107. De urbe Dicarchæa; v. ad VIII, 533.

106. _invia tecta_ conj. N. Heins. vel _irrita cœpta_, quod

recepit Lefeb. Sed exquisitior et doctior est vulgata lectio, vid.

not.

Primores adsunt Capuæ: docet ille, tepentes

Unde ferant nomen Baiæ, comitemque dedisse

Dulichiæ puppis stagno sua nomina monstrat. 115

113... 115. Conf. ad VIII, 539.

--_Dulichiæ puppis_, Ulyssis, qui præter Ithacam vicinas quoque

Ionii maris insulas, et in his Dulichium, seu Dulichiam, imperio

tenebat. Cf. ad I, 379.

Ast hic Lucrino mansisse vocabula quondam

Cocyti memorat, medioque in gurgite ponti

Herculeum commendat iter, qua discidit æquor

Amphitryoniades, armenti victor Hiberi.

116 sq. Silius _Cocytum_ in _Lucrino_, et v. 120 sq. _Stygem_ in

_Averno_ quærit, viam autem ad inferos v. 126 sq. per Acherusiam

paludem, in quo discrepat a Marone, quod jam monuit Heyne in Exc. IX

ad Virg. Æn. VI, ubi docet, quantopere poetæ in fluminibus inferorum

varient seu turbent.

--_Lucrinus_ lacus, prope Baias, inclytus ostreis et portu Julio,

quo Augustus eum cum lacu Averno et ipso mari conjunxit; de quo v.

Heyne ad Virg. Ge. II, 161 sq., et Cluver. Ital. ant. IV, 2,

p. 1121.

119. Cf. I, 276 sq. Hercules inter Lucrinum lacum et mare aggerem,

vel viam muniisse fingitur, qua Geryonis boves traduceret, et qua

arceret lacum, ne in mare influeret. Vid. Strabon. V, p. 169 al.,

236 al., 375; Diodor. IV, 22; Cic. Agrar. II, 14; Propert. I, ii, 2;

III, xviii, 4; Lycophr. V, 697; Cluver. l.l. p. 1122. Hunc aggerem

Agrippa refecit et exornavit, de quo v. Plut. vit. Marcell. pag. 215

sq., _commendat_, ostendit cum laude Herculis.

118. Vulg. _dispulit æquor_, quod primus edidit Nicander, et

Dausq. etiam inprobavit.

119. _victor_ Col. Vulgo _vector_. N. Heins. emendabat _abductor_,

vel _rector_, vel _ductor_.

Ille, olim populis dictum Styga, nomine verso 120

Stagna inter celebrem nunc mitia monstrat Avernum;

Tum, tristi nemore atque umbris nigrantibus horrens,

Et formidatus volucri, letale vomebat

Subfuso virus cælo, Stygiaque per urbes

Relligione sacer sævum retinebat honorem. 125

120. _Ille_, alius e primoribus Capuæ. Cf. Virg. Æn. VI, 237 sq.

(ubi v. Heyne in Exc. II); Strab. V, p. 169 al., 235 sq. al., 244

al., 374; Cluver. l.l. p. 1126 et sup. not. ad VI, 154.

121. _Avernum nunc celebrem_ et _mitia stagna_, dicit poeta, quoniam

Agrippa inmensam, quæ lacum cingebat, silvam excidendam curaverat,

et lætiorem tristi loco dederat faciem. Vid. Strab. l.l.

124 sq. _Stygia Religione sacer, propter_ νεκυομαντεῖον his locis

institutum, et _sævum honorem_, sacra, quibus et evocari Manes et

placari solebant. Conf. Strab. et Heyne ll.ll.

--_Stygia_, magica. Vid. ad I, 94.

121. Verbum _monstrat_ suspectum videri potest vel in h. versu vel

sup. v. 115. Sed hujus incuriæ; culpa in ipso forte poeta residet.

Hinc vicina palus (fama est, Acherontis ad undas

Pandere iter) cæcas stagnante voragine fauces

Laxat, et horrendos aperit telluris hiatus,

Interdumque novo perturbat lumine manes.

126 sq. _palus_ Acherusia, Cumis vicina (Plin. III, 6), ubi _iter ad

undas Acherontis_, aditus ad inferos. Cf. XIII, 397 sq., et Heyne

l.c.

--_Hinc palus laxat_, etc., pro, hinc Hannibali a primoribus Capuæ

monstratur palus, quæ laxat, etc.

129. Cf. Ovid. Met. II, 261, et Burm. ad Petron. c. 120.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 206 / 438 题