37. _Atlantica_ scripti; _ad Atlantica_ R. 2. Vulgo _Atlantia_.

Hæc patrem patruumque tuos, hæc prodiga Paulum,

Hæc Decios Stygias Erebi detrusit ad undas:

42. _prodiga_, invidiose, veluti Virtus non parcat viris magnis, sed

eos temere pessumdet; Ern.

--_Paulus_ ipse _prodigus animæ magnæ_ dicitur Horat. Od. I, xii,

38. Cf. sup. ad I, 225.

43. _Decios_ patrem filium et nepotem, pro patria se devoventes, si

fides habenda Cic. Tusc. Qu. I, 87, et fin. II, 19; nam alii non

idem tradunt de nepote.

42. Hunc versum sequenti postposuit Lefeb. non addita causa. Poeta

certe ad tantam subtilitatem non exigendus est, et ne sic quidem

singula ordine procedunt: nam Paulus ante Scipiones periit.

Dum cineri titulum, memorandaque nomina bustis

Prætendit, nec sensuræ, qui gesserit, umbræ. 45

44. Hoc iterum acerbe dictum pro, gloriæ et honoris spe fallit, ut

mortis contemtum animis ingerat; Ern. Summam rerum gestarum

sepulcris inscriptam _titulos supremos_ Plin. Ep. IX, 19 vocat;

Cell.

45. _non sensuræ, quid gesserit, umbræ_, sententia, quæ animorum

post mortem vitam invidiose ridet; Ern. Epicureorum præcipue ea fuit

opinio, animam simul cum homine mori et interire (vid. Diog. Laert.

lib. X): ubique vero Silius Voluptatem ex opinione Epicureorum, quos

Voluptatem summum bonum putasse creditum est, argumentantem inducit,

quemadmodum contra Virtutem ex placitis Stoicorum; Drak. 46 sqq. Sic

et Κακία disputat ap. Xenoph. Mem. Socr. II, i, §. 23. Ἐὰν οὖν ἐμὲ

φίλην ποιήσῃς, ἐπὶ τὴν ἡδίστην τε καὶ ῥᾴστην ὁδὸν ἄξω σε, καὶ τῶν

μὲν τερπνῶν οὐδενὸς ἄγευστος ἔση, τῶν δὲ χαλεπῶν ἄπειρος διαβιάσῃ·

πρῶτον μὲν γὰρ οὐ πολέμων, οὐδὲ πραγμάτων φροντιεῖς, ἀλλὰ

σκοπούμενος διέσῃ, τὶ ἂν κεχαρισμένον ἢ σιτίον ἤ ποτὸν εὕροις, etc.

45. _quid gesseris_ scribendum censebat N. Heins. vel invitis

libris vett. Ego tamen non adsequor, cur ei displicuerit vulgata

lectio: _cineri, bustis et umbro, non sensuræ, quid gesserit_.

At si me comitere, puer, non limite duro

Jam tibi decurrat concessi temporis ætas.

Haud unquam trepidos abrumpet buccina somnos:

46. _limite duro_, dura et molesta vitæ via ac conditione, cf. ad

VIII, 612.

48. Cf. omnino Heyne ad Tibull. I, i, 4, ubi exemplis docet, belli

aut militiæ ærumnas et terrores hostiles (unde h.l. _trepidos_) per

somnos classico interruptos a poetis declarari.

--_abrumpet somnos_, ut apud Virgil. Ge. III, 530 et al. Drak. cf.

sup. ad VII, 156.

46. _tramite duro_ in duobus veteribus, nescio quibus, invenit

Lefeb. et recepit.

47. _decurrat_ scripti et Rom. 2. Vulgo _decurret_. Deinde

_congressi_ Rom. 1, et Mediol. _congesti_ ad marg. Rom. 1.

Non glaciem Arctoam, non experiere furentis

Ardorem Cancri, nec mensas sæpe cruento 50

Gramine compositas: aberunt sitis aspera, et haustus

Sub galea pulvis, partique timore labores:

49 sq. Conf. Ovid. Met. IV, 624; _arctoa glacies_, polus arcticus,

seu septemtrionalis: _Cancri_, poli antarctici, seu australis.

[50.] _mensas sæpe cruento Gramine composit._, ut fit in vita

bellica, quum sub dio, humi, inter cæsorum cadavera decumbunt ad

cibum capiendum; Ernesti, qui et recte jam monuit, in toto h.l.

singula ad extenuandam illam vitam laboribus et incommodis plenam

bene elata esse.

51 seq. _haustus pulvis_, ut apud Ovid. Met. XIV, 136; Stat. Silv.

V, iii, 223; et Theb. VI, 848, quibus locis eleganter _hauriri_

dicitur pulvis adtractus et conlectus; Doering.

[52.] _labores parti timore_, ærumnæ, quarum causa est timor ab

hoste. Possis etiam interpretari: facta et rerum gestarum gloria,

multis curis et timore parta. Sed illa ratio præstiterit.

--_Labores_, ut πόνος et μόχθος, et ærumnæ, et res fortiter gestæ

dicuntur.

--_labores parti timore_, curæ et sollicitudines periculis creatæ;

Lenz. coll. Tibull. I, i, 3, et Burm. ad Prop. III, ix, 6. Cf. Var.

Lect.

52. Verba _partique timore labores_, quæ reliqui interpr. silentio

prætermittunt, in vitio cubare putant N. Heins. et Heyne, qui in

Obss. ad loc. simil. Tibulli I, i, 4, monet, recte quidem

_terrorem_ et _laborem_ jungi, tamquam militiæ comites, _terrere_

tamen ea, quæ metuantur, mala, pericula, discrimina, _laborem_

autem, quippe qui tolerandus sit, premere, urgere, exercere.

Equidem, si quid mutandum, legerim, _partique labore timores_;

nisi malis _junctique_, vel _plenique_, vel cum N. Heins. quod

propius ad literarum ductum adcedit, etsi a Lefeb. inter nugas

refertur, _pastique timore labores_. Sed vulgata opinor, lectio

bene se habet, vid. not.

Sed current albusque dies, horæque serenæ;

Et molli dabitur victu sperare senectam.

Quantas ipse Deus lætos generavit in usus 55

Res homini, plenaque dedit bona gaudia dextra!

Atque idem, exemplar lenis mortalibus ævi,

Inperturbata placidus tenet otia mente.

53. _album_, ut al. _candidum_, dicitur bonum, lætum, felix, vel a

creta et candido lapillo, quo Thraces Romani aliique populi felices

dies, ut infelices atro calculo, signabant (vid. Intpp. Plin. VII,

40, et Hor. Od. I, xxxvi, 10); vel, ut mox _serenum_, a cælo sereno,

ac nullis nubibus tenebrisque obducto et contristato; vel denique a

colore albo, qui olim sacer, divinus, solennis, lætus, habebatur; ut

contra _atrum_ et _nigrum_ est triste et infaustum a colore atro,

signo tristitiæ, et qui rebus inferis proprius est, cf. ad III, 211,

et VII, 633. Sic λευκὸν εὐήμερον φάος dixit Soph. Ajac. 723; λευκὸν

ἔαρ, λευκὸν δὲ θέρος, Callim. H. in Cer. v. 123, ubi vid. Spanh. et

ad v. 136.

--_horæ serenæ_, vid. ad VII, 544.

54. _molli_, jucundo.

57 seq. Hæc iterum sunt ex dogmate Epicureorum, qui Deos res humanas

non curare, et in perpetuo otio feliciter tempora transigere

existimabant; Drak. coll. Horat. Serm. I, v, 101 sq.; Sen. de Ben.

IV, 4; Cic. Ep. ad Div. VII, 12; Virg. Æn, IV, 379 (ubi v. Cerda);

Gebhard. Crep. I, 17, et Diog. Laert. lib. X, §. 77, ubi v. Menag.

Sed sive de industria, sive incuria poetæ factum videtur, ut huic

otio contradicant, quæ de Deorum beneficentia in vss. 55 sq.

dicebantur; Ern.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 272 / 438 题