546. Hic versus proxime sequenti perperam postponitur in c. Col.

Ante oculos adstant laceræ trepidantibus umbræ,

Quæque gravem ad Trebiam, quæque ad Ticina fluenta

Obpetiere necem, Paulus Gracchusque cruenti,

Flaminiusque simul, miseris ante ora vagantur. 550

Clausit turba vias. Stat celsus et asper ab ira,

Ingentemque metum torvo domat ore Senatus.

547. _laceræ umbræ_, quæ etiam nunc servant vulnera, quibus olim

occubuerunt: tali enim habitu umbrae ad inferos descendere

credebantur, quali erant tempore mortis; Drakenb. Cf. Advers.

Heinsii in Broukhusiana editione Tibull. pag. 461, et Cerda ad

Virgil. Æn. II, 272... 279.

549. _Gracchus_, de quo v. supra v. 475 sq.

551 sq. _Stat_, in foro, ubi magistratibus præsto est (Liv. l.c.),

in viis et in turba hominum.

--_celsus Senatus_, ut sup. v. 313, nisi malis, in muris. Magno

animo est in tantis periculis; Cell.

--_asper ab ira_; cf. XVI, 521, et ad II, 139.

[552.] _domat_, dissimulat.

Interdum tamen erumpunt sub casside fusæ

Per tacitum lacrimæ; quidnam Fortuna minetur,

Quidve parent Superi? Pubes dispersa per altas 555

Stat turres, atque huc ventum sub corde volutat,

Ut jam Roma satis credat, defendere muros.

554. _Per tacitum_; vid. ad VII, 527.

--_quidnam Fortuna minetur_, sc. tristes et anxii expendunt, tacite

quærunt.

555. _Quidve parent Superi_, ut I, 136.

556. _sub corde volutat_, secum cogitat, _huc ventum_ esse, rem eo

jam rediisse, _ut Roma satis credat_, satis habeat, contenta sit et

esse debeat, _defendere muros_.

556. _atque eventum sub c. v. Et jam R. s. credit d. m._ emend.

Dausq. Sed nihil magis perspicuum esse his versibus, jam monuere

Bart. et N. Heins.

Pœnus ut ad somnos vix totam cursibus actæ

Indulsit pubi noctem, vigil ipse, nec ullam

Ad requiem facilis, credensque abscedere vitæ, 560

Quod sopor eripiat, tempus; radiantibus armis

Induitur, Nomadumque jubet prorumpere turmas.

Inde, levis frenis, circum pavitantia fertur

Quadrupedante sono perculsæ mœnia Romæ.

558. Cf. Liv. XXVI, 10.

--_pubi cursibus actæ_, militibus raptim actis et itinere fessis.

560 sq. _credens abscedere... tempus_, verba somno deditis notanda.

562 sq. «Cum duobus millibus equitum a porta Collina usque ad

Herculis templum est progressus, atque, unde proxime poterat, mœnia

situmque urbis obequitans contemplabatur,» Liv. l.c.

563. _levis frenis_, quæ celeritatis vel artis laus nunc aliena; et

arguta doctrina est, qua dicit _quadrupedanti sono ferri_ pro

obequitare; Ern. Sed verba sic jungenda: «levis frenis fertur circa

mœnia Romæ, perculsæ sono quadrupedante,» h.e. quadrupedum, equorum:

neque video, cur non celeriter obequitasse censendus sit Hannibal,

urbem contemplaturus, etsi propius ad eam adcesserit. Cf. supra

v. 66 seq., et Virgil. Æneid. VIII, 596.

559. _ipse_, non _ille_, scripti et R. 2.

563. _levis freni_ opinabatur N. Heins.

Nunc aditus lustrat, clausas nunc cuspide pulsat 565

Infesta portas, fruiturque timore paventum.

Nunc, lentus celsis adstans in collibus, intrat

Urbem oculis, discitque locos, causasque locorum.

566. _fruitur_, delectatur, Drak. coll. Martial. lib. VIII, xxx, 3,

et Claud. in Rufin. I, 237. At malim exponere, utitur: in rem suam

convertit, et fructum inde percipit.

567. _lentus adstans in collibus_, lento obtutu, ut admirabundus,

colles contemplans; Barth. Adv. V, 6, et Ernesti, coll. II, 639.

Immo, stans in collibus, ut _urbem oculis intrare_, introrsus

perspicere possit. Voce autem _lentus_ securitas designatur. Vide

supra ad II, 489, et Brouk. ad Tibull. I, v, 45.

568. _discit locos, causasque locorum_, explicari sibi loca quæque,

et unde singula nomen adceperint, jussit; Mars. Conf. ad XI, 261.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 214 / 438 题