TEXT:

1 In spatiosam vero Lacedæmonem Pallas Minerva

ibat, Ulyssis magnanimi splendidum filium

de-reditu submonitura et hortatura ut-rediret.

Invenit autem Telemachum et Nestoris inclytum filium

5 cubantes in vestibulo-domus Menelai gloriosi:

Nestoriden quidem molli domitum somno;

Telemachum vero non somnus tenebat dulcis, sed _eum_ in animo

noctem per divinam curæ de-patre excitabant.

Prope autem stans _eum_ allocuta-est cæsiis-oculis Minerva:

10 Telemache, non-amplius bene a _tua_ domo procul vagaris,

possessionibusque relictis, virisque in tuis ædibus

ita insolentibus; _cave_ ne tibi omnia comedant,

possessionibus divisis, tu vero inane iter feceris.

Sed hortare citissime bello strenuum Menelaum

15 ut-dimittat _te:_ ut adhuc domi eximiam matrem invenias.

Jam enim paterque fratresque _eam_ jubent

Eurymacho nubere; is enim superat omnes

procos donis, et nimium-auxit sponsalia:

ne quid, te invito, ex ædibus bonum efferatur.

20 Scis enim, qualis animus in pectoribus _est_ mulieris:

illius vult domum augere, qui _se_ duxerit,

filiorum autem priorum, et _mariti_ cui-virgo-nupserat dilecti,

non-amplius recordatur, quando-mortuus-est, neque inquirit.

Sed tu ubi-veneris ipse, committas singula

25 famularum _ei_ quæcunque tibi optima videatur esse;

donec tibi ostenderint dii illustrem uxorem.

Aliud autem tibi verbum dicam; tu vero repone animo.

Procorum tibi studiose principes insidiantur

in freto Ithacæque Samique asperæ,

30 cupientes _te_ occidere, antequam in-patriam terram perveneris.

Sed ea non _futura_ puto: prius etiam aliquem terra habebit

virorum procorum, qui tibi victum devorant.

Sed longe ab-insulis abstine bene-fabricatam navem,

cumque-nocte simul naviga: mittet autem tibi ventum-secundum a-

tergo

35 immortalium quicunque te custoditque tueturque.

At ubi ad-primum litus Ithacæ perveneris,

navem quidem in urbem mitte et omnes socios:

ipse vero omnium-primum subulcum adi,

qui tibi suum custos _est,_ simulque in-te benevolo animo-est.

40 Illic autem noctem perage; ipsum vero mitte in urbem

nuntium laturum prudenti Penelopæ,

quod ei salvus sis, et ex Pylo veneris.

Hæc quidem sic locuta abiit ad magnum Olympum.

At ille Nestoriden ex dulci somno excitavit

45 [illato pede motum; et ei verbum dixit:]

Surge, Nestoride Pisistrate, solidis-ungulis equos

junge sub currum ducens, ut conficiamus iter.

Hunc autem Nestorides Pisistratus contra allocutus-est:

Telemache, nequaquam licet, deproperantes licet iter,

50 noctem per tenebrosam aurigare; cito vero aderit aurora.

Sed mane, dum dona ferens in-curru posuerit

heros Atrides, hasta-inclytus Menelaus,

et verbis placidis compellatum dimiserit.

Etenim hospes recordatur dies omnes

55 viri hospitalis, qui amicitiam exhibuerit.

Sic dixit: statim autem in-aureo-solio venit Aurora.

Prope autem ad-eos venit bello strenuus Menelaus,

ubi-surrexit e lecto, ab Helena pulcris-comis.

Hunc autem postquam animadvertit Ulyssis dilectus filius,

60 festinans inde tunicam circa corpus splendidam

induit, et magnum pallium fortibus injecit humeris

heros: ivit autem foras, astansque _eum_ allocutus-est:

[Telemachus, dilectus filius Ulyssis divini:]

Atride Menelae, Jovis-alumne, princeps civium,

65 jam nunc me dimitte dilectam in patriam terram:

jam enim mihi animus cupit domum ire.

Huic autem respondit deinde bello strenuus Menelaus:

Telemache, non te equidem in-longum tempus hic detinebo,

cupientem reditus: succenseo autem et alii

70 viro hospitali, qui immoderate quidem diligat,

immoderate autem oderit; meliora vero _sunt_ æqua omnia.

Æquale sane malum est, qui et nolentem redire

hospitem impellat, et qui ire-festinantem detineat.

[Oportet hospitem præsentem amice-tractare, volentemque

dimittere.]

75 Sed mane, dum dona ferens in-curru posuero

pulcra; tu autem oculis videris: dicam vero mulieribus

jentaculum in ædibus ut-parent abunde ex-intus repositis:

utrumque, gloriaque et splendor, et utilitas _est,_

pastos ire multam super immensam terram;

80 sin vero vis divertere in Helladem, et medium Argos:

ut te ipse sequar, subjungam autem tibi equos,

ad-urbesque hominum ducam; nec quisquam nos

sic remittet; sed dabit aliquid unum saltem ferendum,

aut aliquem tripodum bene-æratorum, aut lebetum,

85 aut duos mulos, aut aureum poculum.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

Atride Menelae, Jovis-alumne, princeps civium,

volo jam redire ad nostra; non enim post _me_

custodem discedens reliqui apud possessiones meas:

90 ne patrem deo-parem quærens, ipse peream,

aut aliquod mihi ex ædibus supellectile-præstans pereat.

Ac postquam hoc audierat bello strenuus Menelaus,

statim suam uxorem et famulas jussit

jentaculum in ædibus parare abunde ex-intus repositis.

95 Prope autem ipsi venit Boethoides Eteoneus,

ubi-surrexerat e lecto; quippe non procul habitabat ab ipso;

hunc ignem accendere jussit bello strenuus Menelaus,

assareque carnes; is vero non inobsequens-fuit, ubi-audierat.

Ipse autem in thalamum descendit odoratum,

100 non solus; simul cum-ipso Helena ivit et Megapenthes.

Sed quando jam _eo_ pervenerant, ubi ei bona-recondita jacebant,

Atrides quidem deinde poculum cepit duplex,

filium autem cratere portare Megapenthem jussit

argenteum: Helena vero astitit arcis,

105 ubi erant ei pepla omni-artificio-varia, quæ elaborarat ipsa.

Horum unum sublatum Helena ferebat, divina mulierum,

qui pulcerrimus erat ornatu-versicolori, et maximus,

ut stella autem resplendebat: jacebat vero ultimus omnium.

Iveruntque inde ulterius per domum, donec pervenirent

110 _ad_-Telemachum: hunc autem affatus-est flavus Menelaus:

Telemache, sane reditum, ut animo tuo cupis,

sic tibi Jupiter perficiat, altitonans maritus Junonis.

Donorum autem, quotquot in mea domo recondita jacent,

dabo quod optimum et pretiosissimum est.

115 Dabo tibi craterem elaboratum; argenteus autem

est totus, auro vero labra munita sunt;

opus _est_ Vulcani: donavit autem eum _mihi_ Phædimus heros,

Sidoniorum rex, quando ejus domus suscepit

illic me in-reditu-profectum: tibi autem volo hoc præbere.

120 Sic locutus, in manibus _ei_ ponebat poculum duplex

heros Atrides: ille vero craterem splendidum

posuit ante ipsum ferens, fortis Megapenthes,

argenteum: Helena autem astitit pulcris-genis,

peplum habens in manibus, verbumque dixit et elocuta-est:

125 Donum tibi et ego, fili dilecte, hoc do,

monumentum Helenæ manuum, optabilium in nuptiarum tempus

tuæ uxori gestandum: interim vero dilectam apud matrem

jaceat in domo: tu vero mihi gaudens pervenias

ad-domum bene ædificatam, et tuam in patriam terram.

130 Sic locuta in manibus _ei_ posuit: hic autem accepit gaudens.

Et hæc quidem in sirpea posuit Pisistratus heros

accepta, et omnia suo admiratus-est animo.

Hos autem duxit ad domum capite flavus Menelaus:

sederuntque deinde in sedibusque soliisque.

135 Aquam autem famula gutturnio defudit ferens,

pulcro, aureo, super argenteum lebetem,

ad-lavandum; juxtaque politam extendit mensam.

Panem vero veneranda proma apposuit ferens:

[fercula multa imponens, gratificans de-præsentibus;]

140 juxtaque Boethoides carnes dividebat et distribuebat portiones;

sed vinum-fundebat filius Menelai inclyti.

Hi autem ad[TR1] cibos paratos appositos manus extendebant.

Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant,

tum vero Telemachus et Nestoris illustris filius

145 equosque junxerunt, currusque variegatos conscenderunt;

exegerunt autem e-vestibulo et porticu sonora.

Post hos vero Atrides ivit flavus Menelaus,

vinum habens in manu dulce dextra,

aureo in poculo, ut, ubi-libassent, proficiscerentur;

150 stetit autem ante equos, propinquans _eos_ allocutus-est:

Valete, o juvenes, et Nestori pastori virorum

dicite _salutem;_ certe enim mihi, ut pater, benignus erat,

quamdiu in Troja pugnabamus filii Achivorum.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

155 et omnino illi, Jovis-alumne, sicut dicis,

omnia hæc profecti narrabimus: utinam enim ego sic,

reversus in-Ithacam, ubi-advenero, Ulyssi in domo

dixerim, ut a te potitus amicæ-exceptionis omnigenæ

veniam, atque afferam opes multas et bonas.

160 Sic igitur ei locuto supervolavit dextera avis,

aquila album anserem ferens unguibus ingentem,

mansuetum e chorte: ac clamantes sequebantur

viri et mulieres: hæc vero ipsos prope quum-venisset,

dextera emicuit ante equos: hi autem conspicati

165 gavisi-sunt, et omnibus in mentibus animus exhileratus-est.

His autem Nestorides Pisistratus orsus-est sermonem:

Considera jam, Menelae Jovis-alumne, princeps virorum,

an nobis hoc ostenderit deus portentum, an tibi ipsi.

Sic dixit; cogitabat autem Marti-carus Menelaus,

170 quomodo ei rite responderet meditatus.

Hunc autem Helena lato-peplo præveniens dixit verbum:

Audite me; at ego vaticinabor, sicut in animo

immortales _mihi_ suggerunt, et sicut perfectum-iri puto.

Sicut hæc anserem rapuit, nutritum in domo,

175 profecta ex monte, ubi ei genusque partusque:

sic Ulysses mala multa passus, et multum vagatus,

domum redibit, et ulciscetur; aut jam

domi _est;_ quin-etiam procis malum omnibus serit.

Hanc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

180 sic nunc Jupiter faciat, altitonans maritus Junonis;

ita tibi et illic, deo tanquam, vota-fecerim.

Dixit, et equis scuticam incussit: hi autem valde celeriter

ruerunt ad-campum per urbem promti;

iique toto-die quatiebant jugum utrinque habentes.

185 Occiditque sol, obumbrabanturque omnes viæ:

ad Pheras autem pervenere Dioclei ad domum,

filii Orsilochi, quem Alpheus genuit filium.

Illi vero noctem dormierunt: is vero eis hospitalia apposuit.

Quando vero mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora,

190 equosque junxere, currusque variegatos conscenderunt;

exegeruntque e-vestibulo et porticu sonora;

et scutica-percussit _Pisistratus,_ ut-currerent; hi autem non

inviti volarunt.

Statim vero inde venerunt ad Pyli altam urbem;

et tunc Telemachus allocutus-est Nestoris filium:

195 Nestoride, quomodo mihi pollicitus perfeceris

verbum meum? hospites autem penitus _nos_ profitemur esse

ex patrum amicitia; atqui et æquales-ætate sumus;

hoc autem iter etiam magis concordia _nos_ conciliabit.

Ne me præter navem agas, Jovis-alumne, sed relinque illic;

200 ne me senex invitum detineat sua in domo,

cupiens amice-tractare; mihi autem opus _est_ cito pervenire.

Sic dixit: Nestorides autem suo consultabat animo,

quomodo ei _hoc_ rite pollicitus perficeret.

Sic vero ei cogitanti visum-est satius esse:

205 vertit equos ad navem velocem et _ad_ litus maris:

navis autem in puppim depromebat pulcra dona,

vestes, aurumque; quæ ei Menelaus dederat:

et ipsum adhortans verbis alatis allocutus-est:

Festinanter nunc conscende, jubeque _inscendere_ omnes socios,

210 priusquam ego domum ivero, renuntiaveroque seni.

Bene enim ego hoc novi in mente et in animo:

qualis _est_ illius animus vehemens, non te dimittet,

sed ipse invitaturus huc veniet; neque eum puto

retro iturum vacuum (_sine te_); valde enim irasceretur omnino.

215 Sic igitur locutus impulit pulcris-jubis equos

retro Pyliorum in urbem, celeriterque domum pervenit.

Telemachus vero sociis hortans præcepit:[TR2]

Ordinate armamenta, socii, in-nave nigra;

ipsique conscendamus, ut perficiamus iter.

220 Sic dixit: illi autem ei maxime auscultarunt et paruere.

Statim vero ingrediebantur, et in transtris consedere.

Atque is quidem hæc properabat et supplicabat; sacrificabatque

Minervæ

navis ad puppim; prope autem ad-eum venit vir

longinquus, fugiens ex Argo, viro interfecto,

225 vates; at genere Melampodis proles erat,

qui olim quidem aliquando habitarat in Pylo, matre ovium,

dives inter-Pylios valde egregias ædes habitans:

tum vero aliorum ad-populum pervenit, patriam fugiens,

Neleumque magnanimum, clarissimum viventium,

230 qui ei opes multas integrum in annum

tenebat vi. Is vero tamdiu quidem in ædibus Phylaci

vinculo in duro ligatus-erat, vehementes dolores patiens,

Nelei gratia filiæ, noxæque gravis,

quam ei in mente posuit dea horrenda Erinnys.

235 Sed is quidem effugit mortem, et abegit boves valde-mugientes

in Pylum ex Phylace, et ultus-est factum indignum

in-deo-pari Neleo, fratrique uxorem

duxit ad domum. Ipse vero aliorum venit ad-populum,

in Argos equos-pascens: ibi enim ei fatale erat

240 habitare, multis imperantem Argivis:

ibi autem duxit uxorem et altam posuit domum,

genuitque Antiphaten et Mantium, filios fortes.

Antiphates quidem genuit Oicleum magnanimum;

at Oicleus populi-concitatorem Amphiaraum,

245 quem ex animo diligebat Jupiterque ægidem-tenens et Apollo

omnigeno amore: nec pervenit _is_ ad-senectutis limen;

sed periit in Thebis, muliebrium gratia donorum.

Huic autem filii nati-sunt Alcmæon, Amphilochusque.

Mantius rursum genuit Polyphidemque, Clitumque:

250 sed Clitum quidem aureo-solio-insidens rapuit Aurora,

pulcritudinis gratia ipsius, ut immortalibus interesset;

sed magnanimum Polyphidem vatem Apollo

reddidit mortalium longe optimum, postquam obierat Amphiaraus:

qui in-Hyperesiam migravit, patri iratus;

255 ubi ille habitans vaticinabatur omnibus mortalibus.

Hujus quidem filius advenit, Theoclymenus autem nomen _ei_

erat,

qui tunc prope Telemachus stetit: hunc vero invenit

libantem supplicantemque velocem apud navem nigram;

et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:

260 O amice, quoniam te sacrificantem invenio hoc in loco,

oro per sacra et _per_ deum, ac deinde

_per_ tuumque ipsius caput, et socios, qui te comitantur,

dic mihi interroganti vera, neu celes:

quis _et_ unde es hominum? ubi tibi urbs et parentes?

265 Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

etenim ego tibi, hospes, _hæc_ valde accurate dicam.

Ex Ithaca genere sum, pater autem mihi est Ulysses,

si quando erat: nunc vero jam periit tristi interitu.

Propterea nunc sociisque assumtis et nave nigra,

270 veni interrogaturus de-patre diu absente.

Hunc autem rursus allocutus-est Theoclymenus deo-similis:

sic tibi et ego ex patria _exii,_ viro interfecto

tribule: multi vero fratresque sodalesque _sunt,_

Argos per equos-pascens, multumque pollent inter-Achivos:

275 horum elapsus cædem et fatum nigrum

fugio: quippe mihi fatale _est_ inter homines vagari.

Sed me navi impone, quia tibi in-fuga supplicavi,

ne me interficiant: persequi enim _eos me_ puto.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

280 non quidem jam te _conscendere_ volentem depellam a-navi æquali:

sed sequere; at illic amice-excipieris _ex eiis_ qualia habemus:

Sic igitur locutus, ejus accepit æream hastam;

et hanc super tabulata extendit navis utrinque-recurvæ:

conscendit autem et ipse navem pontum-transeuntem.

285 In puppi vero deinde consedit, juxtaque se ipsum

sedere-fecit Theoclymenum: illi autem rudentes solverunt.

Telemachus vero socios hortatus jussit

armamenta capessere: illi autem festinanter obedierunt.

Malum autem abiegnum concava in basi

290 statuerunt erectum; ac pedibus _navis_ astrinxerunt;

traxeruntque vela alba bene-tortis loris.

His autem secundum ventum misit cæsiis-oculis Minerva,

acrem ingruentem per aerem, ut citissime

navis emetiretur currens maris salsam aquam.

295 [Præteriere vero Crunos et Chalcidem pulcre-fluentem.]

Occiditque sol, obumbrabanturque omnes viæ:

illa autem Pheas appellebat, impulsa Jovis vento-secundo;

et apud Elidem divinam, ubi dominantur Epei.

Hinc vero rursus insulis immisit _eam_ Acutis,

300 cogitans, utrum mortem fugeret, an caperetur.

Illi autem in casa, Ulysses et divinus subulcus,

cœnabant; apud ipsos vero cœnabant _et_ viri alii.

Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant,

inter-eos Ulysses locutus-est, subulcum tentans,

305 utrum ipsum amplius studiose curaret, manereque juberet

illic in stabulo, an hortaretur ad-urbem _ire:_

Audi nunc, Eumæe, ceterique omnes socii;

mane ad urbem cupio discedere

mendicaturus, ut ne te atteram et socios.

310 Sed me bene mone, et simul ductorem bonum præbe,

qui me illuc ducat: per urbem autem ipse necessitate

vagabor, si forte quis poculum et panis-frustum porrexerit.

Et profectus ad ædes Ulyssis divini,

nuntium dixero prudenti Penelopæ,

315 et procis insolentibus me-immiscuero,

si mihi cœnam dederint, cibum infinitum habentes.

Statim bene perfecero inter ipsos, quicquid voluerint.

Etenim tibi dicam; tu vero attende, et mihi ausculta.

Mercurii voluntate internuntii, qui utique omnium

320 hominum operibus gratiam et gloriam præbet,

officio-servili non mihi contenderit mortalis alius,

ad-ignemque bene cumulandum, ac ligna sicca discindenda,

carnesque dividendas, et ad-assandum, et ad-vinum-infundendum;

qualia optimatibus præstant inferiores.

325 Hunc autem valde indignatus allocutus-es, Eumæe subulce:

hei mihi, hospes, cur tibi in mente hoc cogitatum

fuit? certe tu omnino cupis illic perire,

si revera procorum vis ingredi cœtum,

quorum injuriaque violentiaque ad-ferreum cœlum pervenit.

330 Nequaquam tales sunt ministri illorum;

sed juvenes, lænas bene induti ac tunicas,

semperque nitidi capitibus et pulcris vultibus,

qui ipsis subministrant: bene-politæ autem mensæ

pane, et carnibus, et vino oneratæ sunt.

335 Sed mane; non enim quisquam te molestatur præsente,

neque ego, nec quisquam alius sociorum, qui mihi sunt.

At postquam venerit Ulyssis dilectus filius,

ille te lænaque tunicaque vestimentis induet,

deducetque _eo_ quo te cor animusque jubet.

340 Huic autem respondit deinde audens divinus Ulysses:

utinam sic, Eumæe, dilectus Jovi patri fieres,

ut mihi, quod me cessare-fecisti a-vagando et ærumna gravi.

Vagatione vero non est pejus aliud mortalibus:

sed propter perditum ventrem malas curas habent

345 viri, quemcunque invaserit vagatio, calamitasque, et dolor.

Nunc vero quoniam detines, manereque me illum jubes,

dic, age, mihi de matre Ulyssis divini,

de-patreque, quem reliquit, profectus, in senectutis limine,

sicubi adhuc vivant sub radiis solis,

350 an jamjam mortui-sint, et in Plutonis ædibus.

Hunc autem rursus allocutus-est subulcus, princeps virorum:

etenim ego tibi, hospes, _hæc_ valde accurate narrabo.

Laertes quidem adhuc vivit, Jovi autem supplicatur semper,

ut-anima _sibi_ a membris pereat suis in ædibus:

355 vehementer enim de-filio dolet absente,

deque-ingenua uxore, prudente; quæ ipsum maxime

tristitia-affecit obiens et in præmatura senectute posuit.

Illa autem dolore de-suo filio periit glorioso

lugenda morte: sic ne moriatur, quicunque mihi

360 hic habitans amicus sit, et amica faciat.

Quamdiu illa igitur quidem erat, dolens quantumvis,

tamdiu aliquid mihi dilectum erat sciscitari et interrogare,

quoniam me ipsa nutrivit, una-cum Ctimena peplum-trahente,

filia eximia, quam minimam-natu peperit liberorum:

365 cum-hac simul nutriebar, paulo autem meminus honorabat.

Ac postquam ad-pubertatem optabilem perveneramus ambo,

hanc quidem postea in-Samum nuptum-dedere, et infinita

acceperunt:

at me lænaque tunicaque vestimentis illa

pulcris valde ubi-induerat, pedibusque calceamenta dederat,

370 in-agrum emisit; diligebat autem me corde magis.

Nunc vero jam his indigeo; sed mihi ipsi

opus incremento-augent beati dii, in-quo versor:

ex-his comedique, bibique, et venerandis _hospitibus_ dedi.

Ex domina autem haud dulce licet audire

375 nec verbum, neque aliquod opus: quoniam malum incidit domui,

viri insolentes: valde vero famuli indigent

coram domina loqui, et singula interrogare,

et edere, bibereque: deinde autem et aliquid portare

in-agrum, qualia quidem animum semper famulis lætificant.

380 Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:

dii boni! ut parvulus adhuc, Eumæe subulce,

multum jactatus-es seorsum a-tua patria ac parentibus.

Sed age mihi hoc dic et accurate enarra,

utrum vastata sit urbs virorum viis-latis,

385 in qua habitabat pater et veneranda mater;

an te solum-relictum apud oves, vel apud boves,

viri hostiles navibus ceperint, et vendiderint

hujusce viri in ædes, hic autem dignum pretium dederit.

Hunc autem rursus allocutus-est subulcus, princeps virorum:

390 hospes, quoniam jam hæc me percontaris et interrogas,

silentio nunc attende et delectare, bibeque vinum,

sedens; hæ autem noctes immensæ: licet quidem dormire,

licet etiam sese-oblectantibus audire; nec te oportet,

ante horam cubitum-ire: nocumentum _est_ etiam multus somnus.

395 Ceterorum autem quemcunque cor et animus jubet,

decumbat egressus: simul autem cum-aurora illucescente

jentaculo-sumto, una sues heriles sequatur.

Nos autem in casa bibentesque edentesque,

doloribus alter-alterius delectemur tristibus,

400 recordantes; namque etiam doloribus delectatur vir,

qui-quidem valde multa passus-fuerit, et multum erraverit.

Hoc autem tibi dicam, quod me percontaris et interrogas.

Insula quædam Syria vocatur, si forte audisti;

Ortygiam supra, ubi _sunt_ conversiones solis,

405 non ita valde-magna; sed bona quidem,

fertilis-boum, fertilis-ovium, vino-abundans, tritici-ferax.

Fames vero nunquam populum invadit, neque ullus alius

morbus odiosus _ibi_ incidit miseris mortalibus;

sed quando senescunt in urbe gentes hominum,

410 veniens argenteum-arcum-gestans Apollo cum Diana,

suis lenibus telis aggrediens interficit.

Illic duæ urbes; bifariam autem ipsis omnia divisa-sunt:

in-his vero ambabus pater meus imperabat,

Ctesius Ormenides, assimilis immortalibus.

415 Illuc autem Phœnices re-nautica-inclyti venerunt viri,

veteratores, innumeras ducentes merces-ludicras nave nigra.

Erat autem patris mei mulier Phœnissa in domo,

pulcraque magnaque, et splendida opera sciens:

hanc autem Phœnices percallidi decipiebant:

420 cum-_ea_-lavante quidam primum mixtus-est, cavam apud navem,

concubitu et amore: quæ quidem mentes decipiunt

imbecillis mulieribus, etiam _tali_ quæ frugi fuerit.

Interrogabat autem postea, quænam esset, et unde venisset:

hæc autem cito admodum patris indicavit altam domum:

425 Ex Sidone quidem abundante-æris me-glorior esse;

filia vero sum Arybantis ego abunde divitis:

sed me abripuerunt Taphii, latrones viri,

ex-agro venientem; vendideruntque me huc deductam

hujusce viri ad-ædes; hic autem dignum pretium dedit.

430 Hanc autem rursus allocutus-est vir, qui _ei_ coierat clam:

numquid jam retro rursus una nos domum sequereris,

ut videas patris et matris altam domum,

ipsosque? certe enim etiamnum sunt, et divites vocantur.

Hunc vero rursus allocuta-est mulier, et respondit sermone:

435 fieri-possit et hoc, si mihi velitis, nautæ,

jurejurando fidem dare, _vos_ incolumem me domum abducturos.

Sic dixit: illi autem omnes jurabant, sicut jussit.

Ac postquam jurarantque peregerantque jusjurandum,

inter-eos rursus locuta-est mulier, et respondit sermone:

440 Tacite _agatis_ nunc, ne quis me alloquatur verbis

vestrorum sociorum, obviam-factus vel in via,

vel alicubi ad fontem: ne-quis ad domum seni

profectus aperiat; is autem suspicatus liget _me_

vinculo in duro, vobis vero moliatur interitum.

445 Sed retinete in mente verbum, et properate emtionem viaticorum.

Sed quando jam navis plena victu fuerit,

nuntius mihi deinde celeriter ad ædes veniat:

afferam enim et aurum, quodcunque sub-manus venerit;

et vero aliud naulum ego volens sane dedero.

450 Filium enim viri boni in ædibus nutrio,

astutum jam talem, simul-cursitantem foras;

hunc duxero in navem; hic vero vobis infinitum pretium

compararit, quocunque vendendum-vexeritis ad alienos homines.

Hæc quidem sic fata, abiit ad ædes pulcras.

455 Illi autem per-annum totum apud nos ibidem manentes

in navi cava facultates multas emebant;

sed quando jam cava navis onerata-erat ipsis ad-redeundum,

tunc nuntium miserunt, qui nuntiaret mulieri.

Venit vir sollers mei ad ædes patris,

460 aureum monile habens, _quod_ electris intersertum erat:

hoc quidem in domo famulæ et veneranda mater

manibusque tractabant, et oculis spectabant,

pretium pollicitæ: ille autem huic innuit tacite.

Atque ille postquam-innuerat, cavam ad navem ivit;

465 hæc autem me manu prehensum ædibus eduxit foras;

invenit vero in vestibulo et poculum et mensas

virorum convivarum, qui circa-meum patrem versabantur,

(illi quidem in consessum processerant, populique cœtum):

hæc autem statim tria pocula abscondita sub sinu

470 efferebat; at ego sequebar stultitia.

Occidebatque sol, obumbrabanturque omnes viæ:

nos vero in portum inclytum venimus celeriter vadentes,

ubi Phœnicum virorum erat velox-per-mare navis.

Hi quidem deinde _nave_ conscensa navigabant humidas vias,

475 nobis _navi_ impositis: ac Jupiter ventum-secundum mittebat.

Sex-diebus quidem simul navigabamus noctesque et dies;

sed quando jam septimum diem Jupiter induxit Saturnius,

deinde mulierem quidem feriit Diana sagittis-gaudens:

in-sentinamque _ea_ insonuit delapsa, sicut marina fulica;

480 et hanc quidem phocis et piscibus escam futuram

ejecerunt: at ego relictus-sum, dolens corde.

Hos autem Ithacæ appulit ferens ventusque et aqua;

ubi me Laertes emit possessionibus suis.

Sic hancce terram ego vidi oculis.

485 Huic autem rursus nobilis Ulysses respondit sermone:

Eumæe, certe valde jam mihi in mente animum commovisti,

hæc singula dicens, quantos jam passus-sis dolores animo.

Verum enimvero tibi quidem etiam ad-malum bonum apposuit

Jupiter, quippe in-viri ædes pervenisti, multa perpessus,

490 mitis, qui jam tibi præbet cibumque potumque

sedulo; degis autem bonam vitam: at ego

multas hominum per urbes vagans huc veni.

Sic hi quidem talia inter se loquebantur:

dormierunt vero non multum in tempus, sed paululum;

495 statim enim Aurora venit in-pulcro-solio. Verum ad terram

Telemachi socii solvebant vela; demiseruntque malum

confestim; ipsamque _navem_ in stationem subduxere remis:

ancoras autem ejecerunt, et retinacula alligarunt:

atque ipsi egrediebantur in litus maris,

500 cœnamque parabant, miscebantque nigrum vinum.

Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant,

his Telemachus prudens exorsus-est sermones.

Vos quidem nunc ad-urbem agite navem nigram;

at ego agros adibo, et pastores;

505 vespertinus vero in urbem, visis meis operibus, revertar.

Mane autem vobis viaticum-epulum apposuero,

convivium bonum carniumque et vini dulcis-potu.

Hunc autem rursus allocutus-est Theoclymenus deo-similis:

quonam ego, dilecte fili, ibo? cujus ædes accedam

510 virorum, qui in aspera Ithaca dominantur?

an recta tuam matrem adibo et tuam domum?

Hunc autem Telemachus prudens contra allocutus-est:

alias quidem te ego et nostram-ad _domum_ juberem

ire: haud enim _ibi_ ulla hospitalium inopia _est;_ sed tibi ipsi

515 pejus _esset:_ quoniam tibi ego quidem abero, nec te mater

videbit; nequaquam enim frequenter procis in domo

apparet, sed seorsum ab-his in-cœnaculo telam texit.

At tibi alium virum indicabo, quem adeas,

Eurymachum, Polybi prudentis inclytum filium,

520 quem nunc instar dei Ithacenses suspiciunt:

etenim longe optimus vir _est,_ cupitque maxime

matrem meam ducere-uxorem, et Ulyssis munus habere.

Sed hæcce Jupiter novit Olympius, in-æthere habitans,

an ipsis ante nuptias perficiat malum diem.

525 Sic igitur ei locuto supervolavit dextera avis,

accipiter, Apollinis velox nuntius; in pedibus autem

vellebat columbam tenens, ac pennas defundebat ad-terram,

in-medio inter-navemque et ipsum Telemachum.

Illum autem Theoclymenus a-sociis seorsum ubi-vocarat,

530 inhæsitque ei manu, verbumque dixit et elocutus-est:

Telemache, nequaquam sine deo volavit dextera avis;

cognovi enim ipsam, contra intuitus, alitem-auguralem esse.

Vestro autem non est genere regalius aliud

in populo Ithacæ; sed vos potentes _eritis_ semper.

535 Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est:

utinam enim hoc, hospes, verbum perfectum sit;

ita cito cognoveris amicitiamque et _acceperis_ multa dona

ex me, adeo-ut aliquis te occurrens beatum-diceret.

Dixit, et Piræum allocutus-est, fidum socium:

540 Piræe Clytide, tu vero mihi ceteris _in rebus_ maxime

obsequeris meorum sociorum, qui me in Pylum comitati-sunt:

etiam nunc mihi hunc hospitem ducens in ædibus tuis

sedulo amice-tracta et honora, donec _ipse_ venero.

Hunc autem rursus Piræus hasta-inclytus contra allocutus-est:

545 Telemache, etiamsi tu multo tempore hic maneas,

hunc ego curabo; hospitalium autem ei desiderium non erit.

Sic locutus, navem conscendit, jussitque socios

ipsosque ascendere, et retinacula solvere.

Hi autem statim inscendebant, et in transtris consedere.

550 Telemachus vero sub pedibus ligavit pulcros calceos,

sumsitque validam hastam, præfixam acuto ære,

navis a tabulatis: illi autem retinacula solverunt.

Hi quidem _navem_ in-altum-agentes navigabant in urbem, ut

jusserat

Telemachus, dilectus filius Ulyssis divini.

555 Hunc autem celeriter progredientem pedes ferebant, donec venit

in-caulam,

ubi ei erant sues perplurimæ, apud-quas subulcus,

bonus ut-erat, dormiebat, dominis bene cupiens.

[TR1] "ab" -> "ad"

[TR2] "præcepit;" -> "præcepit:"

Odysseæ XVI.—Telemachi agnitio Ulyssis.

Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea · 第 37 / 57 题