ARGUMENTUM.

Quum inventum esset carmen in libris Sibyllinis inspectis, _hostem

pelli Italia vincique posse, si mater Idæa a Pessinunte Romam

transportata esset_; quumque oraculum Delphicum dedisset responsum,

Deam hospitio excipiendam esse ab eo, qui vir optimus Romæ esset:

missa in Phrygiam nave advehitur Cybele, et Scipio Nasica, quem Patres

judicaverant in tota civitate virum bonorum optimum esse, Ostiam ire

jussus obviam Deæ, eam adcipit de nave, quæ deinde inter cymbalorum

tympanorumque strepitus, saltationes et cantus a matronis per Tiberim

trahitur; 1-22.

Eadem mox in vado fluminis hæret; at Claudia Quinta propalam precata,

ut ita demum se sequeretur, si pudicitia, a multis in dubium vocata,

sibi constaret, facili eam negotio sola movet; 23-45.

Tum læta spes belli tandem feliciter conficiendi omnium animos tenet,

et Scipio e Sicilia cum classe profectus, mactata victima aquilisque

viam monstrantibus, in Africam trajicit; 46-58.

Expositis ibi copiis, ad Syphacem, qui, ducta in matrimonium

Hasdrubalis filia, a Romanis desciverat ad Pœnos, literas dat, quibus

etiam atque etiam monet eum, ne jura hospitii secum, neu cum populo

Romano initæ societatis fallat; 59-82.

Quo quum nihil profecisset, castra Numidarum et mapalia arundine texta

noctu incendit; 83-91.

Flamma late effusa uno repente omnia haurit incendio, et rex ipse vix

e somno expergefactus a satellite effugit; 92-108.

Mox Syphax, ira, pudore precibusque conjugis motus, residuam

juventutem excit ex regno, et Hasdrubali junctus concitato inpetu in

Romanos incurrit: at, equo graviter icto effusus, vivus capitur;

109-145.

Quo facto Hasdrubal cum reliquiis Numidarum Pœnorumque iterum fugam

capessit, jamque omnis spes Carthaginis sita est in Hannibale, ad quem

propere senatus mittendos censet, qui ex Italia eum arcessant;

146-157.

Is quum somnio perterritus surrexisset, de summo patriæ periculo

certior fit per legatos, ac frendens indignatur, nunc auxilium

inplorari suum ab iis, a quibus ipse nec subplemento nec pecunia

adjutus esset: 158-200.

Terram tamen hostilem, etsi invitus mœstusque, relinquit, nec Romani

duces discessum ejus remorantur; 201-217.

Enimvero ubi vix in altum evectus e conspectu Italiæ aufertur, illuc

redeundi Romamque obpugnandi consilia agitat; 218-235.

Iis desistit, acerrima tempestate a Neptuno commota, qua sæviente

tristem lamentatur sortem suam; 236-282.

Veneris autem interventu ira Neptuni ventique remittunt, et Hannibal

classem adpellit ad Libyam, ubi castris Scipionis sua obponit;

283-291.

Tum acie utrimque instructa Hannibal concionem ad milites habet, qua

ad virtutem eos acuit, et res in Italia gestas, tot duces Romanos, tot

exercitus occidione occisos, et sua cuique decora, ubi ad insignem

alicujus pugnæ memoria militem venit, refert; 292-337.

Romani contra milites moræ inpatientes signum prælii committendi

poscunt; 338-340.

Magna hæc rerum molimina procul e nubibus mœsto vultu lustrat Juno,

quam Jupiter exhortatur, ut tandem aliquando Pœnos adjuvare desinat,

neque amplius fini hujus belli imperioque Romanorum, quod fato fixum

sit, inferat moram; 341-356.

Respondet Juno, se non eo consilio pugnam contemplari, ut fata mutare

et trahere bellum conetur, sed id unum petere a conjuge ac fratre, ut

neque Hannibalem perire vel vivum capi, neque Carthaginem dirui

patiatur; 357-369.

His precibus cedit Jupiter et sorori hanc veniam dat, ut Hannibalem

præsenti eripiat periculo, sed docet quoque in fatis ita esse, ut ille

nunquam repetat Italiam, et Carthago mox ab alio Scipione exscindatur;

370-384.

Dum fata pandit rex deorum, in supremum de imperio orbis terrarum

certamen descendunt duorum opulentissimorum populorum duo longe

clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora

aut cumulaturi eo die, aut eversuri; 385-405.

Hastis primo inpetu effusis, res gladiis geritur, et Masinissa, acer

juvenis, in Macedonum legionem incursans viam facit Romanis, in

turbatos submotosque gradum inferentibus; 406-431.

Lælius etiam Bruttios milites, Hannibalem ex Italia decedentem

sequutos, acerrime increpat et in fugam vertit; 432-443.

Aciem vero inclinatam restituit Hannibal, cæsisque Herio ac Pleminio

fratribus, reliquos hostes profligat; 444-478.

Alia campi parte Scipio Pœnos, usu militiæ famaque rerum gestarum

Romanis pares, ingenti clade prosternit, et terrorem addit perculsis;

479-508.

Mox ipsum quærit Hannibalem, et ad certamen singulare provocat;

509-521.

Sollicita de ejus vita Juno periculum propulsat, objecta illi falsa

Scipionis imagine; 522-533.

Eam Hannibal infesta petit hasta, et fugientem persequitur, donec

procul a prælio simulacrum repente oculis ipsius subducitur; 534-547.

Ubi dolum sibi a Deo aliquo nexum esse sentit, furibundus repetit

campum sed equus febri, a Junone ipsi inmissa, conreptus subito

conlabitur; 548-557.

Tum Pœnus iterum inlusus et instinctus furore necem sibi consciscere

in animum inducit; 558-566.

Juno autem, in formam habitumque pastoris mutata, et similans, se

erranti proximam ad Scipionem viam monstraturam esse, longius eum a

campo removet; 567-580.

Interea Pœni, ducem suum vel periisse, vel spe omni abjecta acie

excessisse rati, pavidi terga vertunt, et per patentem circa campum

late fuga sparguntur; 581-596.

Hannibalem vero fessum Juno ad tumulum propinquum ducit, in quo omnis

pugnæ stragisque facies ante oculos ei versatur; 597-604.

Tandem et ipse, Romanis colli adpropinquantibus, at ne nunc quidem

sine fastu ac minis, fugientibus inmistus montium latebras quærit;

605-617.

Ita prælio belloque finito conditiones pacis conveniunt, et Scipio

Romam profectus non modo primus imperator nomine devictæ a se gentis

ac terræ nobilitatur, sed etiam triumpho omnium clarissimo urbem

invehitur; 618-628.

Currum ejus præcedunt Syphax et Hannon cum reliquis captivis, et

tabulæ victorum regum, populorum, terrarum, urbium, fluminumque in

ferculis præferuntur: tum Scipio ipse, Bacchi Herculisque instar,

insignis habitu ac ore invehitur curru, et, velut alter Romulus aut

Camillus, laudibus in cælum tollitur; 629-654.

Inprimis teneamus necesse est, quatuor præcipuas hujus libri partes,

Cybelen e Phrygia Romam deportatam, Scipionis in Africam profectionem,

victoriam et triumphum, emblemata esse coloribus poeticis variis, et

epico ornatu elaborata, nullo illa vel levissimo nexu inter se apta:

cujus rei vel ignoratio vel incuria effecit, ut in nonnullis locis,

quæ præcipitem ab antecedentibus ad sequentia transitum haberent,

viris doctis lacunæ etiam suspicio oriretur; Ern.

Hostis ut Ausoniis discederet advena terris,

Fatidicæ fuerant oracula prisca Sibyllæ,

Cælicolum Phrygia genetricem sede petitam

Laomedonteæ sacrandam mœnibus urbis:

Advectum exciperet numen, qui, lectus ab omni 5

Concilio Patrum, præsentis degeret ævi

Optimus: heu nomen melius majusque triumphis!

1... 47. Hæc notissima ex Liv. XXIX, 10, 11, 14; Herodian. I, 11;

Appian. b. Hannib. cap. 56; Ovid. Fast. IV, 249... 348; Cic. harusp.

resp. cap. 13; Dione Cass. Fragm. 63, p. 606, ed Reim.

3. _Cælicolum genetricem_, conf. v. 36 sq.

--_Phrygia e sede_, Pessinunte, opp. Phrygiæ, ubi Cybeles symbolum

erat lapis quadrangularis, de quo vid. Herodian. l.l.

4. _Laomedonteæ urbis_, Romæ, vid. ad X, 630.

5 seqq. Responsum oraculi Delphici: «quum Romam Deam devexissent,

tum curarent, ut eam, qui vir optimus Romæ esset, hospitio

exciperet;» ap. Liv. l.c.

7. «Haud parvæ rei judicium senatum tenebat, qui vir optimus in

civitate esset, veram certe victoriam ejus rei sibi quisque mallet,

quam ulla imperia honoresve suffragio seu Patrum, seu plebis

delatos;» Liv. XXIX, 14.

1. _descenderet_ Put.

2. _tulerant_ conj. N. Heins.

5. _acciperet_ Oxon. et Cell. ut v. 14; XVI, 2, et ap. Ovid. Fast.

IV, 260; Liv. XXIX, 14, et Cic. harusp. resp. c. 13. Sed vulgatum

quoque bene se habet; conf. Gron. ad Liv. XXIX, 11.

6. _degerit_ ex Oxon. et Put. recepit Cell. suadente Barth. Adv.

X, 13, ut et ad præteritam Scipionis Nasicæ vitam pertineat.

Jamque petita aderat, Latia portante Cybebe

Puppe, adque os amnis, magno censente Senatu,

Obvius adcitis properabat Scipio sacris, 10

Qui, genitus patruo ductoris ad Africa bella

Tunc lecti, multa fulgebat imagine avorum.

8 sq. Notanda brevitas Siliana, qua missis omnibus, quæ in tali re

fieri, deliberari, præparari solent, illico lectores in mediam rem

abripit; quæ, ut centies diximus, est ratio narrandi emblematica,

quæ, ut in omni carminis œconomia, ita inprimis in hoc libro ultimo

dominatur: nam permulta subpleri e Livio debent, antequam ex fide

historica narratio usque eo procedat, ut dicere possis _jamque

aderat_; Ern. Recte: sed hæc quoque communis poetarum ratio est; et

in quantam molem carmen Silii excrevisset, si singula, etiam

levissima, rerum momenta Livii more adcurate persequi, atque poetice

tractare voluisset? cf. infra Comm. de Silii vita et carmine §. II,

ad fin. et ad calcem hujus Vol. 9 seq. Poeta ad verbum expressit

Liv. XXIX, 14. «P. Cornelius Ostiam ire jussus obviam Deæ, etc.»

--_os amnis_, ut v. 15, _ostia Thybridis_, et ap. Liv. l.c. _ostium

amnis Tiberini_: nam «in ore Tiberis Ostia urbs condita,» ut utar

verbis Liv. I, 33, extr.

--_censente Senatu_, ut XIII, 659, et I, 684, ubi vid. not.

--_magno Senatu_, ut _gravis Senatu_ ap. Ovid. Fast. IV, 293, et

_ingenti Senatu_ sup. XI, 67, ubi conf. not.

[10.] _Obvius adcitis sacris_, advecto Cybeles simulacro, ut v. 13:

_venientia numina_.

11. «P. Cornelium Scipionem _Nasicam_, Cn. filium, ejus qui in

Hispania ceciderat, adolescentem nondum quæstorium, judicaverunt in

tota civitate virum bonorum optimum esse»; Liv. l.c. Conf. Plin.

VII, 34, ibique Harduin.

--_ductoris_, Scipionis Africani majoris.

--_Africa bella_, ut XVI, 179, ubi vid. not.

12. _Tunc lecti_, conf. XVI, extr.

8. _petita aderant_, scilicet sacra, reposuit Nicander et deinde

alii. Pro vulg. _Cybellen_, vel _Cybelen_, Barth. Adv. XIII, 7,

_Cybele_ legendum putabat, quod edidere Cell. (qui tamen _Cybelle_

scripsit) et Lefeb. Ego _Cybebe_ edidi, prob. Drak. vid. ad VIII,

363. _Cybeben_ emend. N. Heins.

9. Versus fœde a librariis corruptus; _atque omnis_, vel _in

omnis_ codd. scripti et priscæ edd. præter Mediol. in qua

_intrepidus_ legitur, pro quo Wolfius in Basil., Colin. et Dausq.

_in trepidis_ substituere. Deinde _cedente Senatu_ Put. Gryph.

aliæque edd. antt. _accedente S._ Ox. Parm. et al. _sedente S._

ed. Marsi. Hinc _atque intrepidus, magno cedente Senatu_, edidere

Cell. (qui interpretatur, cedente S. id munus tamquam optimo)

Drak. et Ernesti, (qui exponit, _intrepidus_, fretus et excitatus

Patrum judicio, ac jussus, _cedente Senatu_) prob. Barth. Adv. X,

13, et XIII, 7. Sed ex verbis _cedente Senatu_ non, nisi fidiculis

adhibitis, commodam extorquebis sententiam: epitheton vero

_intrepidus_ non modo alienum est ab h.l. et a Scipione, cui nulla

timendi vel trepidandi causa erat, sed etiam ab antiqua omnium

fere librorum scriptura nimis abhorret, et haud dubie ex glossa

vel emendatione inrepsit. _atque ominibus_, vel _a. in numérum_,

vel _a. in nomen magno cedente Senatu_ (h.e. concedente S. ut XI,

94), vel denique (quod non displicebat Drak. cui tamen ne sic

quidem hic locus persanatus videbatur) _a. intrepidus, magno

censente Senatu_, emend. N. Heins. _a. innocuus magno censente S._

(h.e. optimus judicio Senatus) reposuit Lefeb. Quæ conject.

ceteris omnino præferenda est, judice etiam Ernesti, qui eam in

contextum recepisset, nisi eadem sententia jam v. 5... 7,

præoccupata esset. Enim vero supra oraculi verba expressit poeta,

nunc docet, Scipionem virum optimum a Senatu judicatum esse. Neque

tamen dissimulo, vocem _innocuus_ nimis tenuem esse, et vix bene

dici posse, _innocuus obvius properabat_. Quæ quum ita sint, ego

levi mutatione antiquæ lect. scripsi, _adque os amnis, magno

censente Senatu_ nisi malis _jubente Senatu_, ut _jussus_ apud

Liv. conf. not. Possis etiam h.l. restituere: _Puppe; equite en

omni magnoque sequente Senatu, Obvius_, etc. quibus verbis plane

respondet locus Ovid. Fast. IV, 293; _Omnis eques mixtaque gravis

cum plebe Senatus Obvius ad Tusci fluminis ora venit._ voc.

intrepidus etiam displicuit Withof. quia _obvius_ sequitur, et

ille conj. _atque ominibus magno adcedente Senatu_, vel potius ex

vett. libris, _Puppe, atque ante omnes, magno cedente Senatu_.

Isque ubi longinquo venientia numina ponto

Adcepit supplex palmis, Tuscique sonora

Thybridis adducit sublimis ad ostia puppim, 15

Femineæ tum deinde manus subiere, per amnem

Quæ traherent celsam religatis funibus alnum.

13. _longinquo ponto_, ut I, 584; conf. ad III, 422.

14 seq. _Tusci Thybridis ostia_, vid. ad VIII, 362 et 367.

[15.] _sublimis_, e ripa «P. Cornelius jussus Deam de nave adcipere,

et in terram elatam tradere ferendam matronis, etc.» Liv. l.l. Navem

a matronis quoque _tractam_ esse, non tradit Livius; et viris potius

id tribuit Ovid. Fast. IV, 297. Poetæ autem esse, fabulam inprimis

ornare, jam monuit Ernest. Tales quoque narrationes plerumque

variant. Mirum vero est, navem a matronis et Claudia demum tractam

esse, quum Scipio jam de ea Deam _adcepisset_; quod præter Silium

nemo tradidit.

17. _alnum_, navem; cf. ad III, 458.

13. _trementia_ Oxon. unde _tranantia_ conj. Barth. Adv. X, 13.

14. _sonoram puppim_, h.e. cymbalis et tympanis perstrepentem,

quod sequitur, corrig. N. Heins. Non male!

15. Vulgo _Tibridis_. Sed vid. ad VIII, 367.

Circum arguta cavis tinnitibus æra, simulque

Certabant rauco resonantia tympana pulsu;

Semivirique chori, gemino qui Dindyma monte 20

Casta colunt; qui Dictæo bacchantur in antro;

Quique Idæa juga et lucos novere silentes.

18. _arguta cavis tinnitibus æra_, cymbala, quæ cum _tympanis_

pulsantur a _semiviro choro_, h.e. Coribantibus seu Curetibus,

sacerdotibus Cybeles castratis (unde et _semimares_ dicuntur Ovid.

Fast. IV, 183) qui in ejus cultu et sacra pompa, ab ipsa in furorem

acti, θεοφορούμενοι, armatam saltationem, ἐνόπλιον κίνησιν, cum

strepitu cymbalorum, tympanorum armorumque conlisorum instituebant;

de quo loca class. sunt Strab. X, p. 466; Ovid. Fast. IV, 181 seq.

Lucret. II, 611, 642; conf. supra ad II, 93, et Jani ad Hor. Od. I,

xvi, 5... 8, ubi et _acuta æra_, ut hoc loco _arguta_ dicuntur.

20. _Dindyma_ seu Dindymus (vid. ad IV, 363), et _Ida_ montes

Phrygiæ, magnæ Matri Deum sacri cum Berecynto, unde _Dindymene,

mater Idæa_ et Berecyntia dicebatur; conf. Heyne ad Virg. Æn. IX, 80

sq. et 617 sq. Eidem sacrum _Dictæum antrum_ et Dicte mons Cretæ,

unde Curetes religionem Cybeles in Phrygiam invexisse dicuntur; cf.

ad II, 93. Dindymus _mons geminus_ h.e. bivertex.

21. _Casta_, ubi caste ac pie colitur dea.

22. _lucos silentes_, ex quo inde emigravit Mater, N. Heins. et

Drakenb. Marsus referebat ad lucos, in quibus recens natus Jupiter

enutritus sit, ne audiretur a patre. Jovem vero non in Phrygiæ, sed

Cretæ monte Idæo educatum fingi, jam monuit Drak. Silius tamen, quod

Ern. etiam suspicari video, haud dubie respexit mysteria Idæa, et

locum Virgil. Æn. III, 112, ubi similiter _fida silentia in sacris_

et _Idæo nemore_ dicuntur.

--_novere_, vid. Var. Lect.

22. _movere_, aut _liquere_, aut _fovere_ (ut _fovere nidum_)

emend. N. Heins. refragg. Burm. et Drak. quia _nosse_ quis loca

dicatur, quæ incolat, vel in quibus frequenter versetur, et

_noscere_, quæ adeat; conf. Passerat. ad Prop. I, vi, 1.

Hos inter fremitus ac læto vota tumultu,

Substitit adductis renuens procedere vinclis

Sacra ratis, subitisque vadis inmobilis hæsit. 25

23. _fremitus_, strepitus cymbalorum tympanorumque, vel _lætum

tumultum_, adclamationes et cantus populi.

--_vota_: nam Dea primum urbem ingrediente variis votis a plebe

certabatur, quum quisque fatale numen religiosius coleret; Barth.

Adv. XIII, 7. Nec mirum quoque, vota potissimum concepta esse

adventu hujus Deæ, qua Romam advecta hostem pelli Italia vincique

posse, carmen in libris Sibyllinis inventum spem fecerat. Vota

itaque ad belli quoque finem spectabant; conf. v. 46, 47.

24 sq. Conf. auctores sup. ad v. 1, laudati. Livius hanc fabulæ

partem silentio prætermisit.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 308 / 438 题