At juxta caligantes, longumque per ævum 130
Infernis pressas nebulis, pallente sub umbra
Cimmerias jacuisse domos, noctemque profundam
Tartareæ narrant urbis: tum sulfure et igni
Semper anhelantes coctoque bitumine campos
Ostentant: tellus, atro exundante vapore 135
Suspirans, ustisque diu calefacta medullis,
Æstuat, et Stygios exhalat in aera flatus.
130 sqq. _Cimmerii_, in convalle inter Baias et Cumas, et in litore
circa Misenum, ubi cautes passim excavatæ et cavernæ, quæ priscis
hominibus pro domibus erant, unde nata fabula de Cimmeriis
perpetuisque, quibus eorum terra prematur, tenebris; quod jam
monuere Ephorus apud Strab. l.c. et Heyne l.l. quem. vid. etiam cum
Broukh. ad Tibull. IV, i, 64 seq. _Cimmerium oppidum quondam juxta
lacum Avernum_, Plin. III, 5, seu 9.
[132.] _jacuisse_ sitas fuisse in convalle, vel depressa valle inter
montes. _Jacere_ et _sedere_ dicuntur loca depressa et profunda. Cf.
sup. ad VI, 645; Broukh. ad Tibull. I, iii, 67, et Drak. ad Liv.
XXXIII, 17, et ad h.l. ubi laudavit Ovid. Fast. II, 392, et Lucan.
II, 416; IV, 52.
133. _narrant_ et mox _ostentant_ scil. primores Capuæ Hannibali.
Vid. sup. v. 113 sq. Cf. sup. ad v. 104 sq.; Cluver. Ital. ant.
p. 1144; Vitruv. II, 6.
134. _anhelantes campos_, exæstuantes cum sonitu et veluti gemitu
quodam, ut mox _tellus suspirans_; Ern.
135 seq. Conf. VI, 146 seq.
136. _Suspirans_; v. ad IV, 777.
130. _At juxta caligantes, longumque_ Col. et R. 2, nisi quod in
hac _justa_ legitur errore typ. Vulg. _Ac juxta caligante situ_,
quod quum metri legibus repugnaret, D. Heinsius τὸ _Ac_ sustulit,
quem sequutus est Rapheleng. prob. Richter. Specim. Obss. Crit.
p. 74. Illud _ac_ etiam omissum in ed. Basil., at _juxta_ post
_situ_ positum. _Juxta ac caligante situ_ Cell. _caligante_,
omisso τῷ _situ_, Put. teste N. Heins, sed, si Lefeb. fides
habenda, _At mixta caligantis locumque_.
135. _Ostentant_ Tell. quam veram lectionem, quod mireris, primus
Nicander revocavit in ed. Junt. _Obstentant_ Put. _Ostentat_ Col.
et Oxon. cum priscis edd. At proxime præccssisse _narrant_, et mox
sequi _tradunt_, jam monuit Draken.
Parturit, et tremulis metuendum exsibilat antris:
Interdumque cavas luctatus rumpere sedes,
Aut exire fretis, sonitu lugubre minaci 140
Mulciber inmugit, lacerataque viscera terræ
Mandit, et exesos labefactat murmure montes.
141. Cf. ad IV, 275 sq., et VIII, 537... 541; Heyne ad Virg. Æn.
III, 571... 582, ex quo loco etiam orationis colores potissimum
petiisse videtur Silius.
138. τὸ _Parturit_ mendosum videbatur Barth. Adv. IV, 10 (ubi
leves has adtulit rationes: «illud _exsibilat_ minime de igni
capere potes, nec ad id, quod sequitur, intelligendum, quum ibi
_inmugit_ legatur, neque tellurem _exsibilare_ dicere licet; quare
necesse est, ad τὸ _flatus_ referas») et N. Heins. Ille emendabat
_Pars ruit_, pars flatuum intus conceptorum exhalatur, cum furore
et magno impetu; hic _Par furit_, vel _Perfurit_, ut hæc verba
referri possint ad illa de Vulcano, quæ sequuntur, _Mulciber
inmugit_, et prius agatur de flamma ac vapore hic locorum
exundante, nunc de fremitu, qui sub terris audiatur, ut ap.
Petron. c. 120: _Est locus, exciso penitus demersus hiatu
Parthenopen inter magnæque Dicarchidos arva, Cocyta perfusus aqua,
nam spiritus, extra Qui furit effusus, funesto spargitur æstu_.
Hæc conjectura non inprobanda videtur, nisi potius vel hic vel
præc. versus ejiciendus est et glossam redolet: sensu certe parum
differunt, et _æstuat_ respondet τῷ _parturit_, ut _exhalat_ τῷ
_exsibilat_. Non ignoro quidem, me in poeta luxuriantis ingenii
versari; at vix crediderim, eum tam abrupte dixisse, _tellus
æstuat et exhalat, parturit et exsibilat_. Lefeb. monet, Barthium
et Heins. mirum quantum ineptire, et Ernesti, eorum conjecturis
non opus esse: sed neuter rationes adjecit. Verbum _parturit_ τῷ
_rumpere_ obponi et ad Vulcanum referendum, adeoque minorem
distinctionem in fine versus ponendam esse, existimabat Withof.
140. _fretis_ Col. Ox. R. 2, _fletis_ Put. et Tell. Vulgo _foras_.
Tradunt Herculea prostratos mole gigantas
Tellurem injectam quatere, et spiramine anhelo
Torreri late campos, quotiesque minantur 145
Rumpere compagem inpositam, expallescere cælum.
Adparet Prochyte sævum sortita Mimanta:
Adparet procul Inarime, quæ turbine nigro
Fumantem premit Iapetum, flammasque rebelli
Ore ejectantem, et, si quando evadere detur, 150
Bella Jovi rursus Superisque iterare volentem.
143. _Herculea mole_, vi ac virtute (v. ad IV, 599) Herculis, cujus
præcipuæ in Gigantomachia partes fuere. Vid. Apollod. I, vi, 1, 2,
et II, vii, 1, ibique Heyne.
146. _compagem_ terræ, h.e. terram.
--_cælum_, deos.
149. _Iapetus_ ab aliis in Titanas, ab aliis in Gigantas refertur:
hi enim a poetis confundi solent.
143. _gigantas_ pro _gigantes_ primus edidit Drak. ex emendat
N. Heins. vid. ad IX, 309.
145. _minatur_ primus reposuit Aldus, errore forsan operarum.
147. _Munanto_ Ox. _Numanton_ Put. _Numanta_ priscæ edd. solemni
varietate vid. ad III, 494, et IV, 276. Veram scripturam primus
restituit Wolf. in ed. Basil. et defendit Delr. ad Senec. Herc.
Fur. v. 980.
150. _eructantem_ conjicere possis. Sed vid. Burmann. ad Valer.
Flacc. lib. II, vers. 30, et Heins. ad Ovid. Metam. lib. V,
v. 353.
Monstrantur Vesvina juga, atque in vertice summo
Depasti flammis scopuli, stratusque ruina
Mons circum, atque Ætnæ fatis certantia saxa.
152. _Vesvina juga_; v. ad VIII, 654. Incendium Vesuvii sub Tito,
quo Plinius major periit, non primum, sed maximum fuit. Eum sæpius
ac diu ante conflagrasse, Strabo, Vitruvius aliique memorant. Infra,
XVII, 593, «Evomuit pastos per secula Vesbius ignes.»
153 sq. Vid. Var. Lect.
152. _Vesvina_ Put. quod reduxit N. Heins. pro vulg. _Veseva_,
cujus voc. prima syllaba a poetis corripitur. _Besvina_ Col. vid.
not. ad VIII, 654. _Vesuvina_ tamen in Put. legi testatur Lefeb.
153. _stratusque ruina_, h.e. obstratus saxis exesis et late
ejectis, ex probabili conj. N. Heins. _statusque_ Put. Vulgo
_fractusque_.
154. _Ætnæ saxis certantia saxa_, hoc est inmensæ altitudinis,
conj. Dausq. et _Dorleans_ ad Tac. Ann. IV, p. 499, ubi tamen
vulgatum quoque non prorsus respuit, et recte ita explicat, ut
Vesuvius eadem fata, quæ Ætna habere dicatur, globos scilicet
saxaque ignea eodem modo volvens.
Nec non Misenum servantem Idæa sepulcro 155
Nomina, et Herculeos videt ipso in litore Baulos:
Miratur pelagique minas terræque labores.
155. _Misenum_, vid. ad VIII, 538.
--_servantem Idæa Nomina_, Trojanum nomen, quod adcepisse dicitur a
Miseno, tubicine Æneæ, ibi sepulto. Vid. Virg. Æn. VI, 212... 235.
[156.] _videt_, Hannibal.
--_Bauli_, nobilis villa, inter Baius lacucumque Lucrinum (v.
Martial. IV, 63; Tac. Ann. XIV, 4, et Dio Cass. LIX, p. 652), ubi
_Hercules_ caulas bubus Geryonis fecisse dicitur, unde h.l.
_Herculei_, et _Bauli_ quasi _Boaulia_, a βοῦς et αὐλὴ. Vid. Serv.
ad Virg. Æn. VII, 662; Symmach. Epist. I, 1; Lips. ad Tac. l.c.;
Cluver. Ital. ant. IV, 2, pag. 1124; Holsten. ad Cluver, p. 236.
_Tirynthiam aulam_ dixit Stat. Silv. II, ii, 109.
157. _pelagi minas_, fluctus cum impetu ingruentes, et _terræ
labores_, litus adpulsu maris labefactatum, et ruinam minans, cautes
excavatas et prominentes; Ern. Ego potius crediderim, _terræ
labores_ dici loca bitumine, sulphure calidisque aquis scatentia et
subterraneis ignibus æstuantia. Cf. sup. v. 112, et III, 46 sq.
Quæ postquam perspecta viro, regressus ad altos
Inde Pherecyadum muros, frondentia læto
Palmite devastat Nysæa cacumina Gauri: 160
Hinc ad Chalcidicam transfert citus agmina Nolam.
158. Hannibal rediit Puteolos. Cf. v. 110 seq.
159. _Pherecyadum_ contr. pro _Pherecyadarum_. Ingeniosa est h.l.
Drakeub. conjectura: «Puteolanos, inquit, ita dictos esse crediderim
a Pherecyde Pythagoræ præceptore: is enim, quamvis Syrius (immo
Scyrius) fuerit, tamen per aliquod tempus in insula Samo habitavit
(v. Diog. Laert. I, 116), et Puteoli a Samiis conditi sunt (v.
Stephan. Byz. v. Ποτίολοι et Euseb. Chron. Olymp. LXIV); neque hæc
cuiquam nimis longe petita videri debent.» Cf. ad I, 5, 6. Marsus
ita dictos putabat Cumanos Neapolitanosque a Pherecyde, quo duce in
Italiam navigassent Hujus autem nemo, quod sciam, mentionem fecit.
160. De Gauro; v. ad VIII, 532 in not. et Var. Lect. ubi docui,
locum illam non cum nostro pugnare. Neque opus est ratione Capaccii
(antiq. Puteol. c. 22) ab Ernesti probata, qua tres montes in
Campaniæ finibus Gauri nomine adpellati censentur, primus prope
Massicum et Minturnas, alter circa Nuceriam et Surrentum, in quo
navalis materia sit cæsa, tertius prope Avernum et Lucrinum.
--_Nysæa_, vitifera. Conf. ad VII, 198.
161. De obpugnatione Nolæ et Marcelli virtute. Conf. Liv. XXIII,
14... 16, et de _Chalcidica Nota_ sup. ad VIII, 534.
159. _Phereciadum_ Col. prob. N. Heins. At vellem, rationes
adjecisset, _et_ post _muros_ perperam additur in priscis edd. non
in scriptis libris, et bene illud extrusere D. Heins. Raphel. et
Cellar.
Campo Nola sedet, crebris circumdata in orbem
Turribus, et celso facilem tutatur adiri
Planitiem vallo: sed, qui non turribus arma
Defendenda daret, verum ultro mœnia dextra 165
Protegeret, Marcellus opem auxiliumque ferebat.
Isque ubi Agenoream procul adventare per æquor,
Et ferri ad muros nubem videt; «Arma, cruentus
Hostis adest, capite arma, viri,» clamatque, capitque.
162. _sedet_ in _campo_, planitie, ad montium radices prope
Vesuvium. Cf. ad v. 132, et VI, 645, 647.
167 seq. Cf. IV, 94 sq.
--_Agenoream nubem_, Pœnorum copias. Vid. ad I, 15, et 311.
--_æquor_, campos.
168. _ferri_ scripti et R. 2, quod etiam conj. Dausq. _fere_ R. 1.
Vulg. _ferre_, et sic quoque ed. Lefeb. sed errore typ. _pubem_
Rapheleng. ed.
169. _capite_ scripti et R. 2. Vulg. _rapite_; at sequitur
_capitque_.
Circumstant rapidi juvenes, aptantque frementi 170
Sanguineas de more jubas: sonat inde, citato
Agmina disponens passu, «Tu limina dextræ
Servabis portæ, Nero: tu converte cohortes
Ad lævam patrias et Larinatia signa,
Clarum Volscorum Tulli decus: ast ubi jusso, 175
Per tacitum ruptis subita vi fundite portis
Telorum in campos nimbum: ferar ipse revulsa
In medios, equitumque traham certamina, porta.»
170 sq. Cf. V, 131, et ad V, 165 seq. De acie a Marcello instructa
conf. Liv. XXIII, 16. Poeta vero alios substituit duces, et diversas
Nolæ expugnationes confudit, in quarum tertia Neronis partes fuere,
teste Liv. XXIV, 17, quod jam monuit Ern. De _Nerone_ et _Tullio_;
cf. VIII, 404 seq., 412 sq.
174. _Larinatia signa_, auxilia Frentana. Vid. ad VIII, 402.
175. Conf. ad VIII, 404 sq.
--_jusso_ pro jussero, ut ap. Virg. Æn. XI, 467 (ubi vid. Heyne) et
_dixis_ ap. Plaut. Mil. glor. III, ii, 29; Drak.
176. _Per tacitum_; v. ad VII, 527.
177. _Telorum nimbum_; v. ad I, 311.
170. _Circumdant rapide_ malebat N. Heins. et v. 171; _volat_ pro
_sonat_. Sed _sonat_ Marcellus, i.e. clara voce, ita ut audiri
possit, dicit, quæ a Nerone et Tullio fieri velit; Drak.
174. _Larinantia_ Oxon. et ed. Dausq.
Dumque ea Marcellus, jam claustra revellere Pœni,
Et scalis spretos tentabant rumpere muros. 180
180. _spretos muros_, quia intra muros Romani se receperant (v. Liv.
XXIII, 16), adeoque nullus armatus in iis conspiciebatur; Ernest.
179. _revellere_ Col. et R. 2, quod tamen, quia modo præcessit,
corruptum et e glossa ortum videri potest. Vulg. _evellere_.
180. _tentare irrumpere_ emend. Lefeb. Sed _rumpere_ poetis etiam
est id. qd. inrumpere, intrare, ut ap. Val. Fl. II, 37; Virg. Æn.
XII, 683, et al. Conf. not. ad I, 54.
Insonuere tubæ passim, clamorque virorum,
Hinnitusque, simul litui, raucoque tumultu
Cornua, et in membris concussa furentibus arma.
181 sq. Cf. V, 188 sq.
183. _concussa arma_, clipei percussi. De armis cum impetu quodam
adprehensis a militibus, prælium inituris, intelligit Ern. quo sensu
Virgil. Æn. VIII, 3 (quem locum Silius imitatus sit), dixerit
_inpellere arma_. Vid. ibi Heyne.
182. _Hinnitusque_ (equorum) Col. _Invitusque_ Oxon. Vulgo
_Tinnitusque simul litui_, quod ipsum quoque recte dicitur et
apte, vid. not. ad XIII, 146. [in V.L.]
Fertur acerba lues disjectis incita portis,
Effusæque ruunt inopino flumine turmæ; 185
Inprobus ut fractis exundat molibus amnis,
Propulsum ut Borea scopulis inpingitur æquor,
Ut rupto terras invadunt carcere venti.
184. _Fertur lues portis_; id. qd. mox _effusæ ruunt turbæ_
Romanorum.
--_Fertur_; v. ad I, 261, _lues_; cf. ad I, 174, et X, 603.
185. _Effusæ ruunt flumine_, ut mox v. 189, _torrente_. Vid. ad
II, 151, et III, 159.
186... 188. Triplex comparatio parum grata, et luxuriantis ingenii
indicium. Singulas exornavit Silius sup. IV, 520 seq.; V, 395 sq.,
et VII, 569 sq.
[188.] _rupto carcere_; conf. Virg. Æneid. I, 54.
184. _undique_ pro _incita_ Puteol. unde recepere Drak. et Ern.
suadente N. Heins. Sed quomodo hoc ex illo oriri potuerit,
difficile dictu est, et τὸ _undique_ glossam potius redolet vel
emendationem; _disjectis portis_ (ut VII, 523 et 568) Put. Tell.
et R. 2, recte, quoniam de erumpentibus sermo est, _d. turmis_
Col. perperam e v. seq. Vulgo _d. telis_.
185. _flumine_ scripi, si fides habenda N. Heins. Sed Lefeb.
contendit, in omnibus et scriptis et editis libris legi _turbine_,
quod idcirco reduxit. Verba certe _turbine turmæ_ auribus ingrata
sunt, et τὸ _flumine_ tum elegantius est, tum aptius τῷ _effusæ_,
vid. not. et Heins. ad Claud in Rufin. II, 427, ubi etiam _turbæ_
e scriptis recipiendum putavit. Eum sequuti sunt Cell. Drakenb. et
Ern. Ego vulgatum _turmæ_ revocavi cum Lefeb. et vers præc. ad
pedites, hunc vero ad equites refero. Silius expressit Liv. XXIII,
16; _Patefacta repente porta, Marcellus signa canere, clamoremque
tolli, ac pedites primum, deinde equites, quanto maximo possent
impetu, in hostem erumpere jubet_.
187. _aut Borea_ malebat N. Heins. Tum vero vs. sq. etiam _Aut_,
vel _Et rupto_ scribendum erit. Silium contra in illo ter repetito
ut elegantiam captasse putabat Drak.
Nec, torrente, Libys, viso armorumque virumque
Dejectus, sperare valet: dux Dardanus instat 190
Adtonito, prægressus equo, tergisque ruentum
Incumbens hasta, socios nunc voce fatigat:
189 seq. Vid. Var. Lect.
[190.] _dux Dardanus_, Marcellus. Vid. ad I, 14.
192. _voce fatigat socios_, auxilia. Conf. ad I, 63.
189. _terrente_ R. 2, et hinc alii, _viso_ Put. quod recepit Drak.
ut sensus sit: Hannibal, viso militum in se ingruentium torrente
dejectus, victoriam sperare non audet, _visu_ Ox. R. 1, Med. et
recent. edd. Vulgatam lect. _terrente visu_ non inprob. Drak. si
exponatur: Hannibal non sperare potest, se truci vultu (qualis
describitur sup. XI, 337 sq.) arma ei viros dejecturum, seu
repulsurum esse. Ita quoque Ernesti verba _armorum v. dejectus
sperare valet_ interpretatur, ut _dejectus_ sit vox substant. non
participium, ne _sperare_ nude ponatur et dura efficiatur
sententia, _torrente nisu_ Col. et ex eo Lefeb. qui coll. XVI,
248, et Virgil. Æn. XI, 852, hanc putat esse h.l. sententiam,
eleganter et graphice expressam; Hann. dejectus vehementissimo
impetu Romanorum, non valet sperare. Nihil horum satisfacit, et
poetam scripsisse crediderim: _Nec, torrente, Libys, viso
armorumque virumque Dejectus spe_, (ut ap. Cæs. B. G. I, 8)
_stare valet_, cf. mox v. 195, 196. Si quis tamen nostram
lectionem retinere malit, ea sic videtur explicanda: _viso
torrente_, multitudine _armorum virumque_, Romanorum, cum impetu
inruentium, (vid. not. ad v. 185) _dejectus_ animo (ut ap. Virg.
Æn. X, 858) _non_ bene _sperare valet_.
190. _Dejectum_ Mars. et inde alii.
191. _prægressus_ Col. ut _prævectus_ V, 170, ubi vid. Var. Lect.
Vulg. _progressus_. Quidam jungunt _adtonito equo_, et Drak.
malebat legere _dux D. instat Adtonitis_, militibus Punicis. Sed
τὸ _Adtonito_ referendum ad præc. _Libys_,
192. _asta_ Med. et Rom. 1, ad cujus marginem docta manu emendatum
est _astat_.
«Perge, age, fer gressus: dexter Deus; horaque nostra est.
Hac iter ad muros Capuæ.» Nunc rursus in hostem
Conversus, «Sta; quo raperis? non terga tuorum, 195
Te, ductor Libyæ, increpito: sta: campus, et arma,
Et Mars in manibus: dimitto a cæde cohortes;
Spectemur soli: Marcellus prælia posco.»
Sic rector Latius; juvenique invadere pugnam
Barcæo suadebat honor pretiumque pericli. 200
193. _dexter Deus_, ut I, 514, et V, 227.
--_hora nostra est_; v. ad I, 118.
195 sq. Verba Marcelli, quibus Hannibalem ad singulare certamen
provocat.
198. _Marcellus_; v. ad II, 29.
199 sq. _invadere pugnam_; cf. ad IX, 12.
--_Barcæo juveni_; v. ad I, 72.
193. _fert_ h.e. regit _gressus dexter Deus_ corrig. N. Heins. Sed
_fer gressus_ eodem sensu dici, quo XV, 559, monuit Drak.
194. _ad muros_, non _in muros_, scripti.
196. _sta_ scripti et R. 2, _stat campus_ in vulg. _stet campus_
emend. Dausq. non inprob. Barth. Adv. IV, 10, qui tamen malebat
_stent_ et _Mars his manibus_. Sed τὸ _sta_ δεινῶς repetitur, et
_in manibus_ dicitur, ut apud Val. VI, 460, Stat. Thebaid. X, 29;
Lucan. VII, 253, et al. vid. not. ad VII, 35.
197. τὸ _a_ abest a Col. et hinc ab ed. Lefeb. _e cæde_ Put.
_dimitte_ conj. N. Heins. et v. 205, _summo Dedecori_. Idem
v. 208, pro _sævo_, quod mox sequitur, reponendum putabat _lævo_,
quod recepit Lefeb., vel _fœdo_, vel _sævo_.
Sed non hæc placido cernebat pectore Juno,
Cœptoque avertit suprema in fata ruentem.
Sistere perculsos ille et revocare laborat.
201 sq. Ministerio deorum uti Silium more poetarum epicorum, sæpe
jam vidimus. Vid. infra Commentationem de Silii vita et carmine,
sect. II fin.
203. _perculsos_, trepidos milites suos.
«Talesne e gremio Capuæ tectisque sinistris
Egredimur? state, o miseri, quîs gloria summa 205
Dedecori est: nil vos hodie (mihi credite) terga
Vertentes fidum exspectat: meruistis, ut omnis
Ingruat Ausonia, et sævo Mavorte parastis,
Ne qua spes fusos pacis vitæque maneret.»
204. Imitat. Liv. XXIII, 45, ubi tamen de altera Nolæ obpugnatione
agitur: nam diversas hujus urbis obpugnationes poeta confundit.
Simili quoque acerbitate fugientes et ignavi milites increpantur
sup. v. 68 sqq. et alibi passim, ut pudore et memoria pristinæ
virtutis ad eam acuantur. Non video itaque, cur ducem haud deceat
increpare milites, sed potius conqueri aliisque modis fortituidinem
in pectora revocare, curque absurda sit v. 204, Hannibalis
interrogatio, quod putat Ernesti. Non ignorabat ille, Capuam
virtutis bellicæ scholam non fuisse, sed miratur, tantopere milites
ibi degenerasse a pristina virtute, et interrogationi magna vis
inest exprobratioque acerba.
--_e gremio Capuæ_; v. ad II, 574, et III, 678.
205. _quîs gloria summa_, rebus præclare olim gestis parta,
_dedecori est_, quoniam nunc labem ei æternam adspergitis; quibus
minori dedecori ac pudori fuisset, gloriam non cepisse, quam
perdidisse et ignavia fœdasse. Magna est vis et gravitas verborum,
nec minor v. 207 seq.
--_meruistis_, digni estis, quibus nunc arma inferat omnis Italia
deposito timore, quo adhuc torpebat: nisi _meruistis_ est id. qd.
_parastis_, ut sensus h.l. sit: _sævo Mavorte_, ærumnis bellicis et
cruentis, quas de populis Italiæ reportastis, victoriis nihil aliud
consequuti estis, quam ut hi omnes nunc metu vacui arina capiant, et
ne pacis quidem vitæque, nedum belli feliciter perficiendi, spes
vobis reliqua sit.
Vincebat clamore tubas, vocisque vigore 210
Quamvis obstructas sævus penetrabat in aures.
211. _obstructas_, tumultu bellico vel clangore tubarum; et _sævus_,
cum summo nisu et contentione clamans; Ern.
Polydamanteis juvenis Pedianus in armis
Bella agitabat atrox, Trojanaque semina, et ortus,
Atque Antenorea sese de stirpe ferebat,
Haud levior generis fama sacroque Timavo 215
Gloria, et Euganeis dilectum nomen in oris.
212. Episodium, nimia verborum ubertate passim expressum, et, ut
similia aliis locis, intextum haud dubie a poeta in gratiam amici
sui, _Q. Asconii Pediani_ Patavini, cujus patria, mores et ingenium
adumbrantur. Cf. Fabricii Biblioth. lat. L. II, c. 6, T. II, p. 65,
ed. Ern. et Voss. de histor. lat. pag. 143. Pedianus genus duxisse
fingitur a _Polydamante_ (de quo v. Hom. Iliad. μ, 60 sq., 210 sq.;
ο, 522, ξ, 449, 518, ς, 260, χ, 100) et _Antenore Trojano_, Patavii
conditore, de quo et de _Euganeis_; vid. ad VIII, 602 sq.
_Polydamanteis_ autem simpl. pro _Trojanis_ dictum videtur.
213. _Bella agitabat_, ut I, 394, et X, 307. Verba _semina et ortus_
et _stirpe_ languent. Luxurianter etiam Patavina regio designatur,
memoratis quinque gentibus ac fluviis.
215. _sacri_ dicuntur fluvii et fontes ob numina, quæ in iis
habitare putabantur. Vid. Spanhem. ad Callim. H. in Apoll. v. 112.
--De _Timavo_, fl. Patavio et Antenore, vid. Heyne Exc. VII ad
Virgil. Æneid. I, 244.
212. _Pulydamanteis_ præter alios scribendum censebat Heins. ad
Ovid. Met. XII, 547, quod in Πολύδαμας prima corripiatur. Sed idem
recte monet ad Ovid. Epist. Her. V, 94, membranas veteres in locis
Ovidii, Silii, Propert. III, i, 29, et Pers. I, 4, constanter pro
vulgata stare scriptura, ei Græcis non modo Πολύδαμας et Ion.
Πουλύδαμας, sed etiam dialeclo Dor. et. Eol. Πωλύδαμας dici, ut
Κοράλλον, Κουράλλον et Κωράλλον. Ὄλυμπος, Οὔλυμπος aliaquæ
similia. Idem jam animadvertit Dausq.
Huic pater Eridanus, Venetæque ex ordine gentes,
Atque Apono gaudens populus, seu bella cieret,
Seu Musas placidus doctæque silentia vitæ
Mallet, et Aonio plectro mulcere labores, 220
Non ullum dixere parem; nec notior alter
Gradivo juvenis, nec Phœbo notior alter.
217. _pater Eridanus_; vid. ad I, 606.
[218.] _Aponus_ fons prope Patavium, de quo v. Sueton. Tib. 14;
Cassiodor. II, 39, et Claudian. Epigr. VIII. Pedianus ille et belli
artibus, et literarum studio excellebat: quæ sententia argute et
luxurianter ornatur; Ern.
219. _doctæ silentia vitæ_, otium literatum. Cf. ad III, 145.
220. _Aonio plectro_; vid. ad VIII, 594, et Jani ad Horat. Od. I,
xxvi, 11.
--_mulcere labores_; v. ad IV, 748, et VI, 386.
222. _Phœbo_, Apollini, Musarum poetarumque præsidi et chorago,
auctori carminis et tutelæ ingeniorum, cui ars vaticinandi et
enthusiasmus tribuitur.
220. _Aonio plectro_ Col. Recte. Vulgo _Aonios_, et sic quoque ed.
Drak. errore typ.
221. _duxere parem_ suspicabatur N. Heins. prob. Drak.
222. Hunc versum, qui a vulgatis libris abest, revocavit Modius e
cod. Col. in quo tamen _natior_ invenit N. Heins. qui conj.
_gratior_, vel _carior_. At vid. ad XI, 512.
Qui postquam, effusis urguens vestigia frenis
Pœnorum, juxta galeam atque insigne peremti
Adnovit spolium Pauli... puer illa gerebat, 225
Non parvo lætus ductoris munere, Cinyps,
Dilectus Pœno Cinyps, quo gratior ora
Non fuit, ac nulla nituit plus fronte decoris;
224. _insigne_ Æmilii _Pauli_ Cos.
--_peremti_ in pugna Cannensi. Hoc insigne potest esse sagum aliaque
Æmilii arma, ut _insignia_, v. 241. At ex v. 232, 237, 251, 253,
intelligitur, non aliud præter galeam insigne consulis designari.
226. _ductoris_, Hannibalis, _munere_; vid. ad V, 321 sqq.
227 sqq. Imitat. Virg. Æneid. I, 588... 593 et inpr. X, 132... 138,
ad quæ loca vid. Heyne.
225. Vulgo post _Pauli_, et _decoris_ v. 228; et _undis_ v. 231,
puncta ponuntur. Sed apodosis sequitur demum v. 234 sq. et verba
_puer illa gerebat... advectus ab undis_ pro parenthesi habenda
sunt; quæ quoniam longa est, memoriæ juvandæ causa protasis v. 232
et 233, repetitur; conf. inf. ad v. 441. Hinc distinctionem
mutavi.
227. _ora_, Col. R. 1, Parm. Med. Marsi et Martini Herbip. edd.
_hora_ cum adspirat. Ox. Conf. Heins. ad Claud. de laud. Stilic.
II, 136, _ore_ Put. et vulg. edd.
Quale micat, semperque novum est, quod Tibaris aura
Pascit, ebur, vel qui miro candoris honore 230
Lucet in aure lapis, rubris advectus ab undis.
229. Ebur Tiburtino aere et vi auræ e calidis sulphureisque Albulis
ipsoque Aniene (qui per Tiburtinum agrum fluit, et quidem _sulfureis
undis_, inf. v. 539), surgentis, candidius fieri, semperque candidum
colorem retinere; numquam pallescere, vel luteum fieri et flavescere
dicitur. Cf. Martial. IV, 62; VII, 12, al. 13; VIII, 28, Propert.
IV, vii, 81, ubi v. Broukh.
231. _lapis_, unio, margarita (ut ap. Catull. 70; Claud. Cons. Hon.
IV, 598, et Tibull. I, ix, 39, ubi v. Brouhk.), _qui lucet in aure_
(de quo aures margaritis ornandi more v. Intpp. ad Petron. Sat. c.
55), _advectus ab undis rubris_, a mari Indico, quod _rubrum_ et
_erythræum_ dicitur, et unde optimi uniones (v. Relandi Diss. de
mari rubro §. 5) extrahebantur; Drak. Cf. Martial. V, 37 al.; xxxix,
4; VIII, xxviii, 14; Stat. Silv. IV, vi, 18.