_De hujus editionis ratione et consilio._
Superest, ut de opera mea totaque ratione, quam in Silio edendo
sequendam duxerim, nonnulla adjiciam. Prima utique et perpetua cura fuit
hæc, ut, quicumque mea editione uteretur, aliam non magnopere
desideraret, sed in ea reperiret, quidquid boni et præclari ad poetam
emendandum illustrandumque docti homines contulissent. Semper enim mihi
displicuit mos et consuetudo eorum, qui ubivis lectores, etiam obscuris
in rebus ac locis, ad alias editiones remittunt, adeoque hanc iis
necessitatem imponunt, ut, quot sunt unius scriptoris editiones a viris
doctis curatæ, tot habeant et coemant, si, quæcumque ad eum explicandum
adlata sint, cognoscere cupiant. Quod profecto non minus fere incommodi
habet, quam si, superiorum temporum vitio, Variorum notas, vel excerptas
vel integras, tuis adjungas, quo fit, ut præter recta, bona et utilia,
etiam permulta, sive falsa, a posterioribus interpp. confutata, sive
vulgaria et aliena, non semel sed sæpius legenda sint, et ipse auctor in
notarum mole, tamquam cymba in Oceano, natare videatur. Ego mediam
ingressus viam, quæ bona alii habent, non omnia quidem compilanda, sed
cum delectu tamen excerpenda, et, laudatis ubique eorum nominibus,
quæcumque ad poetæ vel lectionem vel interpretationem adjuvandam
contulerunt, in rem meam convertenda censui, a refellendis vero et
notandis eorum erroribus plerumque abstinui, et, quæ dubia videri
poterant, vel modeste examinavi, vel lectorum judicio submisi, quibus
suas ubivis sententias, tamquam unice veras, obtrudere velle, magnæ
profecto arrogantiæ est. Ad alios editores eos tantum ablegavi, qui
plura alicujus verbi, vel dictionis, vel etiam aberrationis librariorum
exempla, quæ passim, a Drakenb. inprimis, congeruntur, sed e vulgaribus
etiam lexicis peti possunt, et passim occurrunt, desiderarent.
Præterea operam dedi, ut non modo editio mea juvenibus, bonarum
literarum studiosis, quibus eam potissimum destinavi, plus, quam ulla
alia, ad poetam legendum intelligendumque proficeret, nec quidquam in ea
omitteretur, quod crucem iis figere posset; sed doctiores etiam, in
locis certe obscurioribus illam consuluisse haud omnino pœniteret, iique
opera mea quodammodo sublevarentur, universa lectionis varietate
adjecta. Duobus itaque animadversionum generibus hanc editionem
adornandam putavi; quorum alterum ad veram Siliani carminis lectionem
investigandam, alterum vero ad rerum verborumque difficultates
removendas spectaret. Etenim neque eorum ratio institutumque probandum
videtur, qui non nisi in textu auctoris corrigendo laborant, et variarum
lectionum farraginem undique in unum locum congerunt; neque eorum, qui
res tantum et verba scriptorum illustrare instituunt. Illud per se
quidem bonum, non sufficit tamen ad librum cum fructu legendum: hoc
autem, nisi legitimam crisin adhibeas, qua de vera lectione constet,
sæpissime ne locum quidem habet; nam frustra interpretari conaberis
ante, quam corrupta emendaveris. Neque vero criticæ notæ ab hac editione
alienæ propterea censendæ sunt, quod juventuti ea inprimis consultum
volui. Primum enim ad Silium cum fructu legendum ii demum admittuntur,
qui mentem jam aliquantum literarum latinarum studiis excoluerunt,
adeoque criticam rationem et subtilitatem animis adsequi possunt. Tum
adolescentes quoque, generosioris saltem indolis, criticæ alicujus
facultatis copiam, qua nemo quidem, qui ad ingenuæ doctrinæ gloriam
solidamque eruditionem adspirat, sine insigni et suo et cujuscumque
disciplinæ, cui operam dat, damno carebit, sibi comparare et ad hanc
judicandi rationem sensim institui, formari et acui debent. Deinde id
egi, ut non solis juvenum, sed doctorum quoque virorum usibus
qualicumque opera mea inservirem. Denique Silianum carmen nondum neque
librorum subsidiis, neque doctorum ingeniorum studiis ita expolitum est,
ut critica in eo opera supersedere possimus. Si vero quis ad auctorem
aliquem edendum adcedit, id primum contendat necesse est, ut contextum
ejus quam emendatissime exhibeat, et labes maculasque, librariorum vel
stupore vel socordia ei adspersas, una cum laciniis et pannis, ab inepto
interpolatore illi adsutis, deleat.
Fortasse tamen viri docti jure meritoque nimiam meam in ea re
vituperandam judicabunt industriam: nam quovis propemodum pignore posito
contendere et profiteri possum, meam editionem continere omnes lectiones
variantes, a Drakenb. et Villebrunio notatas, si paucissimas forte
prorsus inutiles exceperis. Quum vero varietas illa lectionis magnam, ne
dicam majorem, partem ad inanes quisquilias et librariorum vel stuporem
vel negligentiam redeat, quem inde fructum vel Silius, vel lector
percipere potest? Nonne consideratius egisse viderer, si harum lectionum
aliquem delectum fecissem, et ita summum, quod in iis excerpendis mihi
devorandum fuit, tædium levassem? Id quidem ab initio mihi propositum
fuisse et constitutum non diffiteor. Sed varias consilii mutandi
rationes habui, quæ si ad causam meam defendendam non sufficiunt, veniæ
tamen spem, aliquam certe, mihi ostendunt. Nam primum ejusmodi delectum
cum judicio subtili adhibere omnino plurimum difficultatis habet, et
facilius est, ut in omni re, ita et in hac, utiles egregiasque leges
ferre, quam servare et ad usum transferre. Deinde, quod jam supra
professus sum, id curare et volui et debui, ut, qui hanc sibi pararet
editionem, reliquis omnibus carere posset. Præterea non deerunt certe
viri docti, qui omnem adparatum criticum desiderent: oppido pauci autem
erunt, qui ipsam Drakenb. editionem, quæ et rara est, et carissime
constat, consulere possint et ad manum habeant. Atqui non adolescentibus
tantum, sed eorum etiam magistris, aut omnino eruditioribus longiusque
in his literis provectis, sive prodesse, sive gratum facere et operam
meam diligentiamque probare cupiebam, Quin juvenum quoque, eorum
inprimis, qui jam aliquantum in literis profecere, et ad animum potius
poliendum, quam ad victum quærendum, studia referunt, omnino interest,
aliquam de variarum lectionum ratione, origine, usu et dignitate,
judicandi facultatem consequi, et medicinæ corruptis locis adhibendæ
sagacitatem, criseosque faciendæ gustum sibi parare. Huc adcedit, quod
manifesta operarum vitia enotavi quam brevissime potui, nec nisi unam
aut duas ad summum plagulas iis compleri crediderim: nisi vulgatam
lectionem, quia sæpe inde orta est, eodem retuleris, quam tamen silentio
prætermittere non potui, sed eadem brevitate indicavi, et quidem voce
_vulgo_, vel _vulg._ vel _non_; v.c. _oculis_ est vulgaris lectio lib.
VIII, 73, ubi hæc pauca notavi: «_oculos_, non _oculis_, scripti» scil.
exhibent libri. Denique ipsæ librariorum corruptelæ multum valent ad
veram lectionem, cujus vestigia in iis latent, vel eruendam vel
confirmandam. Conf. Ernesti Præf. Taciti pag. v sqq.
Præter varias lectiones etiam conjecturas et emendationes, ab
interpretum et editorum Silii ingeniis profectas, memoravi omnes, sed
plerumque vel nullo, vel brevissimo tantum judicio interposito, ut
virorum doctorum veniam, si non diligentia et studio, tamen brevitate
redimerem, et editio mea cunctas quidem aliarum opes contineret, nec
tamen ejus moles et pretium nimis augeretur. De textu Silii, ut aliorum
poetarum, optime meritus est Nic. Heinsius, cujus emendationes omnium
haud dubie doctissimæ sunt atque ingeniosissimæ; sæpius etiam, si ad
rectas criticae artis leges exigantur, pro unice veris lectionibus
habendæ et amplectendæ: permulta quidem loca vel frustra sollicitavit,
vel nimia, etsi non ea, qua _Lefebvre_, correxit audacia. Sed ingenii
doctrinæque magnitudo, etiam ubi errat, digna est quam admiremur, et in
eum transferri potest, quod _Clarke_ ad Homerum de Bentleio dixit,
meliorem esse ejus elegantem audaciam, quam aliorum vel timidam in eo
genere modestiam vel inscitiam.
In codd. MSS. et editionum, quem supra egi, recensu me viris eruditis
reique criticæ peritis minime satisfecisse, facile prævideo. Nondum enim
quisquam editorum hoc sibi laboris sumsit, ut in librorum vel scriptorum
vel typis expressorum auctoritatem diligenter inquireret, ut, accurata
omnium, certe antiquarum, editionum comparatione instituta, earum
ordines et classes, cognationes et stemmata, stirpes et familias,
origines et propagines describeret, quodque adeo pretium cuivis
statuendum, quidve ex ea vel ad crisin vel ad interpretationem præsidii
exspectandum sit et petendum, dispiceret; ut ita totam textus Siliani
rationem, ortum ac propagationem, omniaque ejus fata et vicissitudines
cognosceret, utque, ex quo fonte lectio quæque nata et ducta, quousque
progressa esset, quandoque cursum mutasset, indagaret. Sed opera eorum
in eo fere substitit, ut editionum titulos memorarent, totamque
lectionum varietatem excerperent: unde vere dixit Ernesti, qui (in Præf.
Taciti pag. XLII) homines plerumque nescire dixit, quid sibi velint,
quum de _vulgata_ sive _recepta lectione_ loquantur. Recentiores tamen
Silii editores tum fere intelligere videntur lectiones edit. Juntinæ,
quas per omnia pæne reliqua Sæc. XVI et XVII prælis excusa Siliani
carminis exemplaria temere propagatas fuisse constat. Neque etiam
diffitendum est et dissimulandum, Drakenborchium sæpissime textus
lectionumque originem et propagationem indicasse. Ego vero omnia,
a superioribus editoribus notata, quæ ad hanc rem spectant, quam fieri
potuit studiosissime conquisivi, et ex copia atque indole lectionum, ab
aliis excerptarum, de iis quoque editionibus, quas mihi videre non
contigit, judicium vel ipse feci, vel aliis faciendum reliqui: nec plura
a me desiderabunt æqui harum rerum judices. Quod ad codd. MSS. adtinet,
pauci quidem adhuc collati sunt, a Drakenb. in Præf. et a me in notis ad
eam laudati, pluresque haud dubie passim in bibliothecis latent, ex
quibus novam variarum lectionum farraginem congeri posse, non est quod
dubitemus. Sed multum inde ad poetam nostrum fructus rediturum esse vix
crediderim.
Ipsum carmen Silianum ex emendatissima Drakenborchi recensione typis
exscribendum curavi, nec, præter interpunctionem, quæ passim parum apta
videbatur (v.c. in solo libro quinto v. 126, 157, 159, 167, 176 et al.),
quidquam fere mutare sustinui, nisi ubi criticæ rationes id omnino
suadere, vel potius jubere videbantur. In quo quidem ita versatus sum,
ut omnes lectiones, in quibus varietas esset, ad vera artis et linguæ
præcepta diligenter excuterem, et salvis modestiæ criticæ regulis,
certas et exploratas correctiones in locum depravationum reponerem.
Illam enim Dausqueii morositatem et quasi superstitionem, quæ religioni
sibi ducit, verba manifesto corrupta et idoneo sensu carentia cum sanis,
aptis et poeta dignis permutare, non minus probandam puto, quam Nicandri
et Villebrunii in hoc conatu temeritatem. Qui vero in Silio recensendo
et castigando elaboraverunt viri docti, nondum omnia sanasse et recte
constituisse censendi sunt. Drakenborchius permultas Heinsii
conjecturas, etiam eas, quas nulla librorum auctoritate nituntur, in
contextum recepit, ubi vel vulgata lectio quasi jure postliminii
revocanda, vel alia potius, quam unus alterque liber exhibet, aptior
rectiorque videtur: multa post eum _Lefebvre_ melius vel sanavit et
conjecit, vel restituit et firmavit: ipse etiam non modo centies sive
vulgatas sive optimorum librorum lectiones defendere conatus sum, sed
etiam passim vitiosa si non recte correxisse, saltem sensisse et
indicasse arbitror, ubi nemo ea animadvertit. Quotusquisque enim est tam
lynceus, ut omnia vitia ipse sua sponte deprehendat, omnibusque horis
satis acute videat, neque pro veris et sanis nonnumquam probet, quæ
falsa sint et corrupta, aut tamquam perspicua et facilia prætermittat,
quæ vel alii non satis intelligant, vel ipse difficilia explicatu esse
tum demum sentiat, quum aliis ea accurate et perspicue interpretari
conetur. Nullus itaque dubito, si quis criticæ artis peritus, et tam
ingenio poetico, quam judicio, adsidua Silii aliorumque poetarum
lectione formato atque subacto, ornatus, carmen nostrum novis curis
castigandum suscipiat, neque, ut ego, operas tantum subsecivas et
tumultuarias huic rei inpendere cogatur, sed quantum satis est otii
habeat, quin larga adhuc laudis comparandæ messis ei proposita sit. Non
desunt etiam loca, quæ, quoniam librorum ope sanari non poterant,
qualicumque ingenio meo emendandi periculum feci. In quo tamen conatu
eam, uti fas erat, moderationem adhibui, ut conjecturas meas non in
textum reciperem, nisi vel lectio, quo in vulgatis libris
circumferretur, plane inepta et absurda esset, et recentiores jam
editores aliam in ejus locum si non substituissent, certe substituendam
docuissent, vel etiam evidentia esset tanta, ut cuivis hanc correctionem
probatum iri confiderem, qui usum rei criticæ haberet, et non linguam
modo latinam probe nosset, sed poeticam quoque, et potissimum Silianam
orationem sibi familiarem reddidisset. Quo magis autem virium mearum
tenuitatem sentio, eo magis vereor, ne vix quidquam eorum omnium, quæ ad
criticam carminis nostri tractationem spectant, recte præstiterim. Ut
itaque de iis, quæ corrigenda, et de ratione, qua ea emendanda
censuerim, facilius ii, quorum est sententiam dicere de his rebus,
judicare, meque, si lapsus fuero, meliora docere possint; oro et
obsecro, ut ad hæc potismum loca animum intendant: lib. I, 335, 425,
443; II, 161, 298 sqq., 310, 383, 392; III, 20, 42, 55, 161, 229, 278,
329, 384, 395; IV, 266, 578, 722, 727; V, 58, 105, 137, 191, 199, 284,
499; VI, 307, 313, 319, 363, 413, 604, 609 sqq., 689; VII, 148 sqq.,
234, 299, 551; VIII, 20, 121, 313 sqq., 388; 402, 503, 518, 532 sqq.,
539, 540, 564, 615. Emendationes meas et criticas animadversiones ad hæc
loca non tam mea, quam Silii causa, quamvis timide, lectorum judicio
submitto: quod si æquum fuerit et benevolum, gaudio mihi erit et
incitamento ad majora olim audenda et maturiora melioraque forte danda;
sin iniquum et nimis severum, neque hujus me pœnitebit, dummodo in
veritatem ipsumque poetam meum aliqua inde utilitas redundet.
Quum in eo fere adquieverint editores Silii, si Ernesti V.C. excipiatur
(qui tamen et ipse permulta loca, sententias et verba, iis, quæ
explicuit, multo obscuriora, silentio prætermisit, et sæpius corrupta
utcumque interpretari, quam corrigere conatus est), ut vel textum ejus
emendarent, vel notulas passim adspergerent, quæ plerumque in iis ipsis
locis, quæ alieni auxilii desiderium nobis faciunt, nos eo destituunt et
spem penitus fallunt, in aliis vero, in quibus nemo earum opem
desideret, ad fastidium copiosæ sunt et doctæ: his finibus qualemcumque
operam meam circumscribi haud passus, sed perpetuis poetam commentariis
illustrare conatus sum. Unicuique libro satis amplum præmisi Argumentum,
ut non solum, quæ summa ejus esset, quæ series rerum narratarum
confestim in oculos incurreret, neque opus haberem, quoties Silius ad
alia progrederetur, in notis id indicare (unde tot observationes Ernesti
ortæ sunt); sed etiam magnum historicæ et poeticæ narrationis discrimen
planissime cognosceretur. In ipso autem commentario hoc potissimum egi,
ut, quæcumque nondum ab aliis aut recte, aut satis perspicue exposita et
illustrata essent, pro facultate mea accuratius enuclearem, nec quidquam
omnino inexplicatum relinquerem, in quo hærere possent ii, qui ad Silium
legendum admitterentur, hoc est, jam aliquantum in hoc literarum genere
versati et provecti, neque tamen eruditi. Atque in obscurioribus locis
eam fere rationem secutus sum, ut unde difficultas intelligendi nata
sit, et quomodo nodus expediri possit, ostenderem. In universum vero id
operam dedi, ut non modo poetam ex historia, mythologia, antiquitatis
scientia, et geographia illustrarem, sed etiam in ea, quæ sive pulchra,
præclara et sublimia, sive prava, tenuia et languida essent, in Silii
artem et doctrinam, in orationis poeticæ ornatum, in verborum ubertatem
(quam tamen, quod supra jam monui, non omnibus, quibus poteram, locis
notavi, ne magistris commodissimam ingenii judiciique juvenilis acuendi
occasionem præriperem), in sententiarum et phantasmatum suavitatem ac
dignitatem, in rerum verborumque ornamenta, ex Livio, Virgilio, Homero
aliisque poetis vel egregia, vel perversa et jejuna imitatione
adumbrata, lectorum mentem sensumque intenderem. In quo eum servavi
modum, ut poeticum sermonem ad vulgarem pedestremque revocarem, loca
vero aliorum auctorum, a Silio expressa, plerumque nullo judicio
interposito, indicarem, ipsamque comparationem legentium judicio
permitterem. Ceterum in omni labore meo hac ratione usus sum, ut aliquam
carminis partem ipse ad sensum meum explicare conarer ante, quam
interpretes et veteres et recensiores consulerem. In quo quidem mihi
eadem profuerunt, quæ sibi adjumento fuisse Cl. Ernesti in Præf. pag.
VI, profitetur his verbis: «Primum in tanta penuria et raritate
interpretum, de qua supra dixi, quum neminem haberem, cujus vel
auctoritate moverer, vel doctrina conturbarer, profecto melius sensum
meum consiliumque persequi, et singula luculentius videre, et rectius
explicare poteram: deinde quum Silius ad Virgilii imitationem se ita
composuisset, ut, si ab argumenti varietate recesseris, nullum esset tam
in rebus, quam in verbis ornatus poetici genus, cujus non in illo vel
exemplum vel vestigium aliquod expressum esset, Heynii inprimis, Viri
Summi, elegantissima doctrina in Virgilio declarata effecit, ut
brevitatem sine obscuritatis vel negligentiæ periculo tueri possem.»
Quoties vero, quæ alii jam occupaverant, notavi, semper, quibus ea
deberem et accepta referrem, monui: nam aliorum scrinia compilare, et
instar graculi superbi, pennis pavonis exornati, alienis bonis gloriari,
longe a moribus sensibusque meis abhorret. Sed furti invidia mihi
deprecanda est, si quis forte obfenderit nonnulla, vel vulgaria et
eruditis certe hominibus notissima, quæ igitur facile pluribus sponte in
mentem incidere possunt et hinc a pluribus quoque notata sunt, vel minus
obvia, quæ ab aliis jam alicubi observata meminerit: omnes enim virorum
doctorum libros et commentarios, qui ad loca quædam poetæ nostri
illustranda aliquid conferre possint, legere negotiorum, quibus
distineor, multitudo, et mihi comparare, rei familiaris angustia
prohibet.
Non dubito tamen, fore permultos, qui in opera mea brevitatem, insignem
interpretis virtutem, potissimum desiderent, et eamdem fere verborum
ubertatem, de qua poetam meum adcusavi, mihi exprobrent. Neque
diffiteor, me passim monuisse, quæ tenuia et vulgaria videri possint
viris doctis, harum rerum intelligentibus. Sed primum mihi ita
constitutum erat, ut quam plurimis prodessem, ut omnibus satisfacerem;
et ut quædam non adeo necessaria inrepere mallem, quam omitti ac negligi
necessaria, et huic vel illi sive obscura sive ignota, quæ illustrari
non omnium quidem, sed quorumdam tamen lectorum interesset. Deinde hac
ætate nostra, qua in tanta, quæ jactatur, literarum luce summa rerum
utilium ignorantia in dies longius serpit et diffunditur, infinitarum
autem rerum notitiæ vel crudæ vel inutiles et noxiæ latius sparguntur,
qua, qui disciplinas tradunt, ab omni subtilitate desciscunt, et, qui
iis addiscendis operam dare videri volunt, angustioribus quotannis
terminis studia circumscribunt, et utilitatem præstantiamque omnis
doctrinæ liberalis unice quæstu et lucro, quod ex ea facere possint,
metiuntur, qua in locum accuratæ et solidæ eruditionis, ad quam majores
nostri adspirabant, jejuna et insipiens sapientia succedere cœpit, et
ingenia luxu enervata vel otio, nugis, rebus ludicris deliciisque
pascuntur, et præstigiis, pigmentis lenociniisque blandiri seque
insinuare amant, vel ab iis, quæ cognosci possunt ac debent, ad puerilia
deliramenta seu rerum portenta ac monstra, quæ intelligi nec licet nec
prodest, deflectunt; hac, inquam, ætate sexcenties mihi usu venit, ut
non juvenes tantum, sed ipsos etiam eorum magistros in iis hærere, eaque
vel ignorare, vel non satis perspicue et accurate explicare viderem, quæ
tamen facilia iisque notissima putaram. Itaque quid illi scirent et
intelligerent, non quid scire et intelligere deberent, respiciendum
duxi, memor verborum Servatoris nostri, οὐ χρείαν ἔχουσιν οἱ ἰσχύοντες
ἰατροῦ, ἀλλ’ οἱ κακῶς ἔχοντες. Præterea permultis, etiam satis doctis,
adcidere solet, id quod sibi adcidisse sæpenumero Casaubonus et Ernesti
fatebantur, ut, dum ipsi sibi legunt verba auctoris, facillima sibi
videantur, quæ difficilia explicatu et obscura esse intelligant tum
demum, quum aliis eorum vim ac sensum distincte planisque verbis
interpretandi periculum faciant. Huc adcedit (ut verba Ill. Heynii in
Præfat. Virgil. T. I, p. VI; T. II, p. IX, et T. III, p. III, mea
faciam), quod multa mihi monenda fuere, quum interpretum aliquem et
virum doctum, quamvis a me non nominatum, in hoc vel ipso loco et verbo
hæsisse aut lapsum esse viderem; quæ tamen monui fere verbo tantum,
plerumque nulla alia re, quam vera interpretatione subjecta, ut
adolescens, qui in similem errorem aut difficultatem aut in eumdem
interpretem incideret, statim haberet, quo eum redargueret: tum formula
loquendi per se forte erat satis nota, quum cumulassent alii exempla,
sed causa et ratio talis elegantiæ, ut in plerisque fieri solet, minus
erat seu observata seu perspecta; hanc digito monstrare volui: tandem et
multa in hoc genere esse solent satis obvia, si semel ab aliquo
observata et explicata fuerint, non raro tamen evenit, ut illa ipsa
facillima ratio, antequam monstrata esset, plerorumque oculos fugeret.
Ceterum pro certo polliceor hoc benevolis lectoribus et confirmo, me in
operæ processu omni ope atque studio enisurum esse, ut brevior sim,
utque alterum volumen, etsi novem carminis Siliani libros[1], indicem
uberrimum brevemque de stilo et idiotismis Silii diatriben vel
adpendicem complectetur, hujus prioris modum ne æquet quidem, nedum
excedat. Etenim non verbis tantum quam paucissimis, quæ dicenda erunt,
exprimere studebo, sed reliqua etiam poematis pars minus difficultatis
habet, et præterea lectores secundi Tomi, quod jam in hoc ipso sæpissime
factum videbunt, permultis locis ad ea, quæ de iisdem vel verbis vel
rebus alicubi jam nunc dixi ac disputavi, remittere licebit.
Enimvero satis diu lectores tenui, quos nunc quam fieri potest
observantissime studiosissimeque rogo, et universam hanc operam meam,
quam eorum favori et indulgentiæ timidis precibus commendo, æqui bonique
consulant, et, si quid a me alicubi peccatum deprehenderint, quod passim
ne factum sit vereor, veniam mihi dare, vel, secundum Ennii præceptum,
_erranti comiter monstrare viam_ ne dedignentur. Quod si a viris
eruditis laborem meum non prorsus inprobari cognovero, satis amplum ejus
præmium cepisse me existimabo, et non modo, quantum per magnam, qua
laboro, præsidiorum inopiam ingeniique tenuitatem licuerit, ad cursum
acriter et felicius persequendum, sed etiam ad majora aliquando ac forte
meliora conanda, et ad bene de literis pro viribus merendum incitabor.
Scrib. Stadæ, Cal. Febr. A.R.S. MDCCXCII.
Ge. Alex. RUPERTI
Gymn. Stad. Rector.
[Annotatio 1: Plures ego libros, undecim scilicet, in priori meo
volumine coegi, quum omnem hanc de Silio commentationem
judiciumque post absolutum tandem opus rejicere satius videretur.
Cæterum quæcumque scripsit cl. _Ruperti_, religiose intacta
reliqui. _Ed._]