89. _Macæ_ Col. _Mace_ Oxon. et Put. cum antt. edd.

Nec longum celerarat iter, quum tendere in armis

Aggere Sidonio venientem conspicit hostem.

Quodque dabat fors in subitis necopina, sepulcro

Ætoli condit membra occultata Thoantis.

96. _tendere_ sc. iter, seu se, h.e. ire.

97. _Aggere Sidonio_, a castris Pœnorum.

99. _Thoas_, Ætolorum rex, quod jam Dausq. notavit, memoratur Hom.

Iliad. β, 638; δ, 527. Alius Ætoliæ princeps Polyb. Eclog. XXIV.

Alii passim ap. Virg. et Hygin. Idem autem, de quo hic agitur,

judice Cell., Strab. VI, p. 176.

--_membra_ sua _condit occultata_, palillogia, ut XI, 198, et XII,

443; quibus locis Drak. conf. IX, 586; XII, 443; XIII, 106; Virg.

Æn. III, 237; VI, 310; Sen. Herc. fur. v. 236; βῆ δ᾽ ἴων ap. Hom. et

τὸ σῶμα κομίσαντες ἔφερον ap. Anton. Liber. fab. I, ubi vid.

Muncker.

Inde, ubi nulla sequi propius pone arma, virumque 100

Incomitata videt vestigia ferre per umbras,

Prosiliens tumulo contorquet nuda parentis

In terga haud frustra jaculum; Tyriamque sequentum

Satricus esse manum, et Sidonia vulnera credens,

Auctorem cæci trepidus circumspicit ictus. 105

100. _arma_, armatos hostes.

102. _terga nuda_, thorace non tecta.

105. _cæci ictus_; cf. ad V, 3, _cæcis armis_, ubi vide omnino

notas. Ed.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 153 / 438 题