Q. Fabius Maximus Cunctator, in quo omnis Romanorum spes sita est,
cum novo exercitu, ex civibus sociisque conscripto, ad bellum
proficiscitur, quod prudentia cautisque consiliis, quibus solus
omnium, quas ducit, copiarum vires æquat, gerere statutum habet cum
animo ac deliberatum; 1-19.
At Hannibal, quam primum de creatione novi summique magistratus fama
ad ipsum pervenit, Dictatoris genus et res ab ipso gestas a captivis
percontatur, ex quibus Cilnius ducem Rom. ejusque gentem amplissimis
verbis ornat, et ita indignationem quidem Pœni in se convertit, sed e
malis, quibus urgetur, supplicio se emergere frustra cupit; 20-73.
Dum Romæ, votis rite nuncupatis, cives cum conjugibus supplicatum eunt
et sacris operantur, Fabius strenue iter facit, disciplinamque
militarem ad pristinos mores redigit; 74-95.
Castris deinde jam in conspectu hostium positis, Pœnus, certa victoriæ
spe inductus, nullam dimicandi moram facit, et vallatos maledictis ad
certamen provocat; 96-122.
Verum ubi quieta omnia apud Romanos, nec castra ullo tumultu mota
videt, re infecta in Apuliam transit, variisque dolis constantem
Dictatoris animum tentare et circumvenire conatur; 123-145.
Quum ita quoque nihil proficit, omnisque spes in inritum cadit, tacita
jam cura animum incensus, quod nunc demum edocti malis Romani parem
Hannibali ducem quæsissent, in Campaniam exercitum reducit; 146-158.
Ibi amœnissimam Italiæ partem agrumque Falernum, qui generosissimo
vino abundabat, cujus faciendi rationem ipse Bacchus priscis
temporibus Falernum, hospitem suum, docuerat, inpune depopulatur;
159-211.
Qua rei indignitate in castris Romanorum seditio movetur, quam Fabius
comprimit, habita oratione, qua ostendit, rempublicam, continuis
cladibus adflictam, non nisi prudentissima et cauta belli gerendi
ratione ab interitu vindicari posse, et rem tempusque ita postulare,
ut adversus ferocem tot victoriis hostem nihil temere audeant, nec,
nisi certa spes et commoda rei bene gerendæ occasio obferatur, summam
rerum universo periculo committant, sed ante omnia suæ saluti atque
securitati consulere, conatusque hostiles singulari potius arte, quam
temeraria vi inpedire studeant; 212-259.
Invidia tamen Dictatoris augetur fraude ac dolo Hannibalis, qui ab uno
ejus agro, omnibus circa vastatis, ferrum ignemque abstineri jubet, ut
occultæ proditionis fœderisque clam cum hostibus icti suspicio
commoveatur; 260-267.
Sed mox Pœnus suis se artibus peti sentit, agmenque suum repente
præter opinionem inter Calliculam montem, Formiana saxa ac Literni
stagna inclusum videt, via ad Casilinum obsessa; 268-281.
Quas insidias callide eludit, et noctis principio duces, Magonem,
Maraxen et Acherran somno excitat, militibusque tessera significat,
quid fieri velit: tum sarmentis ad cornua boum adligatis et incensis,
custodibus Romanis rei novitate terror incutitur; Pœnus vero salvus ex
faucibus elabitur, saltumque transgressus in agro Allifano castra
ponit; 282-376.
Fabius confestim et ubivis hostem subsequitur; at non ita multo post,
sacrorum causa Romam profecturus, non imperio tantum, sed consilio
etiam ac prope precibus agit cum Minucio, ut, ratione potius quam
fortuna fretus, bellum administret, et exemplum, quod ad imitandum
habeat, sequatur; 377-408.
Absente eo classis Pœnorum ex alto in portus Caietæ et Formiarum, in
finibus Campaniæ, invehitur, quo hostium adventu perterritæ Nereides
ad Protea, in antro, prope Capreas, commorantem, confugiunt, ut ab eo
de futura Italiæ fortuna cognoscant; 409-434.
Deus marinus, exposita Romanorum origine, a Trojanis, propter iniquum
Paridis judicium et Junonis iram debellatis et terra marique cum duce
Ænea jactatis, repetenda, prædicit, urbem eorum æternam fore,
bellumque Punicum II, quamvis Cannensis etiamnunc clades inpendeat, a
Scipione Africana gloriose confectum iri; 435-493.
Quam fatorum seriem dum vates in antro reserat, Magister equitum,
inmemor monitorum Fabii, ferociter magis quam consulto rem gerit, et,
Hannibale, furoris ipsius alendi causa, fugam aliquoties simulante,
jam fama egregiæ victoriæ Romam perfertur; 494-512.
Hinc populi jussu æquatur ei imperium cum dictatore, qui invicto a
civibus hostibusque animo ad castra revertitur et exercitum dividit;
513-522.
Quo facto Minucius, secundis rebus delatoque sibi a populo honore
multo animosior ad omne periculum spernendum et quidvis audendum
factus, sine mora cum hoste iniquo confligit loco, et subito legiones
omnisque adeo respublica in maximo discrimine versantur; 523-535.
Jam cæsis aliis, aliis fugam circumspectantibus, Fabius, conspecta
procul turbata acie, militibusque et Q. Fabio, filio, qui irata mente
contraria suadebat, ad opem suis ferendam stimulatis, repente, velut
cælo demissus, legionibus, salutis suæ jam desperantibus, succurrit,
et hostibus, quorum magnam stragem ipse ejusque exemplo incitati
Syllæ, Crassi, Metellus, Furnius, Torquatus, Brutus, Cato et Q. Fabius
edunt, victoriam, civibus vero confessionem erroris extorquet;
536-729.
Minucius, inmerito hoc beneficio victus et nunc demum sentiens, quanto
satius sit, prudentia et cunctatione, quam temeritate, bellum tali
tempore administrare, castra cum Dictatore jungit, et, aris in ipsius
honorem exstructis vinoque ac dapibus Fabio, tanquam Deo, libatis,
PATREM eum salutat; quod exemplum milites sequuntur; 730-750.
Interea trepidis Fabius spes unica rebus:
Ille quidem socios atque ægram vulnere præceps
Ausoniam armabat, viridique ad dura laborum
Bellator senio jam castra movebat in hostem.
1. _trepidis spes unica rebus_, ut X, 48, et _fessis spes ultima_,
VIII, 667; _lumen_ et _auxilium rebus nostris dubiis futurum_, Liv.
I, 39; II, 50, ext. de Fabia gente.
--_Res trepidæ_, periculosæ, in quibus trepidamus, φοβερὰ, ut passim
apud Liv. conf. Drakenb.
2. Duas legiones, teste Liv. XXII, 11, vel quatuor, si Polyb. III,
88, fides habenda, ex civibus sociisque scripsit, et ad Servilianum
exercitum adjecit.
--_ægram vulnere_, cladibus adflictam et debilitatam.
3 sq. _viridi senio_, ut apud Virgil. Æn. VI, 304; conf. ad I, 405,
_virens senecta_.
1. _rabidis rebus_ Colon. prob. N. Heins. quia _res trepidæ_ vers.
88, iterantur, et _certamen_ ac _arma rabida_ dicuntur, v. 253, et
XVI, 410. Quam infirma sit utraque ratio, non est quod doceam.
Eodem suadente, post _rebus_ στιγμην τελειαν posui cum Drak.
_Interea Fabius, trepidis spes u. r. Ille quidem, socios_, etc.
transponendum censebat Burm. Non male!
3. _clara laborum_ priscæ edd. Conf. ad II, 52; _cruda l._ conj.
N. Heins. coll. Virg. Æn. VI, 304.
Sed mens humana major, nec tela, nec enses, 5
Nec fortes spectabat equos: tot millia contra
Pœnorum invictumque ducem, tot in agmina solus
Ibat, et in sese cuncta arma virosque gerebat.
5. Egregia quidem laus prudentiæ Fabianæ, quæ ad hostes superandos
plus momenti habebat, quam omne exercitus robur.
6. _Nec spectabat_, minus iis confidebat, quam cautis consiliis et
cunctationi; vel non curabat, metuebat; quem sensum minus probo.
_Ed._
8. Drak. ad h.l. et XVI, 19, comparat inf. v. 743; XVI, 50; Virg.
Æn. VII, 705, et Liv. XXVIII, 12.
5. _mente humana_ Ox. _mente humano major_ emend. Barth. Adv. I,
13, ut _humano_ sit pro _homine_, de quo vid. Gronov. ad Liv.
VIII, 9, et Gifan. Ind. Lucret. Vulgatam lect. exemplis (V, 435,
et VI, 426), quibus non indiget, vindicarunt Draken. et Lefeb.
Ac ni sacra seni vis inpressumque fuisset,
Sistere Fortunam cunctando adversa foventem, 10
Ultima Dardanii transisset nominis ætas.
9. _vis sacra_, h.e. admirabilis, magna, præclara, divina, ut _sacer
Iulus_, VIII, 71; _sacrum letum_, II, 520; _rabies virtutis_, VI,
42; forte etiam _sacra manus_, VIII, 357, et _sacras in sanguine
dextras_, XII, 578; _annus sacer_, h.e. præclarus, egregius, vel
felix ap. Tibull. II, v, 82; ἱερὸς δίφρος, Hom. Iliad. ρ, 464; ἱερὴ
Θήβη, Εὐβοίη, Ἴλιος, ἱερὴ ἴς Τηλεμάχοιο Iliad. α, 366; β, 535; δ,
416; Odyss. β, 409; ἱερὸν μένος Ἀλκινόοιο, et κνέφας, Odyss. η, 167;
Iliad. λ, 194; ἱερὰ νᾶσος Thera, Ταίναρος et Σικύων ap. Pind. Pyth.
IV, ii, 78, et Nem. IX, 127. Sic et Ἀχιλλεὺς, vel ἅλα δῖαν,
Λακεδαίμονα δῖαν, Iliad. α, 141; Odyss. ε, 20.
--_inpressum_, fixum ac destinatum.
--Fabius minus confidebat legionibus suis, sed tanquam solus in
bella pergeret, in se uno omnem spem repositam habebat; _ac ni sacra
vis_, divina mens, cogitatio, ἱερον μενος, _seni fuisset_...
(_adversa_, Pœnorum partes) actum fuisset de imperio romano; Lenz.