666. _quos_ Putean.

Cesserit huic Trebia exitio: pons ecce cadentum

Corporibus struitur, reicitque cadavera fumans

Aufidus, ac victrix insultat bellua campis. 670

668 sq. _Pons... struitur_, non in Aufido, quod Cluver. putabat, sed

in torrente Vergelli, teste Flor. II, 6, §. 18, vel in flumine

Vergello, quod tradit Val. Max. IX, 2, ext. 2, ubi _Cerbalo_ emend.

Mitallerius, quia Cerbalus amnis (hod. _Candelaro_), Dauniorum

terminus, memoratur Plin. III, 11. Ceterum hujus rei mentionem

quoque faciunt Lucian. Dial. mort. II, pr. T. II, p. 63, edit.

Schmid. et Appian. de Reb. Pun. cap. 63.

669 sq. _reicitque cadavera fumans Aufidus_; cf. X, 320 sq. et sup.

I, 52 sq.; _reicit_, ut ap. Virg. Ecl. III, 96, et Stat. Th. IV,

574.

670. _bellua_, elephanti. An potius Hannibal? ut idem _Libycus leo_

VII, 401, vel _immanis bellua_ Verres Cic. Verr. V, 42, et Gallus

Liv. VII, 10 dicitur. Ego vero intellexerim simplicius elephantos,

libensque contulerim ad Horatianum illud, Od. III, 3, _Dum Priami

Paridisque busto Insultet armentum_, etc. Quod mirifice juris sui

fecit clarissimus poeta, nostras DELAVIGNE, in carmine cui titulus,

_Les Troyennes_:

Le pâtre de l’Ida, seul près d’un vieux portique.

Sous les rameaux sanglans du laurier domestique

Où l’ombre de Priam semble gémir encor,

Cherchera des cités l’antique souveraine,

Tandis que le belier bondira dans la plaine

Sur le tombeau d’Hector. _Ed._

668. _penus ecce_ Oxon. _rogus ecce_ Tell. R. 3. Mars.

669. _reicitque cadavera fumans_ Colon. teste N. Heins. nam

_recitatque_ in eo invenit Modius et emend. _reicitque. tacitaque

cadavera_ Putean. _tacitoque cadavera_ Ox. et R. 3, _tacitoque

cadavere_ Med. _jacitoque cadavera_ R. 1. _fumans_ scripti, cum

R. 1, 3, Med. _fundans_ Tell. _fudes_ R. 2, _jactoque cadavere

fumat_ Parm. et Benes. _tacitusque cadavera fundit_ edd. recentt.

Male, quidquid contra dicat Dausq. qui provocat ad I, 54; _Longe

sonantem Aufidum_ dicit Horat. Od. IV, ix, 2; _arctusque cadavere

fumat_ conj. Barth. Adv. I, 5; _tumidusque cadavera fundit_ non

nemo ap. Lefeb. _restatque cadavere fumans_ N. Heins. et Corte,

teste Ernesti, _ructatque cadavera_, pro _recitatque_, quod in

cod. Colon. legitur, reponendum esse, ingeniose suspicatur Cel.

Herel. in literis ad me datis, in quibus monet, recentiores quidem

linguas in gravi oratione non admittere verbum quod german. nostro

_rülpsen_ respondeat; Pindarum vero, Virgilium aliosque poetas ne

in lyrico quidem epicoque carmine illud respuere, et τὸ _vomere_

(_speien_) etsi non honestius sit, centies occurrere. Conf. Heins.

ad Ovid. Met. XIV, 211.

Gestat Agenoreus nostro de more secures

Consulis, et sparsos lictor fert sanguine fasces.

In Libyam Ausonii portatur pompa triumphi.

O dolor! hoc etiam, Superi, vidisse jubetis?

Congesto, lævæ quodcumque avellitur, auro 675

Metitur Latias victrix Carthago ruinas.

671. _Agenoreus_, ut lib. I, v. 15.

675. _Modii duo annulorum Carthaginem missi, dignitasque equestris

taxata mensura_, Flor. II, 6, §. 18. Tres modios memorant, Plin.

XXXIII, 1, sect. 6; Val. Max. et Oros. Cf. inpr. Liv. XXIII, 12, et

inf. XI, 532 sq. ut de annulis veterum, tam ferreis, quam aureis,

Plin. XXIII, 1.

--_lævæ_, digito sinistræ manus, qui minimo est proximus. Vid. Gell.

X, 10, et cf. inf. XI, 532 sq. Definitionem annulorum in h.l. neque

exspectari, neque probari posse monet Ernesti. Sed aliquam certe

excusationem habet poeta: nam in vaticiniis oratio ornatior

obscuriorque esse solet. Cf. ad I, 125. Præterea vid. ad XI, 532.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 144 / 438 题