129. _urguentes hastas_ maluerit N. Heins. _trepidantibus_ Puteol.

Tunc Abarim adfatur; namque una hic armiger ira

Flammabat Martem, atque omnes comes ibat in actus: 135

«Suppedita mihi tela: vadis liventis Averni

Demitti globus ille cupit, qui nostra lacessat

Tegmina, jam stultæ fructus pietatis habebit.»

134. _armiger_, θεράπων. Vid. ad I, 66.

135. _actus_, cœpta, molimina. Drak. cf. Val. Fl. IV, 162 et sup.

III, 78.

136 seq. _Vadis liventis Averni Demitti_; vid. ad I, 439.

--_globus ille_, sex filii Cristæ.

138. _Tegmina_, clipeum.

--_stultæ pietatis_, qua patris necem contra fortiorem frustra

ulturi erant; Cell.

134. _huic armiger acrem F. M._ conj. N. Heins. qui tamen monet,

_una ira_ exponi posse, pari ira, et prorsus eadem, qua dominus.

Ego potius crediderim, hunc esse sensum h.l. Abaris non arma modo

Hannibalis ferebat, sed _una_, simul, _ira_, iratus, _flammabat

Martem_ h.e. Hannibalem ad bellum, ad virtutem.

137. _lacessat_ scripti et priscæ edd. At vulgata lectio

_lacessit_ forte loco non movenda.

138. _fructum_ malebat N. Heins.

Hæc fatus jaculo Lucam, qui maximus ævi,

Transadigit: pressa juvenis cum cuspide labens 140

Arma super fratrum resupino concidit ore.

Mortiferum inde manu properantem vellere ferrum

Pilo Volsonem (namque hoc de strage jacentum

Fors dabat) adfixa sternit per tegmina nare.

140. _pressa_, alte inpressa. Cf. ad I, 383.

143. _hoc_ pilum.

--_jacentum_ Romanorum.

144. _Fors dabat_ Hannibali.

140. _Transegit_ Put. quod recepit Lefeb.

144. _Sors_ vitiose ed. Dausq.

Tum Vesulum, calido lapsantem in sanguine fratrum, 145

Ense metit rapido; plenamque (heu barbara virtus!)

Abscisi galeam capitis, ceu missile telum,

Conversis in terga jacit. Telesinus, ad ossa

Inliso saxo, qua spina interstruit artus,

Obcumbit; fratrisque videt labentia membra 150

Quercentis, quem funda procul per inane voluta

Sopierat, dum supremam Telesinus in auras

Exhalat lucem, et dubitantia lumina condit.

145. Cf. Virg. Æn. II, 551.

146. Conf. Stat. Th. VIII, 697, et Iscan. B. Troi. V, 253, Drak.

--_Ense metit_; vid. ad IV, 213.

--_rapido_, raptim.

149. _qua spina interstruit artus_, in imo dorso, scilicet ad

femorum commissuras, Ern.

152. _Sopire_, sensu privare, et hinc interficere, ut ap. Lucret.

III, 917, 1051; _conniventem somno consopiri sempiterno_ ap. Cic.

Tusc. Qu. I, 49; διευνάζειν apud Eurip. Hippol. 1375. Nam mors

sopori, vel somno et nocti comparatur. Cf. ad II, 574 in V.L.

153. _dubitantia lumina_, ut _natantes oculi_ II, 122, ubi vid. not.

Conf. inf. v. 457, et Georg. IV, 496.

151. _Quercentis_ Colon. Nomen viri ex Virg. Æn. IX, 684, notum,

ut _Lucas_ ex Æn. X, 561. Vulgo _Quærentis_.

At fessus mærore simul, cursuque, metuque,

Et tamen haud iræ vacuus, non certa per æquor 155

Interdum insistens Perusinus membra ferebat.

Hunc sude, quam raptam Libyci per terga jacentis

Armiger obtulerat monstri, super inguina fixum

Obtruncat, quercuque premit violentus obusta.

Tentarat precibus sævum lenire furorem; 160

Sed Stygius primos inplevit fervor hiatus,

Et pulmone tenus demisit anhelitus ignem.

155. _non certa membra_, quia vulneratus erat, Cell.

157. _Libyci monstri_, elephanti, _jacentis_, occisi.

--_per terga_, ex incensa turri, elephantis tergori inposita.

160. _furorem_, iram Hannibalis.

161. _Stygius fervor_, sudes adusta, et hinc letifera.

--_primos hiatus_, os apertum, quo preces modo fundere tentarat,

h.e. tentaturus erat.

157. _raptam Libyci_, non _Libyci raptam_, scripti.

162. _demisit_ Colon. et Puteol. _dempsit_ Oxon. Vulgo

_depressit_.

Tandem cum toto cecidit grege, nomen in Umbro

Clarum, Crista, diu populo: ceu fulmine celsa

Æsculus, aut, proavis ab origine cognita, quercus 165

Quum fumat percussa Jovi, sacrosque per ævum

Æthereo ramos populantur sulfure flammæ;

Donec victa Deo late procumbit, et omnem

Conlabens operit spatioso stipite prolem.

164 sqq. Heroes in pugna cadentes passim comparantur magnis

arboribus, vento, vel securi, vel, ut h.l. et ap. Hom. Iliad. ξ, 414

sq. fulmine eversis. Vid. Cerda et Heyne ad Virg. Æneid. V, 448 sq.

Jani ad Horat. Od. IV, vi, 9 seq.

166. _Jovi_, a Jove.

--_sacros ramos_; cf. ad III, 501 et 691.

--_sacros per ævum_, inviolatos inde ab antiquissimis temporibus.

Conf. Bentl. ad Hor. carm. sæc. v. 26.

167. _sulfure_; cf. Hom. l.c.

168. _victa Deo_, vi fulminis.

169. _omnem prolem_, minores arbores, ex majoris semine aut

radicibus enatas; Cell.

165. _consita_ præstare putabat N. Heins. Sed Drakenborch. jam

recte monuit, _quercum ab origine consitam_ sine sensu dici, et

_quercum ab origine sua_, quum primum consereretur, _cognitam

proavis_ esse antiquissimam, proavorum ætate consitam.

Atque ea dum juxta Tyrius stagna Aufida ductor 170

Molitur, Paulus, numerosa cæde futuram

Ultus jam mortem, ceu victor bella gerebat

Inter mille viros: jacet ingens Phorcys ab antris

Herculeæ Calpes, cælatus Gorgone parmam,

Unde genus tristique Deæ manabat origo. 175

173. Cf. ad II, 59.

--_ab antris_, ut I, 431, ubi vid. V.L.

174. _Calpes_, intell. Mauretania, quæ objacet; Cell. _Herculeæ_;

cf. ad I, 142.

--_cælatus Gorgone parmam_, in cujus parma cælatum erat caput

Gorgonis, seu Medusæ, filiæ Phorci, seu Phorcyos, a quo Phorcys

miles oriundus fingitur.

175. _Unde_, a Calpe, ubi olim regnarat una cum sororibus; N. Heins.

--_Deæ_, Medusæ.

--_tristi_; cf. ad I, 147.

172. _noctem_ pro _mortem_ Oxon. quod placebat N. Heins. Conf. ad

II, 574.

173. _Porcis_ Col. _Phorcus_ in aliis. Cf. not. ad II, 59.

175. _tristique Deæ_ Col. _tristisque Dea_ emend. Barth. Adv. II,

9. Vulgo _tristisque Deæ_.

Hunc objectantem sese, atque antiqua tumentem

Nomina saxificæ monstrosa e stirpe Medusæ,

Dum lævum petit incumbens violentius inguen,

Detrahit, excelsi conreptum vertice coni,

Adflictumque premens, tergo qua balteus imo 180

Sinuatur, coxaque sedet munimen utraque,

Conjecto fodit ense super: vomit ille calentem

Sanguinis effundens per hiantia viscera rivum,

Et subit Ætolos Atlanticus adcola campos.

176. _tumentem_; vid. ad II, 288; VI, 598; XVII, 429.

177. _saxificæ Medusæ_, ut ap. Sen. Herc. fur. 901; Lucan. IX, 670;

Ovid. Met. V, 217, et in Ibin, 553.

179. _Detrahit_ ad terram, eique _adfligit_.

--_vertice coni_, galea.

180. _balteus_ h.l. non a quo ensis in humero dependet, sed cingulum

commune.

184. _Atlanticus adcola_, Phorcys Mauretanus.

--_Ætolos campos_. Vid. ad I, 125.

--_subit campos_, ibi cadit, moritur, ut τάχα γαῖαν ὑπὲρ Διὸς

ἄσπετον αἶσαν Δυσόμεθ᾽ ἐσσυμένως, Calab. lib. III, Dausq. Sic et

δῦναι δόμον Ἄϊδος εἴσω, dixit Hom. Iliad. γ, 322.

176. _Hinc_ ed. Cell. et Drak. Sed in reliquis libris _Hunc_.

177. _e_, non _ex_, meliores libri.

181. _utrique_ Col. unde _coxæque utrique_ recte, puto, corrig.

N. Heins.

182. Ita Col. _ense super vomet_ Ox. Vulgo _ense; supervomit_, vel

_supervenit_.

Has inter strages rapido terrore coorti 185

Invadunt terga, atque averso turbine miscent

Bella inopina viri, Tyrius quos fallere doctos

Hanc ipsam pugnæ rector formarat ad artem:

185. Numidarum stratagema notum ex Frontin. Strat. II, v, 27; Val.

Max. VII, 4 ext. 2, et inpr. Liv. XXII, 48. Appianus, B. Hannib. c.

20 et 22, Celtiberis illud tribuit, non Numidis.

186 seq. _turbine_, ut lib. I, v. 41.

--_miscent Bella_; sic ad I, 69, _miscentem pugnas_, ubi videndæ

notæ. Ed.

185. _cohorti_ Parm. _coorto_ emend. N. Heins. _coacti_ h.e.

densati, in unum coeuntes, conj. Burm. quem vid. ad Ovid. Met. XI,

512. Sed _coorti_ h.l. bene dicuntur Numidæ, qui, ut Livii verbis

utar, specie transfugarum in mediam Romanorum aciem recepti,

ductique ad _ultimos, quieti aliquamdiu manserant_, et nunc

repente omnes commoventur. Similiter Livius dixit _coortos gladiis

rem gerere_ II, 30; _cooriri ad bellum_ et _in pugnam_ IV, 56;

XXI, 32; _coorti_ III, 41, pr. _Vulturnus coortus in Romanos_

XXII, 46; _omnibus in eum coortis_ VII, 3.

186. _everso_ Col. Sed, quod jam Draken. monuit, Numidæ _aversam

adorti sunt Rom. aciem_, teste Liv. XXII, 48.

Subcinctique dolis, fugerent ceu Punica castra,

Dediderant dextras. Tum totis mentibus actam 190

In cædes aciem pone atque in terga ruentes

Præcipitant: non hasta viro, non deficit ensis.

E strage est ferrum, atque evulsa cadavere tela.

Raptum Galba procul (neque enim virtutis amorem

Adversa exemisse valent) ut vidit ab hoste 195

Auferri signum, connisus corpore toto

Victorem adsequitur, letalique occupat ictu.

189. _Subcincti dolis_, ut contra _discingere dolos_ VII, 153.

192 seq. «Adreptis scutis, quæ passim inter acervos cæsorum corporum

strata erant, aversam adoriuntur Rom. aciem.» Liv. l.c.

196. _connisus corpore toto_, ut II, 629; IX, 379, et Virg. Æn. X,

127.

197. _occupat ictu_, φθάνει πλήξας. Cf. ad V, 520. Sic et φθάνει μὶν

βαλὼν, φθῄη ὑπὸ δουρὶ τυπεὶς, φθῇσιν ὀρεξάμενος χρόα dixit Hom.

Odys. χ, 91; Iliad. π, 861; ψ, 805.

192. _viros_ recte, opinor, emend. N. Heins. quod recepit Draken.

Conf. ad VIII, 659.

193. _evulsa_ Col. Vulgo _avulsa_.

196. _connisus_, non _connixus_, scripti. Conf. ad II, 123.

Ac dum comprensam cæso de corpore prædam

Avellit, tardeque manus moribunda remittit,

Transfixus gladio propere adcurrentis Amorgi 200

Occidit, inmoriens magnis non prosperus ausis.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 171 / 438 题