Fabium, qui posse vinci hostem, Romanis persuaserat, pro se quisque
laudibus ad cælum fert: Hannibal contra, jam summum militiæ jus
dictatori redditum, eoque vivente omnem sibi non victoriæ tantum, sed
prælii quoque spem præcisam esse, magnopere et dolet et indignatur;
1-11.
Quin etiam inopia cunctarum rerum in dies ingravescit, et milites, ex
conluvione omnium gentium mixti, Galli in primis, animo semper
fluctuantes et prædæ sanguinisque cupidi, pugnam stipendiumque debitum
exposcunt, et jam consilia, vel transitionis, vel reditus in patriam
agitant; Hannon autem, qui ducem Pœnorum internecivo capitalique odio
prosequitur, quantum potest et valet, inpedit, quo minus, vel
supplementum copiis ejus scribi, vel frumentum et pecuniam mitti
senatus censeat; 11-24.
Has curas, quibus Hannibal conficitur, lenit Juno, quæ Annam, Didonis
sororem et Numicii fl. Nympham, blande adpellat, ut eum de prosperis,
quæ instent, fatis, de fine dictaturæ, comitiis consulum, temeritate
Varronis, quem, sui generis hominem, vulgus ad consulatum extrahere
nitatur, et de pugnæ Cannensis eventu, certiorem faciat; 25-38.
Nympha, communis a Belo ductæ originis, amoris patriæ et mandatorum
sororis memor, negotium sibi demandatum non recusat, quanquam divino
in Italia honore colatur; 39-49.
Quem, unde, et quando consecuta sit, ipsa hoc modo memorat: Post
Didonis mortem Iarbas, Gætulorum rex, Carthagine rerum potitur, et
Anna primum quidem ad Battum, Cyrenes regem, confugit; sed biennio
post, bello propterea hospiti suo a Pygmalione indicto, navem
conscendit, quæ vi tempestatis in litus Italiæ ejicitur; 49-68.
Ibi in terra prorsus sibi ignota oberrans obviam venit Æneæ, a quo
benigne hospitio excepta Didonem, dolore confectam, in ardentem rogum
adscendisse refert; 69-159.
Sed a sorore in somnis admonita, ut insidias vitaret, quas Lavinia
strueret, intempesta nocte fuga sibi consulit, ipsaque se in Numicium
præcipitat, quo facto inter Deas indigetes Latii relata colitur;
160-201.
His ordine expositis, Anna, Junonis voluntati morem gerens, ejus
verbis optatissimum de subita, quæ inpendeat, rerum mutatione, nuntium
Hannibali adfert; 202-224.
Is animum revocat, et e Campania, monitu deæ, in Apuliam castra movet;
225-241.
Interea Romæ comitiis consulum indictis, C. Terentius Varro, homo non
humili solum, sed sordido etiam loco ortus, haud parum callide auram
favoris popularis ex dictatoria invidia principumque insectatione
petit, et suffragiis turbæ forensis, quæ æternam fastis labem
adspergunt, consul creatur; 242-257.
Is, qui melior lingua quam dextra erat, et qui nec castra, nec hostem
unquam viderat, extemplo ab urbe signa movere statuit; concionesque
multas ac feroces habet, denunciantes, bellum arcessitum in Italiam ab
nobilibus, mansurumque in visceribus reipublicæ, si plures Fabios
imperatores haberet; se, quo die hostem vidisset, Pœnorum bello æque
ac inpotenti Patrum dominationi finem adlaturum, et Hannibalem mox,
Fabio spectante, in triumpho ducturum; 258-277.
Collega ejus, L. Æmilius Paulus, qui cum L. Livio olim consul fuerat,
et ab iis, qui gloriam perfecti belli Illyrici ipsi invidebant,
adcusatus damnatione collegæ, et sua prope, ambustus evaserat, etsi
perniciem patriæ imminentem animo præsagit, et tam nobilitate, quam
virtute excellit, nihil tamen inclementer in Varronem dicere conatur;
278-297.
Eum proficiscentem hortatur Fabius, ut, quum non minus ipsi certaminis
cum Varrone, quam cum Hannibale futurum sit, nec alia ratione saluti
reipublicæ, quæ tota ab ipso pendeat, consuli possit, utrisque ducibus
unus fortiter resistat, sibique persuadeat, Pœnum imperatorem, qui in
aliena, in hostili terra, inter omnia inimica infestaque, procul ab
domo, procul ab patria sit, summaque commeatus et pecuniæ inopia
laboret, superari posse ab eo, quem ratio agentem ducat, non fortuna,
quique nec occasioni suæ desit, nec suam occasionem hosti det;
298-326.
Ad ea paucis verbis mæstoque vultu respondet consul, se quidem, quam
possit, solertissime omnia e republ. fide sua facturum, et, quæ una
salutis sit via, eadem ratione bellum adversus Hannibalem gesturum,
qua Fabius gesserit; sed, quum irati dii alterum quasi consulem
Romanis, alterum Pœnis dederint, et ne ipse quidem Carthaginiensium
senatus, vel magis sibi discordem collegam adjungere, vel infestiorem
reipubl. Rom. pestem inmittere potuerit, consilia amici magis sana et
salubria, quam explicatu facilia esse, et, si vana idcirco præcepta
surdis caneret auribus, atque adversi quid adcideret, hostium se telis
potius, quam iterum suffragiis iratorum civium, caput objecturum;
327-348.
Non ita multo post consules ad nobilitandas clade Romana Cannas,
Apuliæ vicum, cui Hannibal castra jam admoverat, proficiscuntur, et in
unum locum cogunt exercitum numero amplissimum (349), et ex Latinis
(356), Sabinis (412), Picentibus (424), Umbris (446), Etruscis (468),
Marsis (495), Pelignis (510) Campanis, Marrucinis, Frentanis, Vestinis
(512) Samnitibus (562) Brutiis, Lucanis, Hirpinis, Calabris,
Salentinis, Picentinis (568), Gallis Cisalpinis, Boiis, Anamanis,
Cenomanis, Venetis, Lingonibus, Liguribus, Morinis, Euganeis, Carnis,
Vagennis (588), Siculis et Ilvæ ins. incolis (613) conscriptum, quorum
populorum urbes una cum ducibus, Scauro, 370, Scævola, 384, Sulla,
393, Tullio, 404, Nerone, 413, Curione, 425, Pisone, 463, Galba, 469,
Scipione, 546, Cethego, 575, et Bruto, 607, recensentur; 356-621.
Castris autem vix ad Cannas locatis, varia deorum iram declarant
prodigia; (622-655). Unde milites, vultu sensibusque adtoniti, et
omnia truci clamore complentes, cladem Romanis inminentem, Pauli
Serviliique mortem, fugam Varronis, et tot equitum peditumque stragem
ominantur; 656-676.
Primus Agenoridum cedentia terga videre
Æneadis dederat Fabius: Romana parentem
Solum castra vocant; solum vocat Hannibal hostem,
Inpatiensque moræ fremit: ut sit copia Martis,
Exspectanda viri fata, optandumque sub armis 5
Parcarum auxilium: namque, hac spirante senecta,
Nequidquam sese Latium sperare cruorem.
1. Fabius nempe Hannibalem primus repulit et retro cedere coegit; at
prælio primus eum superavit Marcellus; Drak. Conf. tamen v. 15, et
ad VII, 567.
2. _parentem_, cf. VII, 735.
3. _solum vocat Hannibal hostem_, cf. Liv. XXII, 30, extr.
4. De pugnæ copia desperandum ante Fabii mortem.
5. _Expectanda_, cf. ad V, 207.
6. _hac spirante senecta_, vivente hoc sene.
4. _Ut si c. M. E. v. fato_ Oxon. prob. Barth. Adv. IV, 22;
_belli_ pro _Martis_ Tell. et R. 2. Post _fremit_ comma ponunt
Dausq. Cell. et alii, prob. Ernesti. Idem monet v. 9, _Indivisus
honos rerum, quin rursus_, etc. conjecisse Markland. epist. crit.
p. 33.
Jam vero concors miles, signisque relatis
Indivisus honos, iterumque et rursus eidem
Soli obluctandum Fabio, majoribus ægrum 10
Angebant curis. Lentando fervida bella
Dictator, quum multa adeo, tum miles egenus
Cunctarum ut rerum Tyrius foret, arte sedendi
Egerat, et, quanquam finis pugnaque manuque
Haud dum partus erat, jam bello vicerat hostem. 15
11. Cf. Liv. XXII, 32, et inpr. 43; quem locum miror fugisse
diligentiam memoriamque Ill. Ernesti, qui non modo ea, quæ de
Hannonis odio, sed etiam quæ de Celtis, defectionem molientibus, mox
dicentur, fictioni poeticæ tribuenda putat.
--_Lentando_, prolatando, trahendo, vel lente gerendo, _bella
fervida_, quæ Minucius majore fervore, quam consilio aut prudentia,
administrabat; Drak.
13. _arte sedendi_, vid. ad III, 142.
14. _Egerat_, effecerat.
11. _Angebant_, non _Angebat_, omnes scripti et R. 2; _Urgebant_
Tell. a m. sec.
12. _Dictator quum multa adeo, tum, miles_, etc. interpungebat
Withof.
--_cruori_ Ox. _cruoris_ emend. N. Heins. ad h.l. et ad Claud.
laud. Stilic. II, 16, coll. VII, 213, idque recepere Cell. et
Lefeb.
Quin etiam ingenio fluxi, sed prima feroces,
Vaniloquum, Celtæ, genus ac mutabile mentis,
Respectare domos: mærebant, cæde sine ulla
(Insolitum sibi) bella geri, siccasque cruore
Inter tela siti Mavortis hebescere dextras. 20
16, 17. Cf. ad IV, 50 et 311.
--_prima_, τὰ πρῶτα, primum, initio.
20. _siti_, collocati ac undique hostium pilis septi; Mars. et
Barth. Adv. IV, 22. Cf. V.L.
20. _Inter tela sati_ Med. et sic conj. Dausq. coll. I, 341, cui
loco Drak. addit verba Liv. X, 16, _Galli inter ferrum et arma
nati_. Idem mihi quoque in mentem venit, nec video, quid causæ
sit, cur pessime ita legi censuerint N. Heins. et Drak. Nam τὸ
_sati_ pendet a _mærebant_; vel quod minus durum, _satis_
refingendum; _situ_ corrig. D. Heins. probb. filio ejus et Drak.
qui parum commode comparat VII, 534 et Stat. Th. III, 583. Equidem
_situm_ explicarem inertiam, segnitiem, ut ap. Ovid. Trist. V,
xii, 2, et Quintil. I, 2, vel quo sensu Apuleius Flor. 3, p. 351,
352, ed. Elmenh. dixit, _gladius usu splendescit, situ rubiginat_.
Minus placet conject. N. Heins. ad Claud. l.c. _sui Mavortis_,
quam recepit Cell. et ceteris longe præstare putabat Drak. ut
Gallorum Mars Romanorum Marti obponatur, quod mihi non
persuaserunt verba Flori II, 4, _Mox_, _Astrionico duce_, Galli
_vovere de nostrorum militum præda Marti suo torquem_. Magis ad
rem facit locus Virg. Æn. XII, 187, ubi vid. Heyne. Mars enim est
illorum, quibus favet. Confer. not. ad I, 118. Sed non adsequor,
cur displiceat vulgatum _siti_, quod Dausq. jam recte exposuit,
ardenti desiderio belli, prob. Lefeb. qui lepidam hanc rationem
adfert: maximam debilitatem sequi nimiam sitim, ipse non semel
expertus sum in itineribus. _Horrescere_ priscæ edd. Withof.
_situ_ quidem putabat legendum, sed verba sic construenda esse:
_tela hebescere situ, inter dextras cruore siccas Mavortis_.
His super, internæ labes, et civica vulnus
Invidia augebant: lævus conatibus Hannon
Ductoris, non ulla domo submittere Patres
Auxilia, aut ullis opibus juvisse sinebat.
21. _labes_, ut _pestis_ et _lues_, pernicies, ruina, et omne malum,
quod interitum minatur, ut passim ap. Cic. v.c. Dom. I; Div. I, 43;
Verr. I, 1; Harusp. 22; conf. Ern. ad Tac. Ann. II, 47; Intpp. ad
Val. Fl. II, 239; V, 237, et ad h.l. Drak. recte intelligit vitium
et malum, quod remp. Carthag. adfligebat, et quo latius serpente
ruinam minitabatur; invidiam nempe popularium, et factionem Hannonis
Barcinæ factioni adversam, quæ Hannibali necessaria submitti
prohibebat.
22. _lævus_, adversus, vid. ad III, 94; Virg. G. IV, 7; Æn. II, 693.
_Ed._
21. _tabes_ maluerit et multis exemplis illustravit N. Heins. ad
h.l. et ad Claud. bell. Getic. v. 50. Id probavit Drak. et recepit
Cell. Sed vulgata quoque satis apta est.
22. _augebant_ et mox _Hannon_, non _angebant_ et _Anno_, Col.
Quîs lacerum curis, et rerum extrema paventem 25
Ad spes armorum, et furialia vota reducit
Præscia Cannarum Juno, atque elata futuris.
Namque hac adcitam stagnis Laurentibus Annam
Adfatur voce, et blandis hortatibus inplet:
25. Cura _lacerat_, τείρει θυμὸν, φθείρει, φθινύθει κῆρ. Cf. ad VII,
271.
--_rerum extrema_, pro vulg. _extremas res_, ut ap. Cæs. B. C. II,
25; _extrema_, sup. VII, 320. Sic _extrema tempora_, _fortuna_,
_casus_, _extrema pati_, _ad extrema ventum est_, et similia passim
obvia.
26. _furialia vota_, furiosam, h.e. acerrimam pugnandi cupiditatem,
vid. ad I, 32, _bellandi furore_.
28. Episodium nimis forte longum, quod tamen magni poetæ ingenium
doctrinamque arguit. Nam Annæ memoria in Carthaginis et Romæ etiam
historiis, mythis atque originibus non erat obscura. Præterea hoc
episodio, ad quod viam sibi munivit Silius, v. 8 sqq., rerum
varietati consuluit cavitque, ne lectorum voluptas perpetua
præliorum descriptione interciperetur; sed potius eorum, qui antiquæ
historiæ, Virgilii aliorumque poetarum lectione imbuti essent,
Romanorum in primis, animi magnarum rerum exspectatione suspensi
tenerentur, et ad pugnam Cannensem præpararentur. Cum _Anna_,
Didonis sorore, filia _Beli_ (vid. ad I, 73, 87, et Heyne Exc.
XXIII, ad Virg. Æn. I), exemplo poetarum Rom. confunditur Anna
Perenna, quæ facta inde Nympha Numicii fl., quum potius dea esset ex
indigetum numero, et fausta anni initia designaret; quod monet
Heyne, Exc. III et IV, ad Virg. Æn. VII, p. 112 et 121, ed. prior.
Annæ fata et fabulam non minus copiose persequitur Ovid. Fast. III,
523... 696; quem Silius ante oculos habuit, sed sermonis poetici
nitore multum antecellit. Utrumque poetam comparasse, non pœnitebit
humanitatis studiosos.
--_stagnis_, aquis (vid. ad VII, 282), fluvio, _Laurentibus_,
Numicio, seu Numico, qui in Latio inter Laurentum ac Lavinium in
finibus Rutulorum defluit; vid. Heyne, Exc. III, ad Virg. Æn. VII,
150 sq., et Cluver. Ital. ant. III, 3, p. 893.
28. _Jamque_ conj. Dausq. prob. N. Heins. qui et _excitam_
volebat, refrag. Draken. vid. Ind.
«Sanguine cognato juvenis tibi, Diva, laborat 30
Hannibal, a vestro nomen memorabile Belo.
Perge, age, et insanos curarum comprime fluctus.
Excute sollicito Fabium: sola illa Latinos
Sub juga mittendi mora: jam discingitur armis.
31. _a vestro nomen memorabile Belo_, ut v. 439.
32. _fluctus curarum_, ut ap. Lucret. VI, 33, et Catull. LXV, 62,
97. Sic et _fluctus concionum_, Cic. Mil. 2, et Fl. 24; _fluctus
belli_, Lucret. V, 1289, et inf. IX, 527: κῦμα μόθου in Epigr. κῦμα
κατακλυσμὸν φέρον νόσων, Plat. Leg. V. Conf. Cerda ad Virg. Æn.
VIII, 19; XII, 831.
--_insanos_, vid. ad I, 251.
33. _Excute Fabium_, eripe ei metum Fabii.
34. _jam discingitur armis_, ἀποζώννυται, jam in eo est, ut arma
imperiumque deponat. Cf. Liv. XXII, 31.
31. _vestro_, non _nostro_, Col. Oxon. Parm. Confer. v. 222.
33. _sola ille... mora_ non male emend. N. Heins. quod recepit
Lefeb. multisque exemplis adstruxit Drak. v.c. Virg. Æn. X, 428;
Liv. XXIII, 9; Lucan. I, 100; Senec. in Agam. 211, in Troad. 124,
in Phœniss. 458; in Herc. fur. 1215, ubi vid. Gronov. et ad Senec.
de Ben. V, 12; conf. not. ad I, 479; V, 319; XVI, 504.
Cum Varrone manus, et cum Varrone serenda 35
Prælia: ne desit fatis ad signa movenda.
Ipsa adero: tendat jam dudum in Iapyga campum.
Huc Trebiæ rursum et Trasymeni fata sequentur.»
35. Varronis nomen repetit contemtus causa; Cell.
37. _jam dudum_, ut ap. Virg. Æn. II, 103, ubi Vid. Heyne et Burm.
--_Iapyga campum_, vid. ad I, 51.
36. _nec_ scripti. _ad signa movendum_ frustra conj. N. Heins.
Conf. tamen XI, 562, 563; XV, 105; (ubi _bona censendum_ verbis
græcis οὐ νομιστέον ἀγαθὰ εἶναι respondere, notavit Schmid.)
Colum. VII, 5 (_ulcera medicamentis curandum_) Lucret. I, 112, II,
1127; Intpp. Virg. Æn. XI, 230, et quos Drak. inf. ad XV, 105,
laudat, Gifan. Ind. Lucret. voc. _Gerundia in dum_; Gronov. Obss.
I, 7; Marcil. ad Tertull. Pall. p. 60; Zinzerl. Promuls. crit. c.
3 et 32; Barth. Adv. XXV, 3, et Perizon. ad Sanctii Minerv. I, 15.
[“XI, 562, 563” recte XI 559, 560]
Tum Diva, Indigetis castis contermina lucis,
«Haud, inquit, tua jus nobis præcepta morari: 40
Sit fas, sit tantum, quæso, retinere favorem
Antiquæ patriæ, mandataque magna sororis,
Quanquam inter Latios Annæ stet numen honores.
39. _Indigetis_ dei, ἐγχωρίου, Æneæ, _lucis_, eum templo, vid. Liv.
I, 2; Dionys. Hal. I, p. 52; Ovid. Met. XIV, 598 sq.; Tibull. II, v,
43, 44, ubi vid. Heyne. _Lucum Jovis Indigetis_ memorat Plin. III,
5, ubi Dalec. monet, nemus illud hodie dici _Campo Selva_ prope
Albam Longa (_Savello_) et Aritiæ (_la Riccia_) ruinas.
40. Cf. Virg. Æn. I, 76, 77.
41. Fas sit, amorem in Carthaginem, patriam meam, retinuisse, et
mandatorum Didonis, quæ ad æternum in Æneam Romanosque odium
spectabant, (vid. Virg. Æn. IV, 622 sq.) memorem esse, etsi Anna
(ego) _stet_, sit, _inter Latios honores_, h.e. numina, quæ a
Romanis coluntur.
41. _Sit fas, sit tantum_ non male Colon. teste N. Heins. nam
_cautum_ in eo invenit et _tantum_ pro eo scribendum esse notavit
Modius. _Sic fas sit t._ Oxon. prob. Barth. Adv. I, 5. _Sed fas
sit t._ Put. R. 1. Parm. Med. si fides habenda, N. Heins. et Drak.
_Sed fas sit cautum_ primum edidisse Marsum et post eum alios,
testatur Drak. _Si fas_, si fieri potest, εἰ δύναμαι τελέσαι γε
καὶ εἰ τετελεσμένον ἐστί, _sit cautum, quæso, retinere favorem...
sororis. Quamquam... honores, Multa_, etc. refinxit Lefeb. qui τὸ
_Si_ in c. Put. et τὸ _cautum_ in tribus antiquis, nescio quibus,
inveniri, et verba _sit cautum_ triplici sensu accipi posse monet,
respectu, vel Junonis, quam offendere nolit, vel suî, quam Romani
colant, vel sororis, cujus mandatis obtemperare fas sit; _tantum
quæ detinuisse favorem_ Col. unde _quin detinuisse_ conj.
N. Heins. Forte leg. _quæso, tenuisse_.
Multa retro rerum jacet, atque ambagibus ævi
Obtegitur densa caligine mersa vetustas, 45
Cur Sarrana dicent Œnotri numina templo,
Regnisque Æneadum germana colatur Elissæ.
Sed pressis stringam revocatam ab origine famam
Narrandi metis, breviterque antiqua revolvam.»
46. Cur Romani templum mihi dicaverint.
--_Sarrana_, vid. ad I, 72.
--_Œnotri_, ut v. 220; IX, 473; XIII, 51; quibus locis vulgo
_Œnotrii_ legitur, quod recte emendarunt N. Heins. et Drak. Gr.
Οἰνώτροι, seu Οἴνωτροι, et Οἰνωτρία, secunda producta, ut in
_Œnotria_ I, 2, et ap. Virg. Æn. VII, 85. Cf. Burm. et Pier. ad
Virg. Æn. I, 532; III, 165, et sup. ad I, 2.
48, 49. Hæc luxuriosius dicta, pro leviter et paucis adtingam hanc
_famam_. Formæ loquendi a Circo desumtæ, ubi brevissimus cursus est
ejus, qui metam stringit et premit. _Metam stringere_, ut V, 24, ubi
vid. not.
--_pressis_, artatis; propr. ut _premere litus_, _latus_, etc. ap.
Hor. Od. II, x, 3; Ovid. Trist. III, xi, 14, al.
--_famam_, cf. simil. loc. Virg. Ge. IV, 286.
47. _Regnis Æ._ Colon. in quo versus præc. male omittitur.
48. _pressa_ R. 2.
Iliaco postquam deserta est hospite Dido, 50
Et spes abrupta e medio, in penetralibus atram
Festinat furibunda pyram: tum conripit ensem
Certa necis, profugi donum exitiale mariti.
50. Conf. Virg. Æn. IV, 494 sq., 504 sq., 641 sq.
51. _spes_ nuptiarum.
--_atram_ infaustam.
52. _Festinare_, ut _properare_, festinanter, properanter facere;
Drak.
51. _spes abruptæ medio_, in medio spei deserta, corrig. Barth.
Adv. IV, 22. Melius _Et spes atruptæ; mediis penetralibus_
N. Heins. quod recepit Lefeb. qui τὸ _in_ non invenit in c. Tell.
Possis etiam _spes abruptæ mediæ, in_, etc.
Despectus tædæ regnis se inponit Iarbas,
Et tepido fugit Anna rogo. Quis rebus egenis 55
Ferret opem, Nomadum late terrente tyranno?
54 seq. Conf. Virg. Æn. IV, 36, 196 sq., et sup. ad I, 417.
[“I, 417” recte I, 414]
55. _tepido rogo_, tepente adhuc Didonis rogo, h.e. ea modo
interfecta; non tertio demum anno, ut ap. Ovid. Fast. III, 551 sq.
Drak.
56. _Nomadum terrente_, ut ap. Virg. Æn. IV, 320.
54. De voc. _Iarbas_ vid. ad I, 417.
55. _Et tepido fugit Anna rogo_ Colon. Tell. et R. 1. in marg. _Et
tepido fugit arma rogo_ R. 2, 3, et c. Puteol. in marg. nam in
contextu est _templo_ pro _tepido_. _Et trepido fugit arma rogo_
R. 1, Parm. Med. _Et trepido figit arma rogo_ ed. Marsi a. 1492,
et Mart. Herbip. _Et tepido figit arma r._ ed. ant. Marsi. Quod
quum metri legibus repugnaret, Nicander refingebat _Et tepido arma
rogo figit_, quæ vulgata lectio probavit se Dausq. _Et tepido Anna
rogo fugit_ emend. Barth. Adv. IV, 22.
Battus Cyrenen molli tum forte fovebat
Imperio, mitis Battus, lacrimasque dedisse
Casibus humanis facilis; qui, supplice visa,
Intremuit regum eventus, dextramque tetendit. 60
57 sq. Conf. ad III, 253, in V.L.
60. _Intremuit_, ut θάμβειν, ταρβεῖν; Lefeb.
--_regum_, regiæ familiæ, _eventus_, tristia fata.
--_tetendit_ supplici, ἰκετίδι, _dextram_, pignus amicitiæ et
hospitii.
57. _Cinerem_ quidam.
60. _Ingemuit rerum eventus_, vel _rerumque vices_ maluerit
N. Heins. Sed in vulgata major vis inest.
Atque ea, dum flavas bis tondet messor aristas,
Servata interea sedes: nec longius uti
His opibus Battoque fuit: nam ferre per æquor
Exitium miseræ jam Pygmaliona docebat.
Ergo agitur pelago, Divis inimica sibique, 65
Quod se non dederit comitem in suprema sorori:
Donec jactatam laceris (miserabile) velis
Fatalis turbo in Laurentes expulit oras.
Non cæli, non illa soli, non gnara colentum,
Sidonis in Latia trepidabat naufraga terra. 70
61. Color orationis satis notus apud poetas. Confer Intpp. ad
Petron. c. 89, ad Virg. Æn. I, 265, 756; Ecl. I, 70, et quos Drak.
laudat, Ovid. Fast. III, 557; Sen. Œd. 783, et Troad. 73 sq.; Claud.
b. Get. 147, 166, et inf. XIII, 672.
63. _fuit_, vid. ad I, 163.
64. Cf. Virg. Æn. I, 346 sq.
62. _sede est_ conj. Dausq. Male.
66. _feroci_ pro _sorori_ R. pr.
Ecce autem Æneas, sacro comitatus Iulo,
Jam regni compos, noto sese ore ferebat.
Qui terræ defixam oculos et multa timentem,
Ac deinde adlapsam genibus lacrimantis Iuli
Adtollit, mitique manu intra limina ducit. 75
Atque ubi jam casus adversorumque pavorem
Hospitii lenivit honos, tum discere mæsta
Exposcit cura letum infelicis Elissæ.
Cui sic, verba trahens largis cum fletibus, Anna
Incipit, et blandas addit pro tempore voces: 80
71. _Iulo_, sed Achate ap. Ovid. Fast. III, 603.
--_sacro_, venerabili, ex cujus stirpe Julius Cæsar, in Deorum
numerum relatus; Cell. Conf. ad VII, 9.
72. _Jam regni compos_, post mortem Latini, soceri sui.
--_sese ferebat_, vid. ad IV, 261.
79. _verba trahens_, ut ap. Virg. Æn. I, 371; vel longo sermone qui
_tractus_ dicitur, Val. Fl. II, 665.
80. En consilium, quod in tota narratione sequitur poeta.
--_pro tempore_, pro misera conditione sua, quæ odium Æneæ
subprimere cogebat, ut fere ap. Virg. Ecl. VII, 35.
71. _caro Iulo_ volebat N. Heins. citra necessitatem.
73. _oculos_, non _oculis_, scripti, ut apud Virg. Æn. I, 561; XI,
480; Ovid. Epist. VI, 26, et Amor. II, vii, 11, quibus locis, a
Drak. laudatis, _demissus_, _dejectus_ et _fixus oculos_ dicitur.
«Nate Dea, solus regni lucisque fuisti
Germanæ tu causa meæ: mors testis, et ille
(Heu! cur non idem mihi tum?) rogus. Ora videre
Postquam est ereptum miseræ tua, litore sedit
Interdum, stetit interdum, ventosque secuta 85
Infelix oculis magno clamore vocabat
Ænean, comitemque tuæ se inponere solam
Orabat paterere rati: mox turbida anhelum
Retulit in thalamos cursum, subitoque tremore
Substitit, et sacrum timuit tetigisse cubile. 90
81. _regni lucisque_, proprie malorum et mortis causa fuerat.
83 sq. Poeta variavit, nec tamen adsequutus est gravitatem et vim
narrationis Maronianæ, Æn. IV, 586 sq.; (vid. ad v. 126) quam ut
carmini suo intexeret, v. 78, maculis adspersit characterem Æneæ,
quem multo veriorem et amabiliorem ab Ovid. Fast. III, 619, proditum
jam notavit Ernesti.
83. _tum_, non _tunc_, scripti et R. 2.
85. _navesque secuta I. oculis_ conj. Withof. coll. Stat. Silv. V,
2, 5, et Ovid. Ep. Her. V, 55. Durior certe dictio _ventos sequi
oculis. Oculis_ autem _sequi_, ut apud Virg. Æn. VIII, 592; Ovid.
Met. XIII, 259, et Ep. Her. XII, 55; XIII, 18. At lenior forte
medicina _vectosque_, vel _nautasque secuta_.
Inde amens, nunc sideream fulgentis Iuli
Effigiem fovet amplexu; nunc tota repente
Ad vultus conversa tuos, ab imagine pendet,
Conqueriturque tibi, et sperat responsa remitti.
Non unquam spem ponit amor: jam tecta domumque 95
Deserit, et rursus portus furibunda revisit,
Si qui te referant converso flamine venti.
91. _sideream_, splendidam, divinam, pulchram, ut _siderea ora_ et
_juventa_; vid. Heins. et Burm. ad Val. Fl. IV, 190; V, 467, et
VIII, 26. Sic et _fulgentis Iuli_ pro pulchri juvenis: nam juventuti
proprie tribuitur _nitor_ et _lumen purpureum_. Cf. ad VII, 195;
κάλλεϊ καὶ χάρισι στίλβων, Homer. Odyss. ζ, 237.
92. _Effigiem_, cf. Virg. Æn. IV, 508.
93. _pendet_, vid. ad VI, 565.
91. Ita Colon. non, ut vulgo, _sideream Julique tuamque Effigiem_,
quod præfert. Dausq. qui nugatur, judice N. Heins. _Iüli_ nomen
tribus syllabis enuntiari solet, et de Æneæ effigie v. 92, 93,
agitur: præterea τὸ _nunc_ repetitur.
95. _Non unquam_ Oxon. R. 1, Parm. Med. Vulgo _Nonnunquam_.
Ad magicas etiam fallax atque inproba gentis
Massylæ levitas descendere conpulit artes.
Heu sacri vatum errores! dum numina noctis 100
Eliciunt, spondentque novis medicamina curis,
Quod vidi decepta nefas! congessit in atram
Cuncta tuî monimenta pyram, et non prospera dona.»
98. Conf. Virg. Æn. IV, 480 sq.
99. Massylæ, vid. ad I, 101.
--_compulit_ invitam, Æn. IV, 493; Drak. qui et contra Barth. monet,
non inopportune mores Pœnos in persona Annæ _fallaces_ vocari, sed
recte Didonem reprehendi, quod, quum Tyro oriunda sit, ad hanc
levitatem prolapsa fuerit.
100. Cf. Virg. Æn. IV, 65 sq., ubi vid. Heyne.
--_sacri_, ut ἱεροὶ, magni; D. Heins. et Dausq. Conf. ad VII, 9.
Horrendos, exsecrabiles, nefandos, exponunt Drak. et Barth. Adv. IV,
22, Coll. Catull. carm. XIV; (ubi vid. Muret.) Stat. Th. II, 298;
Virg. Æn. III, 57; Ge. III, 566. Possis etiam felices, sive
præclaros errores (vid. ad VII, 9) per ironiam intelligere; vel,
quod cæteris præstiterit, sacrorum vatum errores.
101... 103. Conf. Virg. Æn. IV, 487... 511.
--_non prospera dona_, inprim. ensem, quo se ipsa transfixit.