Mitescente jam hieme Hannibal a Capua movet, vicinisque oppidis
trepidationem injicit, 1-14.
Sed luxus milites ita enervaverat, ut vix arma ferre possent; 15-26.
Cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutus ex Africa
esset, primum Neapolim petit, quæ urbs Græca, doctorum virorum secessu
illa ætate celebris et Parthenope olim a tumulo Sirenes adpellata, ab
eo, famæ suæ timente, omnibus quidem viribus, at inrito conatu
obpugnatur; 27-59.
Inde Cumas, aliam urbem maritimam, ducit, ubi templum Apollinis, a
Dædalo in colle exstructum, contemplatur; sed copias, Campana luxuria
marcentes, nequidquam acuit ad pristinam virtutem, et a Ti. Sempronio
Graccho repellitur; 60-103.
Obsidione igitur Cumarum soluta, Puteolos repente movet castra, et,
dum ea quoque urbs frustra operibus cingitur, ipse tractum perlustrat
propinquum, Baias, Lucrinum Avernique lacum, Acherusiam paludem,
vastas in litore speluncas, loca sulfure ac bitumine scatentia
ignibusque subterraneis æstuantia, Prochyten, Inarimen, Vesuvium,
Misenum promontorium, Baulos et æstum maris, quæ omnia ei a primoribus
Capuæ monstrantur; 104-160.
A Puteolis Nolam agmen convertit, et scalas admovet muris: enim vero
M. Claudius Marcellus, instructo ad portas sub adventum hostium
exercitu, eruptionem facit, et, Pœnis fugatis, ducem eorum ad
singulare certamen provocat; 161-198.
Quod non detrectare Hannibalem fama nominis sui suadet; sed Junonis
admonitu ab eo avocatur, et acerba ignaviæ increpatione fœdam suorum
fugam sistit; 199-211.
Restituta acie ac pugna, a Pediano, Patavino, qui non minus belli
artibus atque virtute quam literarum studio excellebat, Cinyps,
formosissimus Pœnorum galeaque Æmilii Pauli consulis, qui in prælio
Cannensi occiderat, ornatus, telo transfigitur et spoliatur; 212-252.
Marcellus, laudata victoris virtute, in ipsum Hannibalem hastam
conjicit, cujus tamen ictum excipit Gestar; 253-265.
Quo adtonitus periculo Pœnus ad castra trepide refugit, et vehementer
in milites invehitur: Marcellus autem, qui primus Romanos docuerat,
Hannibalem vinci posse, magna hostium edita strage prædaque ingenti
facta, Nolam se recipit, et ad cælum tollitur laudibus; 266-294.
Primo tandem victoriæ nuntio recreatis Romæ civibus, non minore animo
res domi, quam militiæ, geritur, et censores notant eos, qui post
Cannensem pugnam Metello auctore consilium de relinquenda Italia
inierant, quique, quum a Pœnis, ut de captivis redimendis agerent,
frustra Romam missi essent, jurassentque se regressuros, extemplo in
castra hostium redierant, ut hac fraude se exsolverent jurejurando;
295-305.
Simul omnia in bellum consilia convertuntur, et in summa pecuniæ
inopia matronæ aurum ornamentaque sua in ærarium deferunt: quæ
voluntaria conlatio et certamen adjuvandæ rei publicæ excitat ad
æmulandum animos primum Patrum, dein equestris ordinis et reliquæ
plebis; 306-319.
Spes quoque Romanorum confirmatur a legatis Delphos missis, qui
responsum renuntiant, res eorum jam meliores facilioresque fore,
eamque ob causam Diis, maxime vero Jovi, sacra esse facienda: quæ res
divinæ subplicationesque confestim in Capitolio fiunt; 320-341.
Dum hæc Romæ atque in Italia geruntur, Hampsagoras ejusque filius
Hostus in Sardinia (cujus insulæ situs, forma, nomina, origo, bona et
indoles una cum coloniis, a Sardo, Trojanis seu Iliensibus, Iolao,
duce Thespiadarum, et Aristæo illuc deductis describuntur) a T. Manlio
Torquato prætore fugantur, et silvarum latebras quærunt; 342-375.
Punica deinde classe adpulsa Hasdrubali se jungunt, et cum Romanis
decertant prælio, in quo Ennius centurio et poeta, Rudiis natus
oriundusque a Messapo rege, ingentem Sardorum Pœnorumque cædem facit;
376-402.
In eum hastam conjicit Hostus; sed ictus ab Apolline avertitur, et
Hostus in acie cadit: qua filii nece audita Hampsagoras mortem sibi
consciscit; 403-419. Per idem fere tempus Hannibal Acerris Nuceriaque
direptis atque incensis, capit Casilinum, et Petiliam, alteram
Saguntum, ad solum exurit; 420-433.
Inde Tarentum expugnat præter arcem, a Romanis occupatam, et naves
Tarentinorum, sinu exiguo intus inclusas, quum claustra portus hostis
haberet, plaustris machinisque admotis per mediam urbem ad mare
transvehit; 434-448.
Certior tamen factus per nuntios de obpugnatione Capuæ, obsidione
arcis Tarentinæ absistit, raptimque contendit in Campaniam; 449-462.
Obviam ei veniunt duo Romanorum exercitus, quibus duces stultitia et
temeritate pares, M. Centenius Penula et Cn. Fulvius prætor, præsunt,
quique ad internecionem cæduntur; nec quidquam iter victoris moratur
nisi Ti. Sempronii Gracchi proconsulis, ab hospite suo Lucano in
insidias præcipitati, exsequiæ, quas ipse celebrat, ut famam conligat
humanitatis; 463-478.
Interea Romanorum duces omnem belli vim in Capuam vertunt, nuntio
adcepto de Hannibalis adventu, qui in valle occulta post Tifata montem
huic urbi inminentem considet; 479-488. Is vero ubi videt per castra
hostium non perrumpi ad Capuam posse, multa secum consilia volventi
subit animum impetus, caput ipsum belli Romam petendi; 489-506.
Itaque deductas nocte ad Vulturnum flumen copias trajicit ante lucem,
et spe Romæ potiundæ ad maturandum iter incendit; 507-523.
Tum præter Cales in Sidicinum, mox in Allifanum et Casinatem, deinde
præter Aquinum in Fregellanum, et per Frusinatem Anagninumque in
Labicanum venit agrum: inde, Algido, Tusculo Gabiisque relictis, ad
Anienem fluvium castra admovet, et Iliæ Nymphisque adventu suo
terrorem incutit; 524-544.
Nec minor trepidatio est Romæ, ubi matronæ, in publicum effusæ, passim
discurrunt, Patres vero ingentem metum torvo vultu dissimulant, et
præsidia passim in collibus murisque disponuntur; 545-557.
Inter hæc Hannibal, qui, continuo itinere confecto, ne nocturnum
quidem tempus ad quietem sibi reservaverat, cum Numidis mœnia situmque
urbis obequitans contemplatur, donec ab equitibus inmissis a Fulvio
Flacco, qui cum exercitu a Capua profectus Romam venerat, submovetur,
atque in castra redigitur; 558-573.
Postero die sub lucem omnes copias in aciem educit, et ad pristinam
virtutem tuendam excitat, docens Roma capta bellum esse confectum;
574-586.
Neque detrectant certamen Romani, infantium vagitu, gemitu ac precibus
parentum, et Fulvii adhortatione exstimulati; 587-602.
At instructis utrimque exercitibus Jupiter crassas repente cælo
obducit tenebras, et a monte Capitolino fulmina in Hannibalem
jaculatur; 602-626. Is liquefactis armis in castra iratus se recipit;
quo facto mira serenitas cum tranquillitate oritur, et subplicatio
Jovi habetur in Capitolio; 627-645.
Postridie prima luce acies instructas eadem tempestas dirimit, quam
eadem excipit serenitas; 646-667.
Pœnus inanem fulminis vim ridet, vanumque militum timorem increpat;
668-685.
Ut vero Romam adeo securam metuque vacuam esse comperit, ut milites
sub vexillis in subplementum Hispaniæ profecti sint, ira incensus
urbem obpugnare statuit; 686-690.
Quam ob causam Jupiter agit cum Junone, ut non amplius alat ferociam
ejus, sed potius coerceat; 691-700.
Dea Hannibali in conspectum venit manifesta, ejusque visum acuit, ut
Deos cernere possit, qui colles Romæ campumque Martium tueantur;
701-725.
Quo adspectu perculsus Pœnus castra ab urbe refert, minitans se mox
rediturum esse; 726-730.
Eum ut abeuntem vident Romani, primum fraudem subesse rati non omnem
deponunt timorem: mox hoste ex oculis sublato, læti sacra Diis
faciunt, et certatim portis ruunt ad visenda loca, ubi castra
posuerant Pœni; 731-752.
Jam terra glaciale caput, fecundaque nimbis
Tempora, et austrifero nebulosam vertice frontem
Inmitis condebat hiems, blandisque salubre
Ver Zephyris tepido mulcebat rura sereno.
1... 3. Poeta exornavit Liviana (lib. XXIII, 19), _mitescente jam
hieme, eductus, ex hibernis miles_. Notio _hiemis_, cujus, ut
personæ, et _caput_ et _tempora_ et _vertex_ adumbrantur, ac veris
adventus luxuriantius exprimitur, quam a Virg. Ge. I, 43 seq.; II,
330 seq.; IV, 51 seq.; Lucr. I, 10, 11; Hor. Od. I, iv, 1, 2 et al.
_hiems glaciale caput condit terra_, docte pro, frigus terram subit,
terra clausa vel adstricta glacie _mulcetur_, h.e. solvitur.
4. _sereno_; v. ad V, 58.