Tending towards proof of this are the arguments
stated in Plato; viz. the rapidity of the
mind's action, its powers of memory and invention,
its self-activity, indivisible nature and pre-existence
(78); also the arguments, attributed
to Cyrus, based upon the soul's immateriality,
the posthumous fame of great men and the
likeness of death to sleep (79-81); the instinctive
belief in immortality, so strong as even to
form an incentive for action (82); and, finally,
the speaker's own longing after immortality and
hope of union with those whom he once knew
and loved (83-85).
* * * * *
CATO MAIOR DE SENECTUTE
* * * * *
M. TULLI CICERONIS
CATO MAIOR
DE SENECTUTE.
* * * * *
1
_O Tite, si quid ego adiuero curamve levasso_
_quae nunc te coquit et versat in pectore fixa,_
_ecquid erit praemi?_
Licet enim mihi versibus isdem affari te, Attice, quibus affatur Flamininum
_ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei,_
quamquam certo scio non, ut Flamininum,
_sollicitari te, Tite, sic noctesque diesque,_
novi enim moderationem animi tui et aequitatem, teque non cognomen solum
Athenis deportasse, sed humanitatem et prudentiam intellego. Et tamen te
suspicor isdem rebus quibus me ipsum interdum gravius commoveri, quarum
consolatio et maior est et in aliud tempus differenda. Nunc autem visum est
mihi de senectute aliquid ad te conscribere. 2 Hoc enim onere, quod mihi
commune tecum est, aut iam urgentis aut certe adventantis senectutis et te
et me ipsum levari volo: etsi te quidem id modice ac sapienter, sicut
omnia, et ferre et laturum esse certo scio. Sed mihi, cum de senectute
vellem aliquid scribere, tu occurrebas dignus eo munere, quo uterque
nostrum communiter uteretur. Mihi quidem ita iucunda huius libri confectio
fuit, ut non modo omnis absterserit senectutis molestias, sed effecerit
mollem etiam et iucundam senectutem. Numquam igitur laudari satis digne
philosophia poterit cui qui pareat omne tempus aetatis sine molestia possit
degere. 3 Sed de ceteris et diximus multa et saepe dicemus: hunc librum ad
te de senectute misimus. Omnem autem sermonem tribuimus non Tithono, ut
Aristo Cius, parum enim esset auctoritatis in fabula, sed M. Catoni seni,
quo maiorem auctoritatem haberet oratio: apud quem Laelium et Scipionem
facimus admirantis, quod is tam facile senectutem ferat, eisque eum
respondentem, qui si eruditius videbitur disputare quam consuevit ipse in
suis libris, attribuito litteris Graecis, quarum constat eum perstudiosum
fuisse in senectute. Sed quid opus est plura? Iam enim ipsius Catonis sermo
explicabit nostram omnem de senectute sententiam.
II. 4 SCIPIO. Saepe numero admirari soleo cum hoc C. Laelio cum ceterarum
rerum tuam excellentem, M. Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime
quod numquam tibi senectutem gravem esse senserim, quae plerisque senibus
sic odiosa est, ut onus se Aetna gravius dicant sustinere.
CATO. Rem haud sane, Scipio et Laeli, difficilem admirari videmini. Quibus
enim nihil est in ipsis opis ad bene beateque vivendum, eis omnis aetas
gravis est: qui autem omnia bona a se ipsi petunt, eis nihil potest malum
videri quod naturae necessitas afferat. Quo in genere est in primis
senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adeptam: tanta
est stultitiae inconstantia atque perversitas. Obrepere aiunt eam citius
quam putassent. Primum quis coegit eos falsum putare? Qui enim citius
adulescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obrepit? Deinde qui
minus gravis esset eis senectus, si octingentesimum annum agerent, quam si
octogesimum? Praeterita enim aetas quamvis longa, cum effluxisset, nulla
consolatione permulcere posset stultam senectutem. 5 Quocirca si sapientiam
meam admirari soletis, quae utinam digna esset opinione vestra nostroque
cognomine, in hoc sumus sapientes, quod naturam optimam ducem tamquam deum
sequimur eique paremus: a qua non veri simile est, cum ceterae partes
aetatis bene descriptae sint, extremum actum tamquam ab inerti poeta esse
neglectum. Sed tamen necesse fuit esse aliquid extremum et, tamquam in
arborum bacis terraeque fructibus, maturitate tempestiva quasi vietum et
caducum, quod ferundum est molliter sapienti. Quid est enim aliud Gigantum
modo bellare cum dis nisi naturae repugnare?
6 LAELIUS. Atqui, Cato, gratissimum nobis, ut etiam pro Scipione pollicear,
feceris, si, quoniam speramus, volumus quidem certe, senes fieri, multo
ante a te didicerimus quibus facillime rationibus ingravescentem aetatem
ferre possimus.
CATO. Faciam vero, Laeli, praesertim si utrique vestrum, ut dicis, gratum
futurum est.
LAELIUS. Volumus sane, nisi molestum est, Cato, tamquam longam aliquam viam
confeceris, quam nobis quoque ingrediundum sit, istuc, quo pervenisti,
videre quale sit.
III. 7 CATO. Faciam ut potero, Laeli. Saepe enim interfui querellis
aequalium meorum, pares autem vetere proverbio cum paribus facillime
congregantur, quae C. Salinator, quae Sp. Albinus, homines consulares,
nostri fere aequales, deplorare solebant, tum quod voluptatibus carerent,
sine quibus vitam nullam putarent, tum quod spernerentur ab eis, a quibus
essent coli soliti; qui mihi non id videbantur accusare, quod esset
accusandum. Nam si id culpa senectutis accideret, eadem mihi usu venirent
reliquisque omnibus maioribus natu, quorum ego multorum cognovi senectutem
sine querella, qui se et libidinum vinculis laxatos esse non moleste
ferrent nec a suis despicerentur. Sed omnium istius modi querellarum in
moribus est culpa, non in aetate. Moderati enim et nec difficiles nec
inhumani senes tolerabilem senectutem agunt, importunitas autem et
inhumanitas omni aetati molesta est.
8 LAELIUS. Est, ut dicis, Cato; sed fortasse dixerit quispiam tibi propter
opes et copias et dignitatem tuam tolerabiliorem senectutem videri, id
autem non posse multis contingere.
CATO. Est istuc quidem, Laeli, aliquid, sed nequaquam in isto sunt omnia;
ut Themistocles fertur Seriphio cuidam in iurgio respondisse, cum ille
dixisset non eum sua, sed patriae gloria splendorem assecutum: 'nec
hercule', inquit, 'si ego Seriphius essem, nec tu, si Atheniensis, clarus
umquam fuisses'. Quod eodem modo de senectute dici potest; nec enim in
summa inopia levis esse senectus potest, ne sapienti quidem, nec insipienti
etiam in summa copia non gravis. 9 Aptissima omnino sunt, Scipio et Laeli,
arma senectutis artes exercitationesque virtutum, quae in omni aetate
cultae, cum diu multumque vixeris, mirificos ecferunt fructus, non solum
quia numquam deserunt, ne extremo quidem tempore aetatis, quamquam id
quidem maximum est, verum etiam quia conscientia bene actae vitae
multorumque bene factorum recordatio iucundissima est.
IV. 10 Ego Q. Maximum, eum qui Tarentum recepit, senem adulescens ita
dilexi, ut aequalem. Erat enim in illo viro comitate condita gravitas, nec
senectus mores mutaverat. Quamquam eum colere coepi non admodum grandem
natu, sed tamen iam aetate provectum. Anno enim post consul primum fuerat
quam ego natus sum, cumque eo quartum consule adulescentulus miles ad
Capuam profectus sum quintoque anno post ad Tarentum. Quaestor deinde
quadriennio post factus sum, quem magistratum gessi consulibus Tuditano et
Cethego, cum quidem ille admodum senex suasor legis Cinciae de donis et
muneribus fuit. Hic et bella gerebat ut adulescens, cum plane grandis
esset, et Hannibalem iuveniliter exsultantem patientia sua molliebat; de
quo praeclare familiaris noster Ennius:
_unus homo nobis cunctando restituit rem;_
_noenum rumores ponebat ante salutem;_
_ergo plusque magisque viri nunc gloria claret._
11 Tarentum vero qua vigilantia, quo consilio recepit! Cum quidem me
audiente Salinatori, qui amisso oppido fugerat in arcem, glorianti atque
ita dicenti, 'mea opera, Q. Fabi, Tarentum recepisti', 'certe', inquit
ridens, 'nam nisi tu amisisses, numquam recepissem'. Nec vero in armis
praestantior quam in toga; qui consul iterum, Sp. Carvilio collega
quiescente, C. Flaminio tribuno plebis, quoad potuit, restitit agrum
Picentem et Gallicum viritim contra senatus auctoritatem dividenti,
augurque cum esset, dicere ausus est optimis auspiciis ea geri, quae pro
rei publicae salute gererentur; quae contra rem publicam ferrentur, contra
auspicia ferri. 12 Multa in eo viro praeclara cognovi, sed nihil
admirabilius quam quo modo ille mortem fili tulit, clari viri et
consularis. Est in manibus laudatio, quam cum legimus, quem philosophum non
contemnimus? Nec vero ille in luce modo atque in oculis civium magnus, sed
intus domique praestantior. Qui sermo, quae praecepta! Quanta notitia
antiquitatis, scientia iuris auguri! Multae etiam, ut in homine Romano,
litterae: omnia memoria tenebat non domestica solum, sed etiam externa
bella. Cuius sermone ita tum cupide fruebar, quasi iam divinarem, id quod
evenit, illo exstincto fore unde discerem neminem.
V. 13 Quorsus igitur haec tam multa de Maximo? Quia profecto videtis nefas
esse dictu miseram fuisse talem senectutem. Nec tamen omnes possunt esse
Scipiones aut Maximi, ut urbium expugnationes, ut pedestris navalisve
pugnas, ut bella a se gesta, ut triumphos recordentur. Est etiam quiete et
pure atque eleganter actae aetatis placida ac lenis senectus, qualem
accepimus Platonis, qui uno et octogesimo anno scribens est mortuus, qualem
Isocrati, qui eum librum, qui Panathenaicus inscribitur, quarto nonagesimo
anno scripsisse dicit vixitque quinquennium postea; cuius magister
Leontinus Gorgias centum et septem complevit annos, neque umquam in suo
studio atque opere cessavit. Qui, cum ex eo quaereretur cur tam diu vellet
esse in vita, 'nihil habeo,' inquit, 'quod accusem senectutem'. Praeclarum
responsum et docto homine dignum! 14 Sua enim vitia insipientes et suam
culpam in senectutem conferunt, quod non faciebat is, cuius modo mentionem
feci, Ennius:
_sic ut fortis ecus, spatio qui saepe supremo_
_vicit Olumpia, nunc senio confectus quiescit._
Equi fortis et victoris senectuti comparat suam; quem quidem probe
meminisse potestis; anno enim undevicesimo post eius mortem hi consules, T.
Flamininus et M'. Acilius, facti sunt; ille autem Caepione et Philippo
iterum consulibus mortuus est, cum ego quinque et sexaginta annos natus
legem Voconiam magna voce et bonis lateribus suasissem. Annos septuaginta
natus, tot enim vixit Ennius, ita ferebat duo quae maxima putantur, onera,
paupertatem et senectutem, ut eis paene delectari videretur.
15 Etenim, cum complector animo, quattuor reperio causas cur senectus
misera videatur: unam, quod avocet a rebus gerendis; alteram, quod corpus
faciat infirmius; tertiam, quod privet omnibus fere voluptatibus; quartam,
quod haud procul absit a morte. Earum, si placet, causarum quanta quamque
sit iusta una quaeque videamus.
VI. A rebus gerendis senectus abstrahit. Quibus? An eis, quae iuventute
geruntur et viribus? Nullaene igitur res sunt seniles, quae vel infirmis
corporibus animo tamen administrentur? Nihil ergo agebat Q. Maximus, nihil
L. Paulus, pater tuus, socer optimi viri fili mei? Ceteri senes, Fabricii
Curii Coruncanii, cum rem publicam consilio et auctoritate defendebant,
nihil agebant? 16 Ad Appi Claudi senectutem accedebat etiam ut caecus
esset; tamen is, cum sententia senatus inclinaret ad pacem cum Pyrrho
foedusque faciendum, non dubitavit dicere illa, quae versibus persecutus
est Ennius:
_quo vobis mentes, rectae quae stare solebant_
_antehac, dementis sese flexere viai?_
ceteraque gravissime, notum enim vobis carmen est, et tamen ipsius Appi
exstat oratio. Atque haec ille egit septemdecim annis post alterum
consulatum, cum inter duos consulatus anni decem interfuissent censorque
ante superiorem consulatum fuisset, ex quo intellegitur Pyrrhi bello
grandem sane fuisse, et tamen sic a patribus accepimus. 17 Nihil igitur
afferunt qui in re gerenda versari senectutem negant, similesque sunt ut si
qui gubernatorem in navigando nihil agere dicant, cum alii malos scandant,
alii per foros cursent, alii sentinam exhauriant, ille clavum tenens
quietus sedeat in puppi, non faciat ea, quae iuvenes. At vero multo maiora
et meliora facit. Non viribus aut velocitate aut celeritate corporum res
magnae geruntur, sed consilio auctoritate sententia, quibus non modo non
orbari, sed etiam augeri senectus solet; 18 nisi forte ego vobis, qui et
miles et tribunus et legatus et consul versatus sum in vario genere
bellorum, cessare nunc videor, cum bella non gero. At senatui quae sint
gerenda praescribo et quo modo; Carthagini male iam diu cogitanti bellum
multo ante denuntio, de qua vereri non ante desinam quam illam exscisam
esse cognovero. 19 Quam palmam utinam di immortales, Scipio, tibi
reservent, ut avi relliquias persequare, cuius a morte tertius hic et
tricesimus annus est, sed memoriam illius viri omnes excipient anni
consequentes. Anno ante me censorem mortuus est, novem annis post meum
consulatum, cum consul iterum me consule creatus esset. Num igitur, si ad
centesimum annum vixisset, senectutis eum suae paeniteret? Nec enim
excursione nec saltu, nec eminus hastis aut comminus gladiis uteretur, sed
consilio ratione sententia, quae nisi essent in senibus, non summum
consilium maiores nostri appellassent senatum. 20 Apud Lacedaemonios quidem
ei, qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur
senes. Quod si legere aut audire voletis externa, maximas res publicas ab
adulescentibus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas
reperietis.
_Cedo qui vestram rem publicam tantam amisistis tam cito?_
sic enim percontantur in Naevi poetae Ludo. Respondentur et alia et hoc in
primis:
_proveniebant oratores novi, stulti adulescentuli._
Temeritas est videlicet florentis aetatis, prudentia senescentis.
VII. 21 At memoria minuitur. Credo, nisi eam exerceas, aut etiam si sis
natura tardior. Themistocles omnium civium perceperat nomina; num igitur
censetis eum, cum aetate processisset, qui Aristides esset Lysimachum
salutare solitum? Equidem non modo eos novi qui sunt, sed eorum patres
etiam et avos, nec sepulcra legens vereor, quod aiunt, ne memoriam perdam;
his enim ipsis legendis in memoriam redeo mortuorum. Nec vero quemquam
senem audivi oblitum, quo loco thesaurum obruisset. Omnia quae curant
meminerunt, vadimonia constituta, quis sibi, cui ipsi debeant. 22 Quid
iuris consulti, quid pontifices, quid augures, quid philosophi senes? Quam
multa meminerunt! Manent ingenia senibus, modo permaneat studium et
industria, neque ea solum claris et honoratis viris, sed in vita etiam
privata et quieta. Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit; quod
propter studium cum rem neglegere familiarem videretur, a filiis in
iudicium vocatus est, ut, quem ad modum nostro more male rem gerentibus
patribus bonis interdici solet, sic illum quasi desipientem a re familiari
removerent iudices. Tum senex dicitur eam fabulam quam in manibus habebat
et proxime scripserat, Oedipum Coloneum, recitasse iudicibus quaesisseque
num illud carmen desipientis videretur, quo recitato sententiis iudicum est
liberatus. 23 Num igitur hunc, num Homerum Hesiodum Simoniden Stesichorum,
num quos ante dixi Isocraten Gorgian, num philosophorum principes,
Pythagoran Democritum, num Platonem Xenocraten, num postea Zenonem
Cleanthen, aut eum, quem vos etiam vidistis Romae, Diogenen Stoicum coegit
in suis studiis obmutiscere senectus? An in omnibus studiorum agitatio
vitae aequalis fuit? 24 Age, ut ista divina studia omittamus, possum
nominare ex agro Sabino rusticos Romanos, vicinos et familiaris meos,
quibus absentibus numquam fere ulla in agro maiora opera fiunt, non
serendis, non percipiendis, non condendis fructibus. Quamquam in aliis
minus hoc mirum est, nemo enim est tam senex qui se annum non putet posse
vivere; sed idem in eis elaborant, quae sciunt nihil ad se omnino
pertinere:
_serit arbores, quae alteri saeclo prosint,_
ut ait Statius noster in Synephebis. 25 Nec vero dubitat agricola, quamvis
sit senex, quaerenti cui serat respondere: 'dis immortalibus, qui me non
accipere modo haec a maioribus voluerunt, sed etiam posteris prodere'.
VIII. Et melius Caecilius de sene alteri saeculo prospiciente, quam illud
idem:
_edepol, senectus, si nil quicquam aliud viti_
_adportes tecum, cum advenis, unum id sat est,_
_quod diu vivendo multa quae non volt videt._
Et multa fortasse quae volt, atque in ea, quae non volt, saepe etiam
adulescentia incurrit. Illud vero idem Caecilius vitiosius:
_tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum,_
_sentire ea aetate eumpse esse odiosum alteri._
26 Iucundum potius quam odiosum! Ut enim adulescentibus bona indole
praeditis sapientes senes delectantur, leviorque fit senectus eorum qui a
iuventute coluntur et diliguntur, sic adulescentes senum praeceptis
gaudent, quibus ad virtutum studia ducuntur, nec minus intellego me vobis
quam mihi vos esse iucundos. Sed videtis, ut senectus non modo languida
atque iners non sit, verum etiam sit operosa et semper agens aliquid et
moliens, tale scilicet, quale cuiusque studium in superiore vita fuit.
Quid, qui etiam addiscunt aliquid, ut et Solonem versibus gloriantem
videmus, qui se cotidie aliquid addiscentem dicit senem fieri, et ego feci,
qui litteras Graecas senex didici, quas quidem sic avide arripui quasi
diuturnam sitim explere cupiens, ut ea ipsa mihi nota essent, quibus me
nunc exemplis uti videtis. Quod cum fecisse Socraten in fidibus audirem,
vellem equidem etiam illud, discebant enim fidibus antiqui, sed in litteris
certe elaboravi.
IX. 27 Ne nunc quidem viris desidero adulescentis, is enim erat locus alter
de vitiis senectutis, non plus quam adulescens tauri aut elephanti
desiderabam. Quod est, eo decet uti et quidquid agas agere pro viribus.
Quae enim vox potest esse contemptior quam Milonis Crotoniatae? Qui cum iam
senex esset athletasque se exercentis in curriculo videret, aspexisse
lacertos suos dicitur illacrimansque dixisse, 'at hi quidem mortui iam
sunt'. Non vero tam isti, quam tu ipse, nugator, neque enim ex te umquam es
nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis. Nihil Sex. Aelius tale,
nihil multis annis ante Ti. Coruncanius, nihil modo P. Crassus, a quibus
iura civibus praescribebantur, quorum usque ad extremum spiritum est
provecta prudentia. 28 Orator metuo ne languescat senectute: est enim munus
eius non ingeni solum, sed laterum etiam et virium. Omnino canorum illud in
voce splendescit etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem adhuc
non amisi, et videtis annos. Sed tamen est decorus seni sermo quietus et
remissus, facitque persaepe ipsa sibi audientiam diserti senis composita et
mitis oratio, quam si ipse exsequi nequeas, possis tamen Scipioni
praecipere et Laelio. Quid enim est iucundius senectute stipata studiis
iuventutis? 29 An ne illas quidem viris senectuti relinquimus, ut
adulescentis doceat, instituat, ad omne offici munus instruat? Quo quidem
opere quid potest esse praeclarius? Mihi vero et Cn. et P. Scipiones et avi
tui duo L. Aemilius et P. Africanus comitatu nobilium iuvenum fortunati
videbantur, nec ulli bonarum artium magistri non beati putandi, quamvis
consenuerint vires atque defecerint. Etsi ipsa ista defectio virium
adulescentiae vitiis efficitur saepius quam senectute; libidinosa enim et
intemperans adulescentia effetum corpus tradit senectuti. 30 Cyrus quidem
apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, cum admodum senex esset,
negat se umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem factam quam
adulescentia fuisset. Ego L. Metellum memini puer, qui, cum quadriennio
post alterum consulatum pontifex maximus factus esset, viginti et duos
annos ei sacerdotio praefuit, ita bonis esse viribus extremo tempore
aetatis, ut adulescentiam non requireret. Nihil necesse est mihi de me ipso
dicere, quamquam est id quidem senile aetatique nostrae conceditur. X. 31
Videtisne, ut apud Homerum saepissime Nestor de virtutibus suis praedicet?
Tertiam enim aetatem hominum videbat, nec erat ei verendum ne vera
praedicans de se nimis videretur aut insolens aut loquax. Etenim, ut ait
Homerus, ex eius lingua melle dulcior fluebat oratio; quam ad suavitatem
nullis egebat corporis viribus. Et tamen dux ille Graeciae nusquam optat ut
Aiacis similis habeat decem, sed ut Nestoris, quod si sibi acciderit, non
dubitat quin brevi sit Troia peritura. 32 Sed redeo ad me. Quartum ago
annum et octogesimum: vellem equidem idem posse gloriari quod Cyrus, sed
tamen hoc queo dicere, non me quidem eis esse viribus, quibus aut miles
bello Punico aut quaestor eodem bello aut consul in Hispania fuerim aut
quadriennio post, cum tribunus militaris depugnavi apud Thermopylas M'.
Glabrione consule; sed tamen, ut vos videtis, non plane me enervavit, non
afflixit senectus: non curia viris meas desiderat, non rostra, non amici,
non clientes, non hospites. Nec enim umquam sum assensus veteri illi
laudatoque proverbio, quod monet mature fieri senem, si diu velis senex
esse. Ego vero me minus diu senem esse mallem quam esse senem ante quam
essem. Itaque nemo adhuc convenire me voluit cui fuerim occupatus. 33 At
minus habeo virium quam vestrum utervis. Ne vos quidem T. Ponti centurionis
viris habetis: num idcirco est ille praestantior? Moderatio modo virium
adsit et tantum quantum potest quisque nitatur, ne ille non magno desiderio
tenebitur virium. Olympiae per stadium ingressus esse Milo dicitur, cum
umeris sustineret bovem: utrum igitur has corporis an Pythagorae tibi malis
viris ingeni dari? Denique isto bono utare, dum adsit, cum absit, ne
requiras: nisi forte adulescentes pueritiam, paulum aetate progressi
adulescentiam debent requirere. Cursus est certus aetatis et una via
naturae eaque simplex, suaque cuique parti aetatis tempestivitas est data,
ut et infirmitas puerorum et ferocitas iuvenum et gravitas iam constantis
aetatis et senectutis maturitas naturale quiddam habet, quod suo tempore
percipi debeat. 34 Audire te arbitror, Scipio, hospes tuus avitus Masinissa
quae faciat hodie nonaginta natus annos: cum ingressus iter pedibus sit, in
equum omnino non ascendere; cum autem equo, ex equo non descendere; nullo
imbri, nullo frigore adduci ut capite operto sit; summam esse in eo
corporis siccitatem, itaque omnia exsequi regis officia et munera. Potest
igitur exercitatio et temperantia etiam in senectute conservare aliquid
pristini roboris.