381. _Pellæa_ pro _Pellea_ scripsi.

Nec Venerem interea fugit exoptabile tempus 385

Pœnorum mentes cæco per læta premendi

Exitio, et luxu corda inportuna domandi.

385. Capuæ Pœnorum animi et corpora luxu deliciisque ita

enervabantur, ut Capuam Hannibali Cannas fuisse veteres jam

scriptores recte judicaverint. Tam gravi itaque rei paullo diutius

poeta inmoratus est, et exornavit narrationem Liv. XXIII, 18.

Veneris ministerio commode usus est propter odium ejus in Pœnos

ipsamque rei indolem. In tota vero hujus deæ machinatione Silio ante

oculos fuisse Virg. Æneid. I, 657 sqq. (qui locus tamen non prorsus

cum nostro congruit) jam observavit Marsus. Ceterum poeta more suo

ordinis historici minus, quam epici ornatus rationem habuit. Res

enim, ab Hannibale, priusquam in hiberna Capuam concesserat,

genioque indulserat per hiemem, gestæ, quas Livius lib. XXIII, 14...

18, ordine exposuit, a Silio demum lib. XII, 1... 425, memorantur.

386 sqq. _cæco Exitio_, dum libidinem luxumque mentibus insinuat,

atque veluti ex insidiis obpugnat animos; Ern. qui eodem pertinere

monet v. 388 sq. _tela fallentia_ et _tacitas flammas_; v. 396,

_tacita tela_; v. 423, _occultam sagittam_, et ap. Virg. Æn. I, 688,

et IV, 2, _occultum_ atque _cæcum ignem_. Cf. Virg. Æn. IV, 67, et

Heins. ad Ovid. Amor. I, ii, 6.

[387.] _inportuna_, dura et violenta, vel fera et inmansueta. Livius

XXIII, 18. Hannibalis «exercitum adversus omnia humana mala sæpe ac

diu duratum, bonis inexpertum atque insuetum» vocavit. _Nati_

Veneris Ἔρως, et Ἀντέ-Ἔρως, vel ρως et Ἵμερος, a quibus

distinguuntur multi Ἔρωτες, ὀπαδοὶ Αφροδίτης, Νυμφῶν παῖδες. Vid.

ad VII, 446. Sed a Silio confunduntur, unde v. 395 _turba_ Veneris,

et v. 411 _exercitus_ Cupidinum.

Spargere tela manu passim fallentia natis

Inperat, et tacitas in pectora mittere flammas.

Tum pueris dulce adridens: «Eat inproba Juno, 390

Et nos (nec mirum, quid enim sumus?) acta secundis

Despiciat: valet illa manu, valet illa lacertis:

Parvula nos arcu puerili spicula sensim

Fundimus, et nullus nostro de vulnere sanguis.

[388.] _Spargere tela_; cf. ad I, 267; V, 19, et VII, 443 seq.

389. _flammas_; v. ad V, 19.

390. _dulce adridens_; cf. ad VII, 467.

--_Eat inproba Juno_, σαρκαστικῶς, ut et cetera. Cf. VV. DD. ad

Petron. Sat. c. 115.

391. _quid enim sumus?_ quam imbecilli, si Junoni comparamur?

--_acta secundis_, inpulsa et elata rebus prosperis; Cell. Cf. ad X,

617.

393. _Parvula spicula_; cf. VII, 443.

394. _nullus sanguis_: ergo cæcum, seu tacitum vulnus est, tantoque

periculosius; Ernest. Sed contemtim potius et ironice Venus de se

ipsa et de natis suis loquitur, ut contra superbe Hector καὶ ἐμὸν

βέλος ὀξὺ πάροιθεν ap. Hom. Iliad. υ, 437, et Turnus _nostro

sequitur de vulnere sanguis_ ap. Virg. Æn. XII, 51, ex quo loco

Silius orationis colorem petiit.

--_nostro_, quod nos infligimus.

389. _tantas_ Oxon. _tectas_ conj. Drakenborch.

391. _aucta secundis_ corrig. D. Heins. et sic primæ edd.

394. _it nullus_ ex. emend. N. Heins. edidit Lefeb. prob. Drakenb.

Conf. not. ad IV, 205.

Verum, agite, o mea turba, precor, nunc tempus, adeste, 395

Et Tyriam pubem tacitis exurite telis.

Amplexu multoque mero, somnoque virorum

Profliganda acies, quam non perfregerit ensis,

Non ignes, non inmissis Gradivus habenis.

395. _mea turba_; vid. ad VII, 446.

396. _exurite telis_; vid. ad V, 19.

397 sq. Cf. Liv. XXIII, 18.

--_amplexus_, honestum voc., quo res turpes, res Venereæ et incliti

amores exprimuntur; Drak. coll. XIII, 639, et aliis locis.

399. _inmissis Gradivus habenis_, pugna acerrima. Conf. ad IV, 681;

Virg. Æn. V, 662 (ubi v. Heyne); VI, 1; XI, 889; Val. Fl. VIII, 139.

396. _tædis_ maluerit N. Heins. Sed vid. not. ad V, 19.

399. _immissis_ Put. R. 1, Parm. Med. et Marsi edd. _in missis_

Tell. et R. 2; _admissis_ etiam legi posse, ut apud Val. Fl. VI,

303, monuit N. Heins. Vulgo _emissis_.

Combibat inlapsos ductor per viscera luxus, 400

Nec pudeat picto fultum jacuisse cubili,

Nec crinem Assyrio perfundere pugnet amomo.

400. _Combibat luxus_, inbibat, quasi longo haustu et ore pleno, ut

ap. Virg. Æn. I, 749; πίνειν αὔρας, ἔρωτα et similia apud Anacr. XIX

et al. Conf. ad V, 274. Pœnos «nimia bona ac voluptates inmodicæ eo

inpensius perdidere, quo avidius ex insolentia in eas se merserant;»

Liv. l.l.

402. _pugnet_, repugnet, recuset.

--_amomum_, frutex, et deinde unguentum inde paratum. Optimum est

Armenium, teste Dioscor. I, 14, unde _Assyrio_ h.l. pro _Armenio_

positum. Conf. Plin. XII, 13; XVI, 32; Heyne et Martin. ad Virg.

Ecl. III, 89; IV, 25, et inpr. Heins. ad Ovid. Ep. Heroid. XV, 76.

400. _elapsos_ Tell.

402. _nitet_ pro _pugnet_ R. 1, et Med. _vitet_ emendat. ad marg.

R. 1. Sed glossa esse videtur.

Ille sub hiberno somnos educere cælo

Jactator tectis malit consumere noctes;

Ac ponat ritus vescendi, sæpe citato 405

Dum residet sub casside equo, discatque Lyæo

Inbellem donare diem: tum deinde madenti

Post epulas sit grata chelys, segnisque soporas,

Aut nostro vigiles ducat sub numine noctes.»

403 sq. Cf. V.L. et XII, 20.

--_educere somnos_, ut v. 409, _ducere noctes_; cf. Bentl. ad Hor.

Epist. I, ii, 31, et Burm. ad Val. Fl. I, 251.

405 sq. Dediscat ex equo vesci: quæ est severissima ratio vivendi,

omnes delicias excludens; Ernest.

407. _Inbellem_, otiosum, (quo non pugnatur, h.e. otiose,) _diem

Lyæo donare_, compotationi addicere. Cf. XII, 103 seq.

--Verecundius loquitur Venus.

--_madenti_, βεβρεγμένῳ, ebrio. Cf. V.L. ad XII, 18.

408. _chelys_, χέλυς, testudo, cithara, lyra.

409. _nostro sub numine_, amore.

403. _abducere_ Tell. _se ducere_ recte, opinor, emend. Barth.

Adv. III, 10. Litera _s_ facile excidere potuit, quoniam proxime

præcedit. _Vile sub h. s. et ducere cælo Jure ratus_ emend.

Withof.

404. _Jactato_ Putean. _Jactatus_ (h.e. qui vulgo fertur, dicitur)

e cod. Tell. recepit Lefeb. et ita conj. Burmann. Non male!

_Lætatus_ corrig. N. Heins. ut sensus sit: Hannibal, qui olim

tempore hiberno sub Jove frigido somnos capere gaudebat, etc. Sed

τὸ _jactator educere_ græcissantem et duriorem formulam esse pro

_gaudens et glorians_ existimat Ern. _telis_ pro _tectis_ Oxon.

_de_.... Col. _tædis_ conj. Barth. et _dapibus_ N. Heins. qui et

unum alterumque versum excidisse suspicabatur. Sed vulgata lectio

commode se habet.

Hæc postquam Venus, adplaudit lascivus, et alto 410

Mittit se cælo niveis exercitus alis.

Sentit flammiferas pubes Maurusia pennas,

Et pariter fusis tepuerunt pectora telis.

Bacchi dona volunt, epulasque, et carmina rursus

Pieria liquefacta lyra: non acer aperto 415

Desudat campo sonipes: non ulla per auras

Lancea nudatos exercet torta lacertos.

410. _ lascivus exercitus_, Amores. Vide ad VII, 446.

411. _niveæ alæ_, ornate, ut in re læta; Ern.

412. _flammiferas pennas_; v. ad V, 19.

413. _fusis telis tepuerunt pectora_; cf. ad I, 267, et V, 19.

414 seq. Memorantur plura genera luxuriæ, cujus desiderio Pœni telis

amorum incenduntur.

--_Bacchi dona_; vid. ad VII, 748.

--_carmina liquefacta lyra_, h.e. pura, suavia, canora, λιγεῖα, quæ

ad lyram canebantur, λιγαινόμενα, ut _carmina liquida_, et _fluens

cantus_, quibus _rauca_, _rava_, _torrida_ et _arida vox_ obponitur,

ap. Lucret. IV, 982; V, 1386; Virg. Ge. I, 410; Val. Fl. III, 158 et

alios, quos Drak. laudavit. Cf. Jani ad Hor. Od. I, xxiv, 3.

--_Pieria_, epith. orn. a monte Macedoniæ Musis sacro.

--_rursus_; nam musica Teuthrantis adeo grata fuit Pœnis, ut subinde

iterum atque iterum illum cantantem audire cuperent; Drak.

414. _carmina pulsu Pieriæ liquefacta lyræ_ malebat N. Heins. et

417. _nodatos_, ut ad amentum referatur, quod Silius frequenter

_nodum_ adpellet. Sed in omnibus fere exercitiis, et inprimis

jaculatoribus, brachia olim fuisse nudata, quis ignorat?

Mollitæ flammis lymphæ languentia somno

Membra fovent, miserisque bonis perit horrida virtus.

Ipse etiam, adflatus fallente Cupidine, ductor 420

Instaurat mensas dapibus, repetitque volentum

Hospitia, et patrias paullatim decolor artes

Exuit, occulta mentem vitiante sagitta.

418. _Mollitæ flammis_, tepidæ, _lymphæ Membra fovent_, post

prandium aut cœnam se lavant, quod Gr. ἀπονίψασθαι et ἰαίνεσθαι

dicitur; D. Heins.

419. _miseris bonis_, abundantia omnium rerum et deliciis, quæ

miseros reddunt homines.

--_horrida virtus_; v. ad I, 58.

420. Cf. Virg. Æn. I, 688.

421. _volentum_; cf. ad v. 443, et V, 16.

--_Instaurat mensas dapibus_, repetitis conviviis exstruit (v. Heyne

ad Virg. Æn. IV, 63), _repetitque hospitia volentum_, frequentat

convivia civium se invitantium.

422. _patrias artes_, morum severitatem virtutemque, _exuit_, v. ad

VII, 496. Inde _decolor_, degener, deterior, sibi dissimilis. Cf.

Heins. ad Ovid. Ep. Her. IX, 4, et Virg. Æn. VIII, 326.

423. _occulta sagitta_; confer ad XI, vers. 386.

418. _nymphæ_ Putean.

419. _obruta virtus_ conj. N. Heins. et

423. _sagina._

Altera jam patria, atque æquo sub honore vocatur

Altera Carthago Capua, intactumque secundæ 425

Fortunæ ingenium vitia adlatrantia quassant.

424 seqq. Ita et Florus II, 6, ubi vide Freinshemium, «Quos nulla

mali vicerat vis, perdidere nimia bona ac voluptates inmodicæ; et eo

inpensius, quo avidius ex insolentia in eas se merserant;» Liv.

XXIII, 18.

[425.] _intactum secundæ Fortunæ_, ut ap. Liv. l.c. «exercitum bonis

inexpertum atque insuetum.»

[426.] _vitia adlatrantia_, cum impetu animum inpugnantia, vel, ut

al. _latrantia_, inpetuosa, turbulenta, sæva. Conf. Barth. ad Stat.

Th. II, 338, VV. DD. ad Petron. Sat. c. 119.

425. _intectumque_ quædam edd. hoc est contra blanditias

voluptatum non munitum: nam τὸ _fortunæ_ casus dandi. Ita Cellar.

426. _adlatrantia_, non _ad latrantia_, priscæ edd.

Nec luxus ullus mersæque libidine vitæ

Campanis modus: adcumulant, variasque per artes

Scenarum certant epulas distinguere ludo;

Ut strepit adsidue Phrygiam ad Nilotica loton 430

Memphis Amyclæo passim lasciva Canopo.

428 sq. _artes Scenarum_ sunt mimi, qui antiquissimis jam temporibus

in usu erant in Italia infer.

430 seq. Convivia Campanorum strepunt cantu et saltationibus

lascivis, ut _Canopus_, urbs Ægypti, ad Canopicum Nili ostium, non

longe ab Alexandria, sita, quæ luxu et libidinibus infamis fuit: de

quo v. Strab. XVII, p. 800 seq.; Senec. Epist. LI; Juven. VI, 84;

XV, 46; Prop. III, ii, 39; Ammian. Marcell. XXII, 16; Ulit. ad Grat.

Cyneg. v. 43, et inpr. Heins. ad Ovid. Amor. II, xiii, 7.

--_Nilotica Memphis_, celeberrima Ægypti urbs, sedes regni, in

sinistra Nili ripa, h.l. pro tota Ægypto posita.

--_Phrygiam loton_; v. ad VIII, 504. Tibia vero est, non sistrum,

cujus in lascivia Ægyptiorum frequentem usum quomodo ex h.l. probare

potuerit Heyne ad Virg. Æn. VIII, 696, non adsequor.

--_lasciva strepit ad Phr. lot._ lascive saltant ad numeros tibiæ

Phrygiæ; Lenz.

[431.] _Amyclæo Canopo_, ut ὁ Αμυκλαίος Κάνωβος apud Dionys.

Perieg. v. 13, et _Therapnæus Canopo_ ap. Stat. Silv. III, ii, 111.

Nam Spartani hoc oppidum, propter sepultum ibi Canopum, Menelai

gubernatorem, condidisse credebantur, quod notum ex Tac. Ann. II,

60; Strab. l.c. et Serv. ad Virgil. Ge. IV, 287. Sed v. Heyne Opusc.

Acad. T. I, p. 397.

--_passim lasciva_; v. V.L.

430. _ad Phrygiam Nilotica loton_ emend. N. Heins. et _Phrygiæ ad

Nilotida loton_ Dausq. male. _Nilotida_ ed. Basil.

431. Verba explicatu difficillima _passim lasciva_ silentio

prætermittunt interpretes, exceptis Burm. et Draken., qui certe

non dissimulant, se ad τὸ _passim_ hæsisse, sed ipsum nodum non

expediunt. Suspicari possis, poetam scripsisse, _Memphis_, h.e.

Ægyptus, _Amyclæi in fossa_, vel _ad fossam lasciva_ (h.e.

lasciviens) _Canopi_; nisi malis, _Amyclæo fossæ_ sive _fossam

insultante_ (vel simile quid pro _lasciva_, quod voc. ex margine

in contextum inrepsisse videri potest) _Canopo_, h.e. incolis

Canopi. Quam emendationem h.l. aptissimam esse, intelligitur ex

loco classico Strabonis, qui de Canopo agit, lib. XVII, p. 801. A.

Ἀντὶ πάντων δ᾽ ἐστὶν ὁ τῶν πανηγυριστῶν ὄχλος τῶν ἐκ τῆς

Ἀλεξανδρείας κατίοντων τῇ διώρυγι. (_in fossa_) Πᾶσα γὰρ ἡμέρα καὶ

νὺξ (_adsidue_) πληθύει τῶν ἐν τοῖς πλοιαρίοις καταυλουμένων

(_strepit_) καὶ κατορχουμένων (_insultante_) ἀναίδην (_lasciva_)

μετὰ τῆς ἐσχάτης ἀκολασίας καὶ ἀνδρῶν καὶ γυναικῶν.

Inprimis dulcem, Pœno lætante, per aures

Nunc voce infundit Teuthras, nunc pectine cantum.

Isque ubi mirantem resonantia pollice fila

Ductorem vidit Libyæ, canere inde superbas 435

Aoniæ laudes sensim testudinis orsus,

Concordem citharæ movit per carmina linguam,

Vincere linquentes vitam quæ possit olores.

Atque hæc e multis carpsit mollissima mensæ.

433. Cf. sup. v. 288 sq.

436. _Aoniæ_ Bœotiæ, et deinde Musis sacræ, propter Heliconem montem

et Aganippen fontem, in Bœotia, ab Aonibus olim habitata, Musis

dicatos; unde _Aonia lyra_, _vertex_, _vates_, _sorores_, etc.

438. Cycnos suavissime canere, potissimum morientes, olim credidere

non solum poetæ, qui vulgares opiniones fabulasque sequi et solent

et possunt, sed et alii, v.c. Plato de Rep. X, et in Phædone p.m.

397. Aristot. H. Anim. IX, 12 et 16; Ælian. H. A. II, 32; V, 34; X,

36; Cic. Tusc. Qu. I, at in dubium jam vocarunt idem Ælian. Hist.

Var. I, 14; Plin. X, 23 (ubi v. Hard.), et Lucian. in dial. de

electro, seu cycnis. Cf. Spanhem. aliique VV. DD. ad Callim. H. in

Apoll. v. 5, et in Del. v. 249 sq. Jani ad Hor. Od. I, vi, 2;

ii, 20; IV, ii, 25, et inpr. Herman. Mythol. T. III, p. 353 seq.

439. _e multis_, quæ canere poterat, _hæc carpsit_, elegit.

--_mollissima mensæ_, jucundissima et ad convivas exhilarandos

maxime idonea; Cell.

439. _mollissima Musæ_ conj. N. Heins. Post hunc versum in

recentt. edd. alius legitur, a Nicandro profectus, _Facta antiqua

virûm, placidas quîs mulceat aures_, quem ejeci exemplo Cellar. et

Lefeb.

«Argolicis quondam populis (mirabile dictu!) 440

Exaudita chelys, lapidem testudine felix

Ducere, et in muros posuisse volentia saxa.

440. Recensentur miracula (_superbæ laudes_, v. 435), ab Amphione

(v. 440... 445), Arione (vers. 446... 448); Chirone (449... 458), et

Orpheo (v. 459 sq.), per lyram edita. Cf. sup. ad I, 96; Prop. III,

ii, 1 seq.; Hor. Od. III, 11 et al. Vides autem, quanto studio poeta

ornatum sectetur. Aliud carminis argumentum fuit sup. v. 291 seq.

--_Argolicis populis_, a Græcis.

441. _chelys_, ἡ χέλυς, testudo, et hinc lyra: unde verba, _chelys_,

_testudine felix ducere_, etc.; si non plane inepta sunt, certe

languent, ut taceam, voc. _testudinis_ modo præcessisse.

--_felix_, peritus, οἷος, ἰκανὸς, δυνατὸς, qui potest; ut ap. Virg.

Æn. IX, 772, et al. _felix lapidem ducere_, ut apud Hor. A. P. 394

sq. Fabula de Amphione, lyræ sono muros Thebarum struente, vel

tironibus nota.

442. _volentia saxa_, ut vers. 421; VII, 174; XV, 473; XVI, 142,

219. N. Heins. Alia exempla congessere Drak. ad h.l. Heins. et Burm.

ad Ovid. Met. II, 128, ad Virg. Georg. II, 41, et Æn. V, 219. Ita

mox dicitur _silice per se scandente_, h.e. sponte, ut apud Prop. I,

ii, 13 (ubi v. intpp.). Cic. pro Rosc. Com. c. 7 (ubi v. Græv.);

Ovid. Met. I, 102; VIII, 680; Drak.

441. Pro _testudine_ forte legendum, _vel_ (adeo) _pectine_, vid.

not. _felix_ Oxon. Put. R. 1, Parm. Med. Vulgo promta D. Heins.

conj. _lapidem promtum_, ut mox _saxa volentia_. Præstiterit

_blanda Ducere_, h.e. blando cantu ducens, ut apud Hor. Od. I,

xii, 11. Sed τὸ _felix_ etiam bene se habet, et _promta_ glossam

redolet.

442. _in muris_ e c. Tell. R. 1. et Ben. recepit Lefeb. _volentia

saxa_, non _volantia_, Col.

Hæc Amphionio vallavit pectine Thebas,

Ac, silice aggeribus per se scandente vocatis,

Jussit in inmensum cantatas surgere turres: 445

Altera, turbatum plectro moderata profundum,

Et tenuit phocas, et in omni Protea forma

Traxit, et æquoreo portavit Ariona dorso.

443. _vallavit_, muro (_aggeribus_, v. seq.) cinxit.

[444.] _vocatis_, et mox _cantatas_, v. ad I, 96.

446 seq. Fabula _Arionis_ nota ex Herodot. I, 23, 24; Ovid. Fast.

II, 83 seq., et Hygin. Fab. 194, ubi v. Munker.

--_Altera_ chelys, seu lyra.

--_moderata_, sedans, compescens, _turbatum plectro_, maris æstum.

447. _Protea in omni_, quam induit, _forma traxit_, adtraxit,

delinivit. Cf. VII, 420 sq.

448. _dorso æquoreo_, in superficie maris, ut ἐπ᾽ εὐρέα νῶτα

θαλάσσης ap. Homer. Iliad. β, 159, et quidem ope delphini, in cujus

dorso sedebat: nisi _æquoreo dorso_ adcipere malis pro dorso belluæ

æquoreæ, delphini.

444. _locatis_ suspicabatur N. Heins. et.

447. _Detinuit_, ut ap. Prop. III, i, 41, (al. III, ii, 2) ubi

vid. Brouckh. Sed _tenere_ pro _detinere_ dicitur I, 640; XII,

474; Ovid. Fast. II, 84; Val. Fl. II, 406, et al. Drakenb.

Nam, quæ Peliaca formabat rupe canendo

Heroum mentes et magni pectora Achillis, 450

Centauro dilecta chelys compesceret iras,

Percussa fide, vel pelagi vel tristis Averni.

Namque chaos, cæcam quondam sine sidere molem

Non surgente die, ac mundum sine luce canebat.

449 sq. Agitur de lyra Chironis, _Centauri_, qui _Pelium_ montem,

eoque a Lapithis pulsus Maleam, inhabitasse, et _Achillem_,

Æsculapium, Jasonem, Actæonem aliosque _heroas_ instituisse dicitur.

Cf. Orph. Argon. 375 seq.; Heyne ad Apollod. p. 353, 355, 565;

Hermanni Mythol. T. I, p. 195; T. II, p. 346.

--_formabat_; v. ad I, 441.

451 sq. _dilecta Centauro chelys_, ut I, 167, ubi v. V.L.

--_iras pelagi_; conf. ad I, 101, et IV, 299.

[452.] _fide_, fidibus lyræ.

453. Chiron originem rerum, a priscis poetis philosophisque

traditam, canit, ut Orpheus, cum Chirone decertans, ap. personatum

Orph. Argon. v. 419 sq. et inter Argonautas ap. Apollon. I, 496 seq.

quæ loca jam laudavit Drak. Inde suspicari possis, hos versus post

v. 461, inserendos esse. Sed idem carminis argumentum, ex physicis

et cosmogonia desumtum, tribuitur etiam Iopæ et Sileno ap. Virg. Æn.

I, 742 sq. et Ecl. VI, 31 seq. ad quæ loca v. Heyne, et in Argum.

Ecl. VI.

--_sine sidere_ ut _non surgente die_ et _sine luce_: quæ

luxuriantis ingenii indicia sunt.

449. _Jam_ ex emend. Dausq. et Burm. recte, opinor. edidit Lefeb.

refrag. N. Heins. Nam de alia, et quidem tertia, lyra agitur, ut

taceam τὸ _Nam_ mox sequi. Possis etiam _Tum_ reponere, ut

sup. v. 295 et 297, _formabat_ Col. Oxon. R. 1, Parm. Med. Ven.

Marsi et Ben. _firmabat_ Put. Vulgo _frenabat_.

453. _Jamque_ corrig. Dausq. Sed conf. ad v. 291.

Tum Deus ut liquidi discisset stagna profundi, 455

Tellurisque globum media compage locasset:

Ut celsum Superis habitare dedisset Olympum,

Castaque Saturni monstrabat secula patris.

455. _discisset_, pro discidisset. Cf. XII, 118; XIV, 16; Ovid. Met.

I, 22; Heins. ad Claud. B. Gildon. vers. 297, et ad Val. Fl. I, 827;

Bentl. ad Hor. Od. I, iii, 33.

456. _Tellurisque globum media compage locasset_; cf. Ovid. Fast.

VI, 269... 276, et ej. Met. I, 12, 13.

--_compage_, ut _congeries_ ap. Ovid. Met. I, 33.

457. _habitare_, habitandum, _dedisset_. Cf. ad IV, 716, et V, 324.

458. _Casta_, aurea, _secula_, in quibus homines erant casti, h.e.

pii et sancti. Vid. ad I, 481, et II, 698.

--_patris_, ut I, 606, ubi vid. not. vel proprie, quoniam Chiron

Saturni et Philyræ filius fuit.

--_monstrabat_, ut _refert_ ap. Virg. Ecl. VI, 42.

455. _discisset_ Col. _discusset_ (pro discussisset) Put. R. 1,

Parm. Med. Ben. quod et in mentem venerat Gron. Diatr. Stat.

p. 112. _dissepsset_, vel _discresset_ emend. N. Heins. ad Ovid.

Metam. I, 69, _disclusit_ conj. Cerda ad Virg. Ecl. VI, 35; sed

sequitur _locasset_ et _dedisset_. Vulgo _discuissit_; male,

eamdem ob causam.

456. _locasset_, non _ligasset_, scripti.

«Sed, quos pulsabat Rhipæum ad Strymona, nervi,

Auditus Superis, auditus manibus Orpheus, 460

Emerito fulgent clara inter sidera cælo.

459. Conf. Ovid. Met. X, tot. et XI, 1... 66; Virgil. Ge. IV, 454...

527, quæ loca Silio ante oculos fuere. «Nervi, quos pulsabat

Orpheus, fulgent inter sidera,» quo summa corum præstantia

declaratur. Lyram Orphei Jupiter, precibus Musarum motus, inter

astra collocasse fingebatur. Vid. Eratosth. Cataster. 24. Alii v.c.

Lucianus (adv. indoct. T. II, Opp. p. 385, ed. Græv. Amst. 1687)

memorant, eam in Lesbo ins. et quidem in templo Apollinis

pependisse, donec Neanthus, Pittaci tyranni filius, eam abstulerit.

--_Rhipæi_ Scythiæ montes; _Strymon_ fluvius Thraciæ in Macedoniæ

limite: supra Thraciam vero Scythia, unde laxior hæc geographia, et

_Rhipæus_ id. qd. _Threicius_; Cell. Poetæ omnino quosvis fere

septemtrionales montes _Rhipæos_, vel _Hyperboreos_ adpellant. Cf.

Virg. Ge. IV, 508 et 518. An legendum _Rhodopeum_, h.e. Thracium?

460. _auditus_, _manibus_; conf. mox. v. 472 sq.

461. _Emerito cælo_; v. ad VII, 19 in V.L.

459. _quîs_ corrig. Scaliger ad oram ed. Raphel. Male! _nervis_

Col. _verbis_ Put. _nervos_ rescripsit Cell. cui vulgaris vocum

trajectio nimis dura videbatur. _Rhipheum_, _Riphæum_, _Rhiphæum_,

_Ryphæum_ multi h.l. scribunt, et XII, 7. Sed τὰ Ῥίπαια, vel

Ῥιπαῖα ὄπη dicuntur.

461. _cælo_ scripti et R. 2, _seclo_ R. 1, Parm. Med. Vulgo

_Emerito Plectro_, quod Dausq. ad cantum feriatum referebat, quo

sensu dicuntur _emerita stipendia, anni_, etc.

Hunc etiam mater, tota comitante sororum

Aonidum turba, mater mirata canentem.

Non illo Pangæa juga, aut Mavortius Hæmus,

Non illo modulante sonos stetit ultima Thrace: 465

Cum silvis venere feræ, cum montibus amnes.

462. _mater_, Calliope: sec. nonnullos Polyhymnia. Vid. Schol.

Apollon. I, 23.

463. _Aonides_, seu Aoniæ _sorores_, Musæ. Cf. sup. ad v. 436.

464. Conf. Hor. Od. I, xii, 7 seq.

--_Pangæa juga_ et _Hæmus_, montes Thraciæ, quæ propria Martis sedes

fuit, unde _Mavortius Hæmus_; vid. ad II, 73, et I, 433.

465. _Non stetit_, eum sequuta est, cantus suavitate perlecta.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 193 / 438 题