XI. Ne sint in senectute vires: ne postulantur quidem vires a senectute.

Ergo et legibus et institutis vacat aetas nostra muneribus eis quae non

possunt sine viribus sustineri. Itaque non modo quod non possumus, sed ne

quantum possumus quidem cogimur. 35 At multi ita sunt imbecilli senes, ut

nullum offici aut omnino vitae munus exsequi possint. At id quidem non

proprium senectutis vitium est, sed commune valetudinis. Quam fuit

imbecillus P. Africani filius, is qui te adoptavit, quam tenui aut nulla

potius valetudine! Quod ni ita fuisset, alterum illud exstitisset lumen

civitatis; ad paternam enim magnitudinem animi doctrina uberior accesserat.

Quid mirum igitur in senibus, si infirmi sunt aliquando, cum id ne

adulescentes quidem effugere possint? Resistendum, Laeli et Scipio,

senectuti est, eiusque vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam

contra morbum sic contra senectutem, 36 habenda ratio valetudinis, utendum

exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum, ut

reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniendum

est, sed menti atque animo multo magis. Nam haec quoque, nisi tamquam

lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute. Et corpora quidem

exercitationum defetigatione ingravescunt, animi autem exercitando

levantur. Nam quos ait Caecilius 'comicos stultos senes,' hos significat

credulos obliviosos dissolutos, quae vitia sunt non senectutis, sed inertis

ignavae somniculosae senectutis. Ut petulantia, ut libido magis est

adulescentium quam senum, nec tamen omnium adulescentium, sed non proborum,

sic ista senilis stultitia, quae deliratio appellari solet, senum levium

est, non omnium. 37 Quattuor robustos filios, quinque filias, tantam domum,

tantas clientelas Appius regebat et caecus et senex; intentum enim animum

tamquam arcum habebat nec languescens succumbebat senectuti. Tenebat non

modo auctoritatem, sed etiam imperium in suos: metuebant servi, verebantur

liberi, carum omnes habebant; vigebat in illo animus patrius et disciplina.

38 Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si ius suum retinet,

si nemini emancipata est, si usque ad ultimum spiritum dominatur in suos.

Ut enim adulescentem in quo est senile aliquid, sic senem in quo est

aliquid adulescentis probo, quod qui sequitur, corpore senex esse poterit,

animo numquam erit. Septimus mihi liber Originum est in manibus; ommia

antiquitatis monumenta colligo; causarum illustrium, quascunque defendi,

nunc cum maxime conficio orationes; ius augurium pontificium civile tracto;

multum etiam Graecis litteris utor, Pythagoriorumque more, exercendae

memoriae gratia, quid quoque die dixerim audierim egerim commemoro vesperi.

Hae sunt exercitationes ingeni, haec curricula mentis; in his desudans

atque elaborans corporis viris non magno opere desidero. Adsum amicis,

venio in senatum frequens ultroque affero res multum et diu cogitatas

easque tueor animi, non corporis viribus. Quas si exsequi nequirem, tamen

me lectulus meus oblectaret ea ipsa cogitantem, quae iam agere non possem;

sed ut possim facit acta vita. Semper enim in his studiis laboribusque

viventi non intellegitur quando obrepat senectus: ita sensim sine sensu

aetas senescit nec subito frangitur, sed diuturnitate exstinguitur.

XII. 39 Sequitur tertia vituperatio senectutis, quod eam carere dicunt

voluptatibus. O praeclarum munus aetatis, si quidem id aufert a nobis, quod

est in adulescentia vitiosissimum! Accipite enim, optimi adulescentes,

veterem orationem Archytae Tarentini, magni in primis et praeclari viri,

quae mihi tradita est cum essem adulescens Tarenti cum Q. Maximo. Nullam

capitaliorem pestem quam voluptatem corporis hominibus dicebat a natura

datam, cuius voluptatis avidae libidines temere et ecfrenate ad potiendum

incitarentur. Hinc patriae proditiones, 40 hinc rerum publicarum

eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci; nullum denique

scelus, nullum malum facinus esse ad quod suscipiendum non libido

voluptatis impelleret; stupra vero et adulteria et omne tale flagitium

nullis excitari aliis illecebris nisi voluptatis; cumque homini sive natura

sive quis deus nihil mente praestabilius dedisset, huic divino muneri ac

dono nihil tam esse inimicum quam voluptatem. 41 Nec enim libidine

dominante temperantiae locum esse, neque omnino in voluptatis regno

virtutem posse consistere. Quod quo magis intellegi posset, fingere animo

iubebat tanta incitatum aliquem voluptate corporis, quanta percipi posset

maxima: nemini censebat fore dubium quin tam diu, dum ita gauderet, nihil

agitare mente, nihil ratione, nihil cogitatione consequi posset. Quocirca

nihil esse tam detestabile tamque pestiferum quam voluptatem, si quidem ea,

cum maior esset atque longior, omne animi lumen exstingueret. Haec cum C.

Pontio Samnite, patre eius, a quo Caudino proelio Sp. Postumius T. Veturius

consules superati sunt, locutum Archytam Nearchus Tarentinus hospes noster,

qui in amicitia populi Romani permanserat, se a maioribus natu accepisse

dicebat, cum quidem ei sermoni interfuisset Plato Atheniensis, quem

Tarentum venisse L. Camillo Ap. Claudio consulibus reperio. 42 Quorsus hoc?

Ut intellegeretis, si voluptatem aspernari ratione et sapientia non

possemus, magnam esse habendam senectuti gratiam, quae efficeret ut id non

liberet quod non oporteret. Impedit enim consilium voluptas, rationi

inimica est, mentis ut ita dicam praestringit oculos, nec habet ullum cum

virtute commercium. Invitus feci ut fortissimi viri T. Flaminini fratrem L.

Flamininum e senatu eicerem septem annis post quam consul fuisset, sed

notandam putavi libidinem. Ille enim cum esset consul in Gallia exoratus in

convivio a scorto est ut securi feriret aliquem eorum qui in vinculis

essent, damnati rei capitalis. Hic Tito fratre suo censore, qui proximus

ante me fuerat, elapsus est, mihi vero et Flacco neutiquam probari potuit

tam flagitiosa et tam perdita libido, quae cum probro privato coniungeret

imperi dedecus.

XIII. 43 Saepe audivi e maioribus natu, qui se porro pueros a senibus

audisse dicebant, mirari solitum C. Fabricium quod, cum apud regem Pyrrhum

legatus esset, audisset a Thessalo Cinea esse quendam Athenis qui se

sapientem profiteretur, eumque dicere omnia quae faceremus ad voluptatem

esse referenda. Quod ex eo audientis M'. Curium et Ti. Coruncanium optare

solitos ut id Samnitibus ipsique Pyrrho persuaderetur, quo facilius vinci

possent cum se voluptatibus dedissent. Vixerat M'. Curius cum P. Decio, qui

quinquennio ante eum consulem se pro re publica quarto consulatu devoverat:

norat eundem Fabricius, norat Coruncanius, qui cum ex sua vita tum ex eius

quem dico. Deci facto iudicabant esse profecto aliquid natura pulchrum

atque praeclarum, quod sua sponte expeteretur quodque spreta et contempta

voluptate optimus quisque sequeretur. 44 Quorsum igitur tam multa de

voluptate? Quia non modo vituperatio nulla, sed etiam summa laus senectutis

est, quod ea voluptates nullas magno opere desiderat. Caret epulis

exstructisque mensis et frequentibus poculis. Caret ergo etiam vinulentia

et cruditate et insomniis. Sed si aliquid dandum est voluptati, quoniam

eius blanditiis non facile obsistimus, divine enim Plato escam malorum

appellat voluptatem quod ea videlicet homines capiantur ut pisces, quamquam

immoderatis epulis caret senectus, modicis tamen conviviis delectari

potest. C. Duellium M. F., qui Poenos classe primus devicerat, redeuntem a

cena senem saepe videbam puer; delectabatur cereo funali et tibicine, quae

sibi nullo exemplo privatus sumpserat: tantum licentiae dabat gloria. 45

Sed quid ego alios? Ad me ipsum iam revertar. Primum habui semper

sodalis--sodalitates autem me quaestore constitutae sunt sacris Idaeis

Magnae Matris acceptis--epulabar igitur cum sodalibus, omnino modice, sed

erat quidam fervor aetatis, qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora.

Neque enim ipsorum conviviorum delectationem voluptatibus corporis magis

quam coetu amicorum et sermonibus metiebar; bene enim maiores accubitionem

epularem amicorum, quia vitae coniunctionem haberet, convivium

nominaverunt, melius quam Graeci, qui hoc idem tum compotationem, tum

concenationem vocant, ut, quod in eo genere minimum est, id maxime probare

videantur.

XIV. 46 Ego vero propter sermonis delectationem tempestivis quoque

conviviis delector, nec cum aequalibus solum, qui pauci admodum restant,

sed cum vestra etiam aetate atque vobiscum, habeoque senectuti magnam

gratiam, quae mihi sermonis aviditatem auxit, potionis et cibi sustulit.

Quod si quem etiam ista delectant, ne omnino bellum indixisse videar

voluptati, cuius est fortasse quidam naturalis modus, non intellego ne in

istis quidem ipsis voluptatibus carere sensu senectutem. Me vero et

magisteria delectant a maioribus instituta et is sermo, qui more maiorum a

summo adhibetur in poculo, et pocula sicut in Symposio Xenophontis est,

minuta atque rorantia, et refrigeratio aestate et vicissim aut sol aut

ignis hibernus. Quae quidem etiam in Sabinis persequi soleo conviviumque

vicinorum cotidie compleo, quod ad multam noctem quam maxime possumus vario

sermone producimus. 47 At non est voluptatum tanta quasi titillatio in

senibus. Credo, sed ne desideratio quidem; nihil autem est molestum quod

non desideres. Bene Sophocles, cum ex eo quidam iam affecto aetate

quaereret, utereturne rebus veneriis, 'di meliora!' inquit; 'ego vero

istinc sicut a domino agresti ac furioso profugi.' Cupidis enim rerum

talium odiosum fortasse et molestum est carere, satiatis vero et expletis

iucundius est carere quam frui; quamquam non caret is, qui non desiderat;

ergo hoc non desiderare dico esse iucundius. 48 Quod si istis ipsis

voluptatibus bona aetas fruitur libentius, primum parvulis fruitur rebus,

ut diximus, deinde eis, quibus senectus, etiam si non abunde potitur, non

omnino caret. Ut Turpione Ambivio magis delectatur qui in prima cavea

spectat, delectatur tamen etiam qui in ultima, sic adulescentia voluptates

propter intuens magis fortasse laetatur, sed delectatur etiam senectus,

procul eas spectans, tantum quantum sat est. 49 At illa quanti sunt, animum

tamquam emeritis stipendiis libidinis ambitionis, contentionum

inimicitiarum, cupiditatum omnium secum esse secumque, ut dicitur, vivere!

Si vero habet aliquod tamquam pabulum studi atque doctrinae, nihil est

otiosa senectute iucundius. Videbamus in studio dimetiendi paene caeli

atque terrae Gallum familiarem patris tui, Scipio. Quotiens ilium lux noctu

aliquid describere ingressum, quotiens nox oppressit cum mane coepisset!

Quam delectabat eum defectiones solis et lunae multo ante nobis praedicere!

50 Quid in levioribus studiis, sed tamen acutis? Quam gaudebat Bello suo

Punico Naevius, quam Truculento Plautus, quam Pseudolo! Vidi etiam senem

Livium, qui, cum sex annis ante quam ego natus sum fabulam docuisset

Centone Tuditanoque consulibus, usque ad adulescentiam meam processit

aetate. Quid de P. Licini Crassi et pontifici et civilis iuris studio

loquar aut de huius P. Scipionis, qui his paucis diebus pontifex maximus

factus est? Atque eos omnis, quos commemoravi, his studiis flagrantis senes

vidimus. M. vero Cethegum, quem recte suadae medullam dixit Ennius, quanto

studio exerceri in dicendo videbamus etiam senem! Quae sunt igitur epularum

aut ludorum aut scortorum voluptates cum his voluptatibus comparandae?

Atque haec quidem studia doctrinae, quae quidem prudentibus et bene

institutis pariter cum aetate crescunt, ut honestum illud Solonis sit, quod

ait versiculo quodam, ut ante dixi, senescere se multa in dies addiscentem,

qua voluptate animi nulla certe potest esse maior.

XV. 51 Venio nunc ad voluptates agricolarum, quibus ego incredibiliter

delector, quae nec ulla impediuntur senectute et mihi ad sapientis vitam

proxime videntur accedere. Habent enim rationem cum terra, quae numquam

recusat imperium nec umquam sine usura reddit quod accepit, sed alias

minore, plerumque maiore cum faenore; quamquam me quidem non fructus modo,

sed etiam ipsius terrae vis ac natura delectat. Quae cum gremio mollito ac

subacto sparsum semen excepit, primum id occaecatum cohibet, ex quo occatio

quae hoc efficit nominata est; deinde tepefactum vapore et compressu suo

diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quae nixa fibris

stirpium sensim adolescit culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi

pubescens includitur; e quibus cum emersit, fundit frugem spici ordine

structam et contra avium minorum morsus munitur vallo aristarum. 52 Quid

ego vitium ortus satus incrementa commemorem? Satiari delectatione non

possum, ut meae senectutis requietem oblectamentumque noscatis. Omitto enim

vim ipsam omnium quae generantur e terra, quae ex fici tantulo grano aut ex

acini vinaceo aut ex ceterarum frugum aut stirpium minutissimis seminibus

tantos truncos ramosque procreet; malleoli plantae sarmenta viviradices

propagines nonne efficiunt ut quemvis cum admiratione delectent? Vitis

quidem quae natura caduca est et, nisi fulta est, fertur ad terram, eadem,

ut se erigat, claviculis suis quasi manibus quidquid est nacta

complectitur, quam serpentem multiplici lapsu et erratico, ferro amputans

coercet ars agricolarum, ne silvescat sarmentis et in omnis partis nimia

fundatur. 53 Itaque ineunte vere in eis quae relicta sunt exsistit tamquam

ad articulos sarmentorum ea quae gemma dicitur, a qua oriens uva se

ostendit, quae et suco terrae et calore solis augescens primo est peracerba

gustatu, dein maturata dulcescit vestitaque pampinis nec modico tepore

caret et nimios solis defendit ardores: qua quid potest esse cum fructu

laetius, tum aspectu pulchrius? Cuius quidem non utilitas me solum, ut ante

dixi, sed etiam cultura et natura ipsa delectat: adminiculorum ordines,

capitum iugatio, religatio et propagatio vitium, sarmentorum ea, quam dixi,

aliorum amputatio, aliorum immissio. Quid ego irrigationes, quid fossiones

agri repastinationesque proferam quibus fit multo terra fecundior? 54 Quid

de utilitate loquar stercorandi? Dixi in eo libro, quem de rebus rusticis

scripsi. De qua doctus Hesiodus ne verbum quidem fecit, cum de cultura agri

scriberet. At Homerus, qui multis, ut mihi videtur, ante saeculis fuit,

Laerten lenientem desiderium, quod capiebat e filio, colentem agrum et eum

stercorantem facit. Nec vero segetibus solum et pratis et vineis et

arbustis res rusticae laetae sunt, sed hortis etiam et pomariis, tum

pecudum pastu, apium examinibus, florum omnium varietate. Nec consitiones

modo delectant, sed etiam insitiones, quibus nihil invenit agri cultura

sollertius.

XVI. 55 Possum persequi permulta oblectamenta rerum rusticarum, sed ea ipsa

quae dixi sentio fuisse longiora. Ignoscetis autem, nam et studio rerum

rusticarum provectus sum, et senectus est natura loquacior, ne ab omnibus

eam vitiis videar vindicare. Ergo in hac vita M'. Curius, cum de

Samnitibus, de Sabinis, de Pyrrho triumphavisset, consumpsit extremum

tempus aetatis; cuius quidem ego villam contemplans, abest enim non longe a

me, admirari satis non possum vel hominis ipsius continentiam vel temporum

disciplinam. Curio ad focum sedenti magnum auri pondus Samnites cum

attulissent, repudiati sunt; non enim aurum habere praeclarum sibi videri

dixit, sed eis qui haberent aurum imperare. 56 Poteratne tantus animus

efficere non iucundam senectutem? Sed venio ad agricolas, ne a me ipso

recedam. In agris erant tum senatores, id est senes, si quidem aranti L.

Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum dictatorem esse factum, cuius

dictatoris iussu magister equitum C. Servilius Ahala Sp. Maelium regnum

appetentem occupatum interemit. A villa in senatum arcessebatur et Curius

et ceteri senes, ex quo qui eos arcessebant viatores nominati sunt. Num

igitur horum senectus miserabilis fuit, qui se agri cultione oblectabant?

Mea quidem sententia haud scio an nulla beatior possit esse, neque solum

officio, quod hominum generi universo cultura agrorum est salutaris, sed et

delectatione quam dixi, et saturitate copiaque rerum omnium, quae ad victum

hominum, ad cultum etiam deorum pertinent, ut, quoniam haec quidam

desiderant, in gratiam iam cum voluptate redeamus. Semper enim boni

assiduique domini referta cella vinaria, olearia, etiam penaria est,

villaque tota locuples est, abundat porco haedo agno gallina, lacte caseo

melle. Iam hortum ipsi agricolae succidiam alteram appellant. Conditiora

facit haec supervacaneis etiam operis aucupium atque venatio. 57 Quid de

pratorum viriditate aut arborum ordinibus aut vinearum olivetorumve specie

plura dicam? Brevi praecidam. Agro bene culto nihil potest esse nec usu

uberius nec specie ornatius, ad quem fruendum non modo non retardat, verum

etiam invitat atque allectat senectus. Ubi enim potest illa aetas aut

calescere vel apricatione melius vel igni, aut vicissim umbris aquisve

refrigerari salubrius? 58 Sibi habeant igitur arma, sibi equos, sibi

hastas, sibi clavam et pilam, sibi venationes atque cursus, nobis senibus

ex lusionibus multis talos relinquant et tesseras; id ipsum ut lubebit,

quoniam sine eis beata esse senectus potest.

XVII. 59 Multas ad res perutiles Xenophontis libri sunt, quos legite quaeso

studiose, ut facitis. Quam copiose ab eo agri cultura laudatur in eo libro,

qui est de tuenda re familiari, qui Oeconomicus inscribitur! Atque ut

intellegatis nihil ei tam regale videri quam studium agri colendi, Socrates

in eo libro loquitur cum Critobulo Cyrum minorem Persarum regem,

praestantem ingenio atque imperi gloria, cum Lysander Lacedaemonius, vir

summae virtutis, venisset ad eum Sardis eique dona a sociis attulisset, et

ceteris in rebus communem erga Lysandrum atque humanum fuisse et ei quendam

consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse. Cum autem admiraretur

Lysander et proceritates arborum et directos in quincuncem ordines et humum

subactam atque puram et suavitatem odorum qui afflarentur ex floribus, tum

eum dixisse mirari se non modo diligentiam sed etiam sollertiam eius a quo

essent illa dimensa atque discripta; et Cyrum respondisse 'atqui ego ista

sum omnia dimensus, mei sunt ordines, mea discriptio; multae etiam istarum

arborum mea manu sunt satae.' Tum Lysandrum, intuentem purpuram eius et

nitorem corporis ornatumque Persicum multo auro multisque gemmis, dixisse

'recte vero te, Cyre, beatum ferunt, quoniam virtuti tuae fortuna coniuncta

est!' 60 Hac igitur fortuna frui licet senibus, nec aetas impedit quo minus

et ceterarum rerum et in primis agri colendi studia teneamus usque ad

ultimum tempus senectutis. M. quidem Valerium Corvinum accepimus ad

centesimum annum perduxisse, cum esset acta iam aetate in agris eosque

coleret, cuius inter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni

interfuerunt. Ita quantum spatium aetatis maiores ad senectutis initium

esse voluerunt, tantus illi cursus honorum fuit; atque huius extrema aetas

hoc beatior quam media, quod auctoritatis habebat plus, laboris minus; apex

est autem senectutis auctoritas. 61 Quanta fuit in L. Caecilio Metello,

quanta in A. Atilio Calatino! In quem illud elogium:

_hunc unum plurimae consentiunt gentes_

_populi primarium fuisse virum._

Notum est totum carmen incisum in sepulcro. Iure igitur gravis, cuius de

laudibus omnium esset fama consentiens. Quem virum nuper P. Crassum,

pontificem maximum, quem postea M. Lepidum eodem sacerdotio praeditum

vidimus! Quid de Paulo aut Africano loquar, aut, ut iam ante, de Maximo?

Quorum non in sententia solum, sed etiam in nutu residebat auctoritas.

Habet senectus, honorata praesertim, tantam auctoritatem, ut ea pluris sit

quam omnes adulescentiae voluptates.

XVIII. 62 Sed in omni oratione mementote eam me senectutem laudare, quae

fundamentis adulescentiae constituta sit. Ex quo efficitur id, quod ego

magno quondam cum assensu omnium dixi, miseram esse senectutem quae se

oratione defenderet. Non cani nec rugae repente auctoritatem arripere

possunt, sed honeste acta superior aetas fructus capit auctoritatis

extremos. 63 Haec enim ipsa sunt honorabilia, quae videntur levia atque

communia, salutari appeti decedi assurgi deduci reduci consuli, quae et

apud nos et in aliis civitatibus, ut quaeque optime morata est, ita

diligentissime observantur. Lysandrum Lacedaemonium, cuius modo feci

mentionem, dicere aiunt solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium

senectutis; nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus

honoratior. Quin etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in

theatrum grandis natu venisset, magno consessu locum nusquam ei datum a

suis civibus, cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui, legati cum

essent certo in loco considerant, consurrexisse omnes illi dicuntur et

senem sessum recepisse; 64 quibus cum a cuncto consessu plausus esset

multiplex datus, dixisse ex eis quendam Atheniensis scire quae recta

essent, sed facere nolle. Multa in nostro collegio praeclara, sed hoc de

quo agimus, in primis, quod, ut quisque aetate antecedit, ita sententiae

principatum tenet, neque solum honore antecedentibus, sed eis etiam, qui

cum imperio sunt, maiores natu augures anteponuntur. Quae sunt igitur

voluptates corporis cum auctoritatis praemiis comparandae? Quibus qui

splendide usi sunt, ei mihi videntur fabulam aetatis peregisse nec tamquam

inexercitati histriones in extremo actu corruisse.

65 At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes. Si quaerimus,

etiam avari; sed haec morum vitia sunt, non senectutis. Ac morositas tamen

et ea vitia, quae dixi, habent aliquid excusationis, non illius quidem

iustae, sed quae probari posse videatur: contemni se putant, despici,

illudi; praeterea in fragili corpore odiosa omnis offensio est; quae tamen

omnia dulciora fiunt et moribus bonis et artibus, idque cum in vita tum in

scaena intellegi potest ex eis fratribus qui in Adelphis sunt. Quanta in

altero diritas, in altero comitas! Sic se res habet: ut enim non omne

vinum, sic non omnis natura vetustate coacescit. Severitatem in senectute

probo, sed eam, sicut alia, modicam; acerbitatem nullo modo; 66 avaritia

vero senilis quid sibi velit, non intellego. Potest enim quicquam esse

absurdius quam, quo viae minus restet, eo plus viatici quaerere?

XIX. Quarta restat causa, quae maxime angere atque sollicitam habere

nostram aetatem videtur, appropinquatio mortis, quae certe a senectute non

potest esse longe. O miserum senem, qui mortem contemnendam esse in tam

longa aetate non viderit! Quae aut plane neglegenda est, si omnino

exstinguit animum, aut etiam optanda, si aliquo eum deducit ubi sit futurus

aeternus. Atqui tertium certe nihil inveniri potest. 67 Quid igitur timeam,

si aut non miser post mortem, aut beatus etiam futurus sum? Quamquam quis

est tam stultus, quamvis sit adulescens, cui sit exploratum se ad vesperum

esse victurum? Quin etiam aetas illa multo pluris quam nostra casus mortis

habet: facilius in morbos incidunt adulescentes, gravius aegrotant,

tristius curantur. Itaque pauci veniunt ad senectutem; quod ni ita

accideret, melius et prudentius viveretur. Mens enim et ratio et consilium

in senibus est, qui si nulli fuissent, nullae omnino civitates fuissent.

Sed redeo ad mortem impendentem. Quod est istud crimen senectutis, cum id

ei videatis cum adulescentia esse commune? 68 Sensi ego in optimo filio, tu

in exspectatis ad amplissimam dignitatem fratribus, Scipio, mortem omni

aetati esse communem. At sperat adulescens diu se victurum, quod sperare

idem senex non potest. Insipienter sperat; quid enim stultius quam incerta

pro certis habere, falsa pro veris? At senex ne quod speret quidem habet.

At est eo meliore condicione quam adulescens, quoniam id quod ille sperat

hic consecutus est: ille volt diu vivere, hic diu vixit. 69 Quamquam, o di

boni, quid est in hominis natura diu? Da enim supremum tempus, exspectemus

Tartessiorum regis aetatem: fuit enim, ut scriptum video, Arganthonius

quidam Gadibus, qui octoginta regnaverat annos, centum viginti vixerat.

Cato Maior de Senectute with Introduction and Notes · 第 3 / 13 段