatem hominum, & propter idolatriam vitandam. Juramentum autem

meritorium est quia per illud subvenitur proximo & magis licitum est per

ipsum creatorem jurare quam per creaturas. Inhibetur tamen ne quis per

membra Dei ipsum blasphemando juret. Ad rectum juramentum exiguntur

tria, veritas & conscientia, judicium ut etiam verum non juret nisi

propter necessitatem, & justitia ut juramentum sit licitum & honestum.

_Ss. 2._ Juramentum aliud assertorium ut de præterito vel præsenti, &

aliud promissorum ut de futuro.

_Ss. 3._ Perjurium autem est mendacium cum juramento firmatum; & tribus

modis committitur. Primò, cum quis scit vel putat aliquid falsum esse

falsum, & illud jurat esse verum. Secundò, quum quis fallitur & credit

verum esse quod est falsum, & temerè & indiscretè jurat. Tertiò, cum

quis credat falsum esse & jurat verum quod verum est.

_Ss. 4._ Juramenti promissorii tres sunt modi: Primus cum quis jurat se

facturum & dicturum aliquid illicitum vel inhonestum. Secundus cum

licitum, & hoc cum solemnitate sed indiscretè & absque necessitate.

Tertius, cum sine solemnitate in cursu verborum ex quadam levitate &

consuetudine mala, ut sic, per Deum cras ibo ad Ecclesiam vel jejunabo

vel comedam carnes, inspectis tamen circumstantiis de re tamen licita;

de juramento autem promissorio non fit convictio sed de assertorio cum

juramentum vi vel metu justo viro extortum secundùm quosdam non

obligat, quia quod vi metuve gestum est ratum non habetur. Et alii

dicunt quod juramento promissorio excusat metus, & non assertorio; &

alii dicunt & melius, quod quamvis fuerit metus semper obligatur si

possit illud servare sine intentu salutis æternæ.

_Ss. 5._ Si servus cogatur scienter à Domino perjurus uterque est

perjurium; qui autem provocat eum ad jurandum quem scit falsum jurare

vel exigit vel recipit juramentum, vel vincit homicidam; quia homicida

solum corpus occidit, iste verò animam suam & alterius; & peccat qui

alium audit falsum jurare, scit, & tacet, nec intelligitur perjurare qui

ex licita causa deserit juramentum, ut si fidem juraverimus invicem si

mihi fregisti non teneor tibi hosti cum servanda est fides promissa cum

fidem servaverit hostis: sed furioso non est gladius reddendus propter

juramentum donec sanetur nec etiam tenenda sunt juramenta in illicitis

neque in inhonestis vel in portalibus vel ubi adhibetur ars vel dolus.

_Ss. 6._ Mendacium est falsa significatio vocis cum intentione fallendi.

Mendaciorum octo sunt genera: primum, est in doctrina religionis vel

fidei, ut Christum non natum esse de virgine, vel simile contra

articulos fidei. Secundum, quod nulli prodest & obest alicui vel

mendacium falsi testis vel detractoris. Tertium, quod ita prodest alicui

quod non obest alteri, ut mendacium testis in causa pecuniaria. Quartum,

quod fit sola mentiendi fallendique libidine. Quintum, quod fit placendi

cupiditate adulationis. Sextum, quod nulli obest, prodest tamen alicui

ad evitandum periculum pecuniæ. Septimum, quod fit ad evitandum

periculum personæ scilicet mortem. Octavum, ad evitandum periculum

corporis & animæ, ut pro continentia. Mendaciorum aliud perniciosum sive

malignitatis, aliud officiosum sive pietatis, aliud jocosum. Nullus

autem perfectus mentiri debet pro vita alterius redimenda, unde

Augustinus ad sempiternam salutem nullus est deducendus opitulante

mendacio. Cum autem contigerit quod juratores falsum fecerint

sacramentum ad querelam ejus qui per assisam amiserit convinci poterunt

de perjurio multis modis.

_Ss. 7._ Quandoque enim per sacramentum 24 legalium hominum, quandoque

ex ore proprio per examinationem judicis, & quandoque ex propria

voluntate & poenitentia, in quibus cæsibus non est par poena infligenda.

_Ss. 8._ Cum autem juratores fuerint convincendi videndum erit quot

juratores fuerint in assisa vel inquisitione ut quilibet duos habeat

convictores, & si plures habeat, non nocet, ita quod omnes sunt ejusdem

conditionis vel melioris cujus sunt 12 juratores. Et cum de convictione

agatur potest esse in causa tam justiciarius quam juratores standum

tamen non erit soli recordo justiciarii donec per convictionem mutetur;

ante omnia igitur & antequam juratores summoneantur videndum erit

recordum & examinandum ut si justiciarius fuerit in culpa, hoc

juratoribus non imputetur, nec è converso. Audito igitur recordo statim

perpendi poterit & non prius utrum assisa capta fuerit in modum Assisæ

processum fuerit, tunc procedatur ad convictionem, & non aliter nisi in

quadam inquisitione liberum tenementum tangente, de qua statutum est

quod convictiones fiant ex gratia tamen principis; constitutio verò

talis est. Cum autem plures in fide minus timeant falso jurare quam

debent per quod plures frequentes exhæredationem patiuntur, unde si

poena adhibetur magna sibi fortè præcaverent, provisum est quod ad

inquisitiones & juratas liberum tenementum jura, libertates, aut eorum

pertinentias tangentes concedit Rex convictiones quotiescunque sibi

videbitur expedire.

_Ss. 9._ Committit enim jurator perjurium quandoque propter falsum

sacramentum, ut si ex certa scientia aliter juraverit quam res in

veritate se habuerit. Secus enim propter fatuum quamvis falsum. Præterea

sunt quidam qui dicunt verum. Mentiri poterunt tamen si corpora mentes

gerint, & quidam qui fatuum faciunt sacramentum & falsum per

negligentiam vel per ignorantiam examinationis; & indè sequitur

pronunciatio judicii, & cum contra mentem judicaverint tunc falsum

reddit judicium quamvis dealbatum, & quo casu tenebitur ex malefacto

male pronunciando & justum judicium juratorum scienter pervertendo,

verumtamen si per imperitiam vel grossam ignorantiam possit excusari,

mitius agendum erit cum eo quo ad poenam, non tamen quod maleficium

remaneat impunitum.

_Ss. 10._ Si autem juratores minus bene examinati obscurè dixerint vel

ad interrogata non responderint, sed dubio vel justo errore ducti

veritatem non dixerint in parte vel in toto, tunc examinato recordo

locus erit potius certificationi quam convictioni ex tali causa ut

juratores de incerto faciant certum & de dubio verum, & de errore

revocentur ad veritatem; verumtamen si recordum sufficiens fuerit &

planum, non erit locus certificationi cum juratores recordum mutare non

valeant, quia sic præferretur eorum dictum recordo justiciarii, quod

esse non debet nisi querimonia fiat de judice tantum, & quo casu dictum

juratorum præferendum erit nec poterit judex per proprium recordum de

sua injuria subveniri; secùs vero esset si inter partes vocaretur

recordum ubi judex non fuerit pars in querela, & quo casu præferri debet

recordum. Juratores autem ante judicium dictum suum emendare poterunt,

post judicium verò non sine poena.

_Ss. 11._ Ut autem plenius sciatur quando locus sit convictioni &

quando non, videndum erit recordum utrum Assisa capta fuerit in modum

Assisæ vel in modum juratæ. Et utrum Assisa vel inquisitio capta fuerit

in præsentia tenementis, vel non. Si autem fuerit ibi exceptio

proposita, aut est peremptoria Brevis tantum & non actionis propter

errorem provenientem ex nomine vel loco, & non tangit Assisam, vel

peremptoria tam Assisæ quam Brevis. Si autem primo modo, non erit locus

convictioni licet juratores falsum dixerint vel erraverint, quia actio &

Assisa integrè manent quia non cadit nisi Breve tantum durante actione &

Assisa in suo statu, quia de hujusmodi veritate inquiritur quandoque cum

Sacramento & quandoque sine. Si autem secundo modo, ut si quis petat per

Assisam vel per aliud Breve tenementum, ubi petere debet redditum; si

juratores dicant pro petente locus erit convictioni propter errorem rei,

si Assisa capiatur in modum Assisæ. Secus enim si in modum juratæ. Si

autem Breve competens fuerit & cum querens vel petens intentionem suam

proposuerit & tenens excipiat contra articulos Brevis & contra

intentionem & illos in toto vel in parte negaverit, tunc oportebit

querentem vel tenentem intentionem suam probare per Assisam vel per

inquisitionem.

_Ss. 12._ Et quo casu si Juratores male juraverint locus erit

convictioni quia Assisa capiatur de articulis Brevis in modum Assisæ si

sit Assisa. Si autem talis sit exceptio quæ non tangit aliquem articulum

Brevis & ex toto concedatur intentio querentis, & querela justa

videatur; elidi tamen poterit per exceptionem, ut si incidat alia actio

opposita in modum exceptionis, ut si tenens dicat se esse in possessione

& justè per conventionem vel conditionem, & hoc probare paratus sit per

Assisam, sed eliditur actio & Assisa præcedens cum denegari non poterit;

oportet igitur probare conventionem quæ est alia actio & extra Assisam,

quæ & multas habet probationes. Probatur enim quandoque per instrumentum

& per testes, quandoque per Assisam pro defectu cartæ captam in modum

juratæ de consensu partium, & si proponens probare voluerit quod dicit

exceptio nulla erit & querens obtinebit.

_Ss. 13._ Si autem querens se ponere voluerit in juratam denegetur ei

actio, & quo casu non erit locus convictioni propter consensum. Et illud

idem erit si status opponatur in modum exceptionis & fiat Assisa si

querens personam habeat standi in judicio, & quod petere possit per

Assisam, oportet quod tenens probet illum esse talem quia intentio

querentis in toto conceditur si personam habeat stanti in judicio, quo

probato vel non probato terminabitur actio, sed per parentes non debet

probatio admitti cum præjudicaretur Domino si talem excipientem petere

vellet in servitutem si probatio faceret pro servo, sed de servo

existente sub potestate Domini admitti poterit probatio per parentes, &

quo casu terminabitur quæstio status unico judicio & Assisa. Si autem

servus clamaverit in libertatem & contra Dominum objicientem super

virtutem petierit judicium si ponere se debet in Assisam de statu ante

restitutionem terræ & bonorum, cessabit judicium & alia actione opus

erit Domino, eo quod servus ad aliam responsionem compelli non debet dum

tamen in statu fuerit libero nisi gratis hoc voluerit; probare enim

poterit tenens exceptionem suam multis modis, sicut per parentes

petentis si eos ad manum habuerit, & sinon, alium diem ipsos habere

sufficiet, & si nullos habuerit per instrumentum exceptionis vel in fine

per Assisam si aliam non habet probationem: contra quam petens replicare

poterit multipliciter. Dicere enim poterit quod liber sit & paratus se

liberum probare per parentes, vel per instrumentum manumissionis, vel

per privilegium. Si autem nihil replicando proposuerit petens, tunc in

fine per Assisam in modum juratæ captam judicabitur, nec ei

præjudicabitur imposterum quoad statum quamvis jurator contra eum

fecerit, nec erit locus convictioni cum non capiatur in modum Assisæ.

Servitus enim opposita nihil tangit Assisam magis quam conventio, sed

semper manet Assisa integra quamvis per exceptiones fuerit elisa. Si

autem capta fuerit Assisa in absentia tenentis, vel cum præsens fuerit

non exceperit sed statim se posuerit in Assisam sive juratores dicant

pro uno sive pro alio in articulis Brevis & falso cum dicant fortè

conventionem intervenisse, vel quod querens servus sit vel bastardus cum

non sit, vel aliud quid tale quod loco exceptionis proponatur à tenente,

locus erit convictioni quia Assisa capta est in modum Assisæ licet quasi

de consensu partium. Si autem cum tenens absens fuerit nil dicatur

contra Assisam ex providentia discreti Justiciarii tenentur juratores

reddere rationem de veredicto suo, & si postmodum de convictione agatur

per justam ignorantiam & per justum errorem poterunt juratores excusari.

In magna autem Assisa non jacet convictio eo quod tenens gratis & non de

necessitate ponit eum in magnam Assisam, cum in electione sit ejus vel

duellum.

_Ss. 14._ Item, est quoddam Sacramentum quod à parte parti defertur in

judicio in quo nulla sequitur convictio, & similiter à judice parti,

sufficiat enim Dominum ultorem expectare.

_Ss. 15._ Item, de dampnis nulla sequitur convictio sed potius

certificatio, ut si juratores nimis gravaverint disseisitorem in

dampnis.

_Ss. 16._ Item, in purgationibus nec in defensionibus per Legem contra

sectam productam, nec in inquisitionibus juratis generaliter locum

habebit convictio. Sunt tamen quædam juratæ speciales quæ quandoque

convictionem admittunt, ex gratia tamen Principis per constitutionem.

_Ss. 17._ Si autem in juramento vel judicio aliquando sit erratum

videndum erit si error sit excusabilis vel non, ab hoc quod mitigetur

poena.

_Ss. 18._ Si autem crassa sit ignorantia ut si factum de facili sciri

non possit nisi per præsumptionem, ut si conventio vel contractus

aliquis sit factus in occulto ita quod pauci præsentes exiterint, talis

error excusabilis est. Si autem in publico & palam, ita quod omnes de

patria vel quasi hoc sciverint & soli juratores hoc ignoraverint vel

dubitaverint, non excusantur à perjurio. Si autem factum narraverint

sicut veritas se habuit & Justiciarii secundùm narrationem suam

judicaverint, judicium potiùs erit fatuum quam falsum, cum credant tale

judicium tale sequi factum, falsum tamen erit judicium: necessaria est

igitur diligens examinatio Judicis in omni Assisa & errorem redigant in

veritatem, & cum obscurum sit judicium recurrendum erit ad majus

Consilium; de singulis enim dubitare non est inutile, & velox Consilium

sequitur p[oen]itentia.

_Ss. 19._ Non enim competit cuicunque petenti convictio, sed ipsi tantum

cui competit Assisa sicut ipsi qui in seisina fuerit nomine proprio &

non alieno. Nec ad eosdem Justiciarios pertinebit captio convictionis,

certificationis & Assisæ nisi recenter convictio petatur, in quo casu

capi poterit sine Brevi ex Officio judicis ex virtute sui waranti, quia

cum cui aliqua causa delegetur omnia videntur ei concessa sine quo causa

explicari non possit. Cum igitur convictio & certificatio ex Assisa

dependeant nec sine convictione vel certificatione plenè terminari

possit Assisa ad ipsum merito pertinebit capere convictionem &

certificationem cui competit plena jurisdictio capiendi Assisam. Post

tempus autem transibit judicium Assisæ in rem judicatam nec sine Brevi

deinceps capi non poterunt, & quamvis hujusmodi exceptiones,

convictiones vel certificationes extra comitatum capiantur, non tamen

præjudicabitur carta de libertatibus eo quod aliud privilegium habet

Assisa & aliud jurata.

_Ss. 20._ Per hoc autem quod forma Brevis originalis inseri debet in

Brevi de convictione, videtur aptè quod convictio tantum locum habet de

articulis in Brevibus Assisæ contentis ubi ulla objicitur exceptio, sed

capitur in modum Assisæ & quod ubi excipitur de conventione vel

opponitur causa status vel hujusmodi locum non habet convictio, quia

vertitur Assisa in juratam ad inquirendum de exceptione si dedicatur,

vel si non fiat secundum conventionem eo quod necessitas juris partes ad

hoc compellit.

_Ss. 21._ Impetrato igitur Brevi ex parte summonitoris bene poterit

summonitus diem ad suum essoniari, & cum alio die præsentes fuerint

parte, & 24 non venerint, detur alius dies & 24 attachientur quod sint

ad illum diem, præsentibus itaque juratoribus & querente, si summonitus

non venerit, attachietur. Et si querens non venerit præsente illo de quo

queritur recedat jurata sine die, expectato tamen quarto die

summonitionis & plegii pro querente de prosequendo in misericordia.

_Ss. 22._ Cum autem partes in judicio comparuerint in præsentia 12. &

24. summonitus nihil exceperit contra juratores nec alio modo quare

convictio debet remanere ad tempus vel imperpetuum, tunc imprimis

audiatur recordum Assisæ secundum quod capta fuerit, & inquiratur à

querente in quo vel in quibus 12 juratores falsum fecerint sacramentum

in articulis brevis vel etiam in quæstionibus vel exceptionibus si

Assisa capta fuerit in modum Assisæ, & ubi nulla fuerit proposita

exceptio à tenente, sed dicta post sacramentum à juratoribus, & quo casu

locus erit convictioni si juratores male juraverint in exceptionibus

sicut in articulis principalibus in brevi comprehensis, & secundum quod

ita fuerint sicut querens dicit vel non procedat jurata per sacramentum

24.

_Ss. 22._ Jurare debent in modum juratæ, & non in modum assisæ, & cum

juraverint justiciarius ostendat eis formam querelæ & super quibus

dicere debeat veritatem, utrum videlicet ille qui queritur justè fuerit

disseisitus, vel non & rationem dicti querentis eis exprimat, & secundum

quod dixerint pro una parte vel pro alia sequitur absolutio vel

condemnatio. Et cum 24 pronuntiare veredictum suum sint parati,

diligenter in pronuntiatione sunt à justiciario examinandi, ut dictum

suum rationibus probabilibus vel saltem manifestis præsumptionibus

affirment.

_Ss. 24._ Decipi enim poterunt 24 sicut & decepti fuerunt primi

juratores, & quo sequeretur falsa pronuntiatio vel fatua. Si autem

discordes inveniantur 24 in veredicto suo associentur eis alii pro

afforciamento. Si autem nihil sciverint de veritate intercedentibus

interrogationibus & examinationibus, remanebit suo loco possessio, eo

quod querens nihil probat, & idem erit si dubitaverint. Si autem

concordes veredictum pronuntiaverint & idem dixerint quod & 12 vel

plures sic remanebit possessio cum tenente, quia 12 verum fecerint

sacramentum, & querens custodiatur in gravi prisona pecuniaria poena

redimendus. Si autem veredictum ultimum contrarium sit primo, per hoc

remanebunt primi de perjurio & falsitate convicti & considerandum erit

quod prædicti 12 malè & falsò pronuntiaverint, & quod querens recuperet

seisinam & tenens in misericordia, & quod juratores si præsentes fuerint

custodiantur, & si absentes tunc capiantur. Sed si 12 concordes non

fuerint in assisa capienda sic poterunt 24 quosdam liberare. Si autem 24

varia dixerint dum tamen in principali convenerint secundum quod pro una

parte dixerint vel pro alia validum erit veredictum eorum.

_Ss. 25._ Poena autem convictorum hæc est. In primis capiantur & in

gaolam detrudantur & omnes terræ & omnia catalla in manu Regis

capiantur, & extra manum suam redimantur cum perpetua infamia, per quam

lege libera deinceps non poterint congaudere, quorum sacramentis vel

dictis nunquam erit aliquatenus fides adhibenda. Excusantur tamen quoad

infamiam quamvis non ad poenam redemptionis illi qui sponte sine querela

læsas habentes conscientias de sacramento cum justo ducti fuerint errore

dictum suum corrigere petierint, & quo casu suspenditur sacramentum 24

dum tamen omnes primi juratores sic poenituerint & finem fecerint pro

redemptione, & tunc præcipietur Vice-Comiti quod faciat querenti

secundum formam judicii. Suspenditur autem sacramentum 24 per concordiam

partium, & quo casu fiat seisina, & præcipiatur Vice-Comiti secundum

formam concordiæ.

_Ss. 26._ Et sunt casus in quibus remedium sequitur convictionem, ut si

justiciarii noluerint exceptiones contra juratores vel alias

rationabiles causas allocare, & quo casu erit convictio omnino

revocanda; & eodem modo si defectus fuerit in justiciario magis quam in

juratoribus subveniendum est convictis & errorem suum corrigant, & etiam

sub specie certificationis adhiberi poterit remedium post convictionem,

cum juratores obscurè dixerint, dubiè vel variè.

_Ss. 27._ Impeditur quandoque convictio per exceptiones contra juratores

quandoque tamen judicium primum non exequatur in toto vel in parte, ut

si querens nondum habuerit seisinam rei judicatæ ejus dampna in toto vel

in parte, & quandoque cum ille qui de falso sacramento queritur

auctoritate propria & sine judicio se intruderit in rem in qua sit

contentio vel aliquam ejus partem.

_Ss. 28._ Item redisseisina quandoque; impedit convictionem, ut si ille

qui per Assisam amiserit iterum fecerit disseisinam versus eundem in

toto vel in parte, quia sine judicio jus suum sibi usurpavit & ante

convictionem, quare querelam suam de conveniendo merito ammittit.

_Ss. 29_ Assisa autem super Assisam capienda non est nec convictio super

convictionem dum tamen inter easdem personas & de eadem re cum

diversitas facti non intervenerit exceptione tamen unius assisæ

quandoque sequitur una convictio & quandoque dum, ut si juratores totum

dedisse debuerint vel abstulisse, non dederunt vel abstulerunt nisi

partem & quo casu per eosdem debent capi juratores ne una aliæ sit

contraria quamvis diversis temporibus capi debeant.

Observons encore que dans les chapitres où Flete semble n'avoir fait que

copier les Jurisconsultes qui l'avoient devancé & particuliérement

Bracton, on apperçoit souvent qu'il ne s'occupe du même objet qui les a

fixés, que dans le dessein de réparer l'omission qu'ils ont faite de

maximes avec lesquelles ces objets étoient essentiellement liés. C'est

ainsi que sous le titre _de constitutione dotis_ où l'on retrouve tout

ce que Bracton & Britton ont dit à cet égard: Flete donne la définition

du parafernal dont ils n'avoient point parlé: _est etiam quædam dos quæ

dicitur paraferna quæ est quod mulier habet post vel per dotem

undecunque & ante matrimonium & constante matrimonio, &c._ p. 341. Il

décide aussi, dans ce même chapitre, cette question fameuse en

Normandie, si les biens donnés à la femme en dot par son mari sont

sujets au relief: _Vir vero uxorem dotare de tenementis suis... quamvis

in prejudicium domini feodi... ... & sic facit domino damnum & non

injuriam & quo casu sufficiat domino solum relevium &c._ p. 341. En un

mot, si l'on ne peut s'assurer sans Littleton de l'état des tenures, &

sans le secours de Glanville de l'ordre de procéder suivi dans le 11e &

12e siecle, la jurisprudence Anglo-Normande sur toutes les autres

matiéres, telle qu'elle subsistoit dans les 13e & 14e siecles, ne peut

être bien connue que par Britton & par Flete.

Bracton qui avoit précédé ces deux Auteurs & avoit publié un traité fort

étendu, _de Legibus & Consuetudinibus Angliæ_, sous Henri III, leur a

été, il est vrai, d'un grand secours; ils en ont copié des chapitres

entiers que lui-même avoit tirés, ou du droit Romain ou des

commentateurs de ce droit, & sur-tout d'Azon qu'il cite souvent; mais

ils se sont moins écartés que lui des principes qui étoient particuliers

aux Coutumes de leur nation.

Dans Bracton ces principes se trouvent pour ainsi dire noyés dans les

définitions, les divisions, les subdivisions qu'il emprunte du Code

Justinien; il ne se borne point comme eux à n'employer les dispositions

du Code que pour éclaircir les usages de son pays, il paroît au

contraire uniquement occupé, à n'approuver ces usages qu'autant que le

droit civil en confirme les maximes. D'ailleurs il écrivoit peu après

que Jean Sans-terre effrayé de l'injuste excommunication lancée contre

ses états par Innocent III, avoit fait hommage de sa couronne à ce Pape,

& sa doctrine sur la jurisdiction spirituelle, se ressent beaucoup de

l'ignorance de son siecle qui fut le germe de cet étrange événement.

Telles sont les raisons qui me déterminent à conseiller par préférence

la lecture des deux Jurisconsultes qui l'ont suivi.

[Illustration.]

PIECES

JUSTIFICATIVES

DES REMARQUES

DU PREMIER VOLUME.

==========================================================================

CE SONT LES LEIS & les Coustumes _HÆ SUNT LEGES & consuetudines

que li Reis Villiam grantut a tut quas Willelmus Rex concessit

le Peuple de Engleterre, aprés le universo Populo Angliæ post

Conquest de la Terre. Ice les subactam Terram. Eædem sunt quas

meismesque les Reis Edward sun Edwardus Rex, cognatus ejus

Cosin tint devant lui[30]. observavit ante eum._

[Note 30: Ici commencent les Pieces justificatives de ce

que j'ai dit dans mon Discours Préliminaire.]

Anciennes loix des François conservées dans les coutumes angloises recueillies par Littleton, Vol. II · 第 14 / 290 题