JO. ALB. FABRICIUS,

_In Bibliotheca latina, rectius a Jo. Aug. Ernesti digesta et aucta

Tom. II, lib. II, cap. xii._

C. Silius Italicus, ex italica civitate Pelignorum, consulatum[1] Romæ

gessit anno fatali Neronis Imp. a.C. 67: quo honore an deinde bis iterum

functus sit, incertum est, aliis adfirmantibus, aliis negantibus.

Ciceronis et præsertim Virgilii ingens cultor fuit, et in utroque

scribendi genere, etsi passibus non æquis, imitator, in Campania quum

morbi lentitudinem inedia prævertisset, annos natus 75 decessit, primis

annis Trajani imperatoris. Prænomen ejus apud Modium in novantiquis

lectionibus et Glandorpium in Onomastico, non _Caius_ est, sed

_Publius_: illud verius. Italici cognomen consecutus est vel quacunque

alia[2] de causa vel quo ipsius aut unius e majoribus ipsius patria fuit

Italica Pelignorum, aut Italica Bæticæ (sequioribus sæculis _Talca_[3]);

dubium enim illud est viris doctissimis Nic. Antonio Bibliothecæ Hispanæ

vet. lib. V, pag 85 seq., et Christophoro Cellario in dissertatione de

Silio Italico, edita Halæ Sax. 1694, in-4º, et in dissertationibus ejus

Academicis junctis excusis Lips. 1712, in-8º, dissert. IV, et in

prolegomenis Arnoldi Drakenb. ad Silium recusa.

Alia de Silio et ad ejus defensionem Nic. Hieronymus Gundlingius in

Gundlingianis parte XII, cap. 1, et Nic. Antonius in Bibliotheca vetere

Hispana, lib. I, cap. 18. Eruditissimum poetam appellat _Thomas de

Pinedo_, pag. 262, ad Stephanum Byz. non sine causa ille quidem[4], sed

fallitur Claudius Dausqueius, qui in notis ad Silium pag. 641, in

descriptione Virtutis et Voluptatis Philostratum Silii oculis obversatum

esse, quum scriberet, stilique imitatione sibi expressum persuasit: nam

Philostratus ille post Silium scripsit. Jo. Antonio Vulpio judice, pag.

113, notis ad Catullum, ubi Statium cum Silio conferre placuit, Statius

acrioris ingenii et ad excogitandum promptioris utique videtur, sed

«alter ille perpetuo languidus, Virgiliani poematis compilator, et plane

ad aliorum imitationem compositus.»

Exstat ejus Poema Heroicum sub _Punicorum_ nomine, de bello punico

secundo, quod ætate provectus[5], sub Domitiano imp. usque ad Scipionis

Africani triumphum descripsit libris XVII; historici magis partibus

functus, quam poetæ ingenio suo indulgentis: unde majori cura quam

ingenio scripsisse affirmat Plinius junior, lib. III, ep. 7.

(Cætera de codd. et editt. vide supra. _Ed._)

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 347 / 438 题