701. _statuit_ Col. trahit Put. Vulgo _stravit_.

Boiorum nuper populos turbaverat armis

Flaminius, facilisque viro tum gloria belli, 705

Corde levem atque astus inopem contundere gentem.

Sed labor haud idem Tyrio certasse tyranno.

Hunc, lævis Urbi genitum ad fatalia damna

Ominibus, parat imperio Saturnia fesso

Ductorem, dignumque virum veniente ruina. 710

704 sq. C. Quinctius Flaminius Nepos Cos. A.U. DXXX, adeoque sex

annis ante alterum consulatum, in quo ad Trasymenum lacum, quod nunc

poeta memorabit, periit, victoriam de _Boiis_ reportaverat, quam

tamen tribunis suis debebat temerarius imperator, qui imperitia sua

eam pæne prodiderat. Eam ob causam, et quoniam auspicia, prodigia ac

literas, quibus Romam revocabatur, spreverat, non nisi privatus et

plebe indignante triumphabat. Cf. V, 107 sqq., 646 sq.; Liv. XXI,

63; XXII, 6; Oros. IV, 13; Flor. II, 4; inpr. Polyb. II, 31... 34,

et Plut. in Marcell. p.m. 299, et in Flamin.

706. _Corde levem_, v. ad v. 50.

--_contundere_ gravius quam vincere, domare, ut ap. Virg. Æn. I,

264, «populosque feroces Contundet, etc.» cf. Broukh, ad Tib. III,

vi, 14.

708. _lævis Ominibus_, adversis fatis: vel _omina_ ad Flaminii

genesin, seu horoscopum spectant.

709. _Saturnia_, cui poeta omnium, quæ Romanis contingunt, malorum

causam adtribuere solet.

--_fesso_, malis, cladibus, bello; conf. ad I, 566.

710. _ruina_, insigni clade.

705. _dum_ Col. _data gloria_, vel _facilisque v. tum gloria,

bellis_, etc. emend. N. Heins. _facilique bello_, ut ap. Justin.

VII, 3, conj. Burm. ut _tum_ facili bello hostes contundere ei

gloriæ fuerit, quam nunc ipsi fortuna denegaverit. Vulgatam lect.

tuetur Lefeb. et explicat: facilis ei fuit gloria in hoc bello,

contundere, etc.

Inde ubi prima dies juris, clavumque regendæ

Invasit patriæ, ac sub nutu castra fuere;

Ut pelagi rudis, et pontum tractare per artem

Nescius, adcepit miseræ si jura carinæ,

Ventorum tenet ipse vicem, cunctisque procellis 715

Dat jactare ratem: fertur vaga gurgite puppis

Ipsius in scopulos dextra inpellente magistri.

711. _prima dies juris_, calendæ Januariæ, quibus consulatum iniit.

713... 717. Cf. ad I, 687 sq.

--_artem_ κατ᾽ ἐξ. esse peritiam navis gubernandæ, monent Barth. ad

Stat. Th. III, 29, et Drak. ad h.l. et ad XIV, 454.

714. _jura carinæ_, ut _regna_ et _imperium navis_, ap. Val. Fl. I,

418 (ubi vid. Burm.), et V, 14.

715. _Ventorum tenet vicem_, est loco ventorum, et imperitia sua

facit, quod venti solent.

716. _Dat jactare_, cf. ad V, 324; Virg. Æn. I, 319. «dederatque

comas diffundere ventis.»

717. _magistri_, gubernatoris navis, inter quos Liv. quidem XXIX,

25, et XLV, 42, non vero poetas distinguere, monet Drak.

712. _ac_, non _et_, Col. Quinque, qui sequuntur, versus turbati

sunt in c. Puteol.

714. _miser ut si_ corrig. Barth. Adv. X, 24. Sed _misera_ est

navis, quia tali committitur gubernatori.

Ergo agitur raptis præceps exercitus armis

Lydorum in populos, sedemque ab origine prisci

Sacratam Corythi, junctosque a sanguine avorum 720

Mæonios Italis permixta stirpe colonos.

719 sq. Etruriam intellige, et de _Lydorum populo_, a quo, vulgari

Romanorum a Græcis adscito errore, Etruscorum, seu Tyrrhenorum origo

repetitur; vid. Heyne ad Virg. Æn. VIII, 479; IX, 11, et Exc. III,

ad Æn. VIII; Lips. et Ernesti ad Tac. Ann. IV, 55; de _Corytho_

autem, Etruriæ principe ac conditore _Cortonæ_ urbis (unde montes

_Cortonenses_, quos Trasymenus subit, mox v. 823.) Heyne ad Æn. III,

170; IX, 10; X, 719, et Exc. VI, ad Æn. III; it. Cluver. Ital. ant.

p. 590 sq. Cf. V, 9 sq., et ad VIII, 472.

721. _Mæones_, prisci Lydiæ coloni, et hinc Etrusci; cf. Virg. Æn.

VIII, 499; XI, 759; Herodot. I, 7, et Ind.

720. _Corithi_ et _Coriti_ vulgo vitiose scribitur; vid. Heyne ad

Virgil. Æneid. lib. III, v. 170, et IX, 10.

Nec regem Afrorum noscenda ad cœpta moratur

Laude super tanta monitor Deus: omnia somni

Condiderant, ægrisque dabant oblivia curis,

Quum Juno, in stagni numen conversa propinqui, 725

Et madidæ frontis crines circumdata fronde

Populea, stimulat subitis præcordia curis,

Ac rumpit ducis haud spernenda voce quietem.

722. vid. V.L.

--_miscenda ad cœpta_, h.e. turbanda consulis consilia, suspicatur

vir doctus in _Allg. Lit. Zeit._ 1796, _N._ 139.

723. _Deus_, vel omnino est numen divinum, vel pro dea, ut ἡ θεὸς;

cf. Virg. Æn. II, 632; VII, 498, et Vulp. ad Tibull. I, vi, 43.

--In his poetæ animo oculisque obversabatur locus Virg. Æn. VIII,

26... 67, ubi vid. Heyne, et ad Æn. II, 268 seq.

724. _curis ægris_, quæ ægros, miseros faciunt homines, cf. ad I,

85, in V.L.

725. _stagni_, Trasymeni lacus.

726. Cf. Virg. Æn. VIII, 31 sq., et sup. v. 659.

722. _nascenda_ scripti et priscæ edd. ante Basil., in qua primum

_noscenda_ reperitur. Prius recepit Lefeb. et exponit, mox futura.

Male! _pascenda_ conj. N. Heins. non improb. Drak. coll. sup.

v. 9, et VII, 497. Neutrum vulgatæ lect. præferendum, cujus hæc,

puto, sententia est: Juno Hannibalem non moratur, quominus, h.e.

exhortatur, (nam λιτότης esse videtur) ut consulis cœpta, seu

conatus propius noscat, eumque in Etruriam subsequatur, _super

T. laude_, propter tantam, quam sibi ita parare possit, gloriam:

nisi verba _laude s. t. monitor_ jungere malis. Sed vix dubito,

quin _molienda_ legendum sit, hoc sensu: Juno adhortatur H. ad

præclara, sed gravis moliminis facinora obeunda pro tanta, quæ

inde redundet, laude et gloria. Ita Silius plane exscripsit Virg.

Æn. IV, 233; sed et præter poetarum morem primam syllabam

corripuit, vel tribus vocem syllabis extulit, ut _Pelio_ sup. III,

495, et alia.

725. _numen_ Col. Pro vulgata _juvenem_ male pugnat Dausq.

727. Vox _curis_ modo præcesserat. Forte poeta scripsit _jussis_,

ut ἔπεα πτερόεντα ap. Hom.

728. Hic versus merito ejiciendus videbatur N. Heins. qui bene

monebat, dormienti hæc Hannibali, non vigilanti oblata esse, et

frigere illud _haud spernenda voce_. Lente contra hunc versum, pro

majestate Divæ, procedere putat Lefeb. et interpretatur: Juno

turbat quietem somni voce plurimi facienda; κατ᾽ ἀντίφρασιν, ut

_morum non spernendus_ ap. Tac. Ann. XIV, 40.

«O felix famæ, et Latio lacrimabile nomen,

Hannibal, Ausonia si te Fortuna creasset, 730

Ad magnos venture Deos! cur fata tenemus?

Pelle moras: brevis est magni fortuna favoris.

729. _Latio lacrimabile nomen_, cf. I, 110 sq., et III, 73.

--_nomina_, ut ὀνόματα, pro hominibus ponuntur, ut VI, 298; XI, 513,

al.; cf. Heyne ad Tibull. III, iv, 61, et Bentl. ad Hor. Od. III,

xxvii, 34. Passim quoque _nomen_ redundat; v. ad V, 161.

[“XI, 513” recte XI, 511]

730. Qui Deus olim futurus esses, si in Italia nasci tibi

contigisset, ubi tales viri, qualis tu es, in Deorum numero referri

solent. Drak. comparat inf. VII, 36, 37, et Cic. pro Muræna c. 36,

«gratias egit Diis... quod ille vir in hac republica potissimum

natus esset;» add. inf. XVII, 403, 404.

731. _cur fata tenemus_, retinemus, remoramur? ut _fatis currentibus

obstare_ VII, 307, et contra _urgere fata_ VII, 224; _fata irritare_

V, 234; _incumbere fortunæ_ VII, 241; _Præcipitare fatum_ I, 691;

_lacessere fata_ XV, 36, vel _fato urgenti incumbere_ ap. Virg. Æn.

II, 653.

730. _Ausoniæ_; conj. Dausq. et N. Heins. Prior tamen et Draken.

_Ausonia_ etiam pro _in A._ dici posse monent; _fortuna favoris_,

ut v. 732, Col. culpa librarii male festinantis. Conf. ad VIII,

468.

731. _cur_ Col. et Put. _cui_ Ox. Vulgo _quum f. t._ quod Cell.

exponit: dum per fata nobis licet nocere Romanis; _cur tanta_ Put.

Quantum vovisti, quum Dardana bella parenti

Jurares, fluet Ausonio tibi corpore tantum

Sanguinis, et patrias satiabis cædibus umbras. 735

Nobis persolves meritos securus honores.

Namque ego sum, celsis quem cinctum montibus ambit

Tmolo missa manus, stagnis Trasymenus opacis.»

734. _Jurares_, cf. I, 113 sq.

735. _satiabis_, placabis, ut ap. Virg. Æn. II, 587.

736. Imitat. Virg. Æn. VIII, 61 sq.

738. _Tmolo_, ex Lydia, cujus mons est Tmolus.

--_missa manus_, h.e. Etrusci, cf. ad v. 719, et VII, 210.

736. _meritos_ scripti et editi ante Marsum, qui primus _merito_

refinxit; _persolve emeritos_ in mentem veniebat N. Heins.

738. _stagni opaci_ corrig. idem.

His agitur monitis, et lætam numine pubem

Protinus aerii præceps rapit aggere montis. 740

Horrebat glacie saxa inter lubrica, summo

Piniferum cælo miscens caput, Apenninus.

Condiderat nix alta trabes, et vertice celso

Canus apex structa surgebat ad astra pruina.

Ire jubet: prior exstingui labique videtur 745

Gloria, post Alpes si stetur montibus ullis.

739. _numine_, ejus monitis. Cf. ad I, 93, in V.L.

741. Cf. omnino Liv. XXI, 58, cujus narrationem cur tam strictim

adtigerit Silius mireris, quum tamen poeticum ornatum et res

admittat, et ipse diligenter sectetur.

--_Horrebat_, etc. Cf. Virg. Æn. IV, 249, 251; XII, 702 sq.

744. _pruina_, vid. ad III, 533.

746. Si, post Alpes superatas, aliis iisque minoribus montibus iter

impediatur et obstruatur.

739. _lætus_ edidit Lefeb. invitis membrr. quasi non exercitus

quoque hoc visu lætari possit.

744. _structa_, non _stricta_. Colon. quod multis exemplis

illustrarunt Drak. et, quos laudavit, Salmas. ad Tertull. de Pall.

p. 286 seq. Zinzerl. Promuls. crit. c. 49; Gonsal. ad Petron. c.

CX, et Gronov. Diatr. Stat. p. 90.

745. _lubet_, vel _juvat_ malebat N. Heins.

Scandunt prærupti nimbosa cacumina saxi,

Nec superasse jugum finit, mulcetve laborem.

Plana natant, putrique gelu liquentibus undis

Invia limosa restagnant arva palude. 750

748. _mulcet laborem_, minuit, ut XII, 220.

--Delet hunc versum Col. Imo vero ex eo quodammodo pendent

sequentia, cum quibus cohæret: dicit enim, superato jugo jam nondum

finitum fuisse laborem (_superasse jugum_, græco more pro superatus

montis adscensus), sed quasi novum ex paludibus in plano campo

objectum. Ern.

749 sq. Nam Apenninum transgressos _plana natantia_ h.e. planities,

seu campi paludosi (quos Silius solita verborum luxuria depingit)

remorabantur. Liv. XXII, 2, «Propiorem viam (in Etruriam) per

paludem petit, qua fluvius Arnus per eos dies solito magis

inundaverat.» Proprie hoc iter non continuo H. ingressus est, simul

atque Apenninum superavit; vid. Liv. XXI, 59. Sed poeta res levioris

momenti omittere solet.

--_putri_, resoluto, nondum indurato _gelu_ impediti rivi se late

diffundunt; ut solent, quæ calore liquescunt; Cellar. coll. Virg.

Ge. I, 43.

748. Totus deest versus c. Col. prob. N. Heins. qui ejus loco unum

alterumque desiderari, vel certe _finis cumulusque laborum_

legendum putat. Sed recte, opinor, hunc versum vindicat,

codicemque Col., teste Modio, suas quoque lacunas habere monet

Lefeb. cf. mox ad v. 750; _mulcetve_, non _mulcetque_, Put. quod

recepi cum Lefeb.

749. _liquentibus_, non _linquentibus_, Parm. Bas. Mars. Junt.

Ald. Gryph. Nut. prob. etiam Dausq.

750. Totus versus abest. c. Col. _Invia_ Ox. Put. Tell. et editi

ante Marsum, qui primus _Invida_ dedit, quod tamen jam in R. pr.

legi testatur Lefeb. _Invia_ jam conj. Dausq. vel _Uvida_, quod in

mentem quoque venit N. Heins. ut et mox _duci nudus_.

Jamque ducis nudus tanta inter inhospita vertex

Sævitia quatitur cæli, manante per ora

Perque genas oculo: facilis sprevisse medentes,

Optatum bene credit emi quocumque periclo

Bellandi tempus: non frontis parcit honori, 755

Dum ne perdat iter: non cetera membra moratur

In pretium belli dare, si victoria poscat;

751 seq. Hannibal, quod jam Drak. observasse video, Apenninum

transgressus, sæva tempestatis vi, in via per paludem et profundas

Arni fl. voragines, alterum amisit oculum, testibus Polyb. III, 79;

Liv. XXII, 2, et Corn. Nep. c. 4; (qui tamen non omnino cum illis

consentit, de quo vid. ej. Intp. et Drak. ad Liv. l.c.) non a

frigore in Alpibus, quod Schol. Juven. ad Sat. X, 153, adnotavit.

751. _tanta inhospita_, tam i. loca, ut VI, 308.

753 sq. «Quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo

capitur,» Liv. et Polyb. l.c. quæ poeta exornavit.

--_facilis sprevisse_ (ἀοριστῶς) h.e. facile spernebat, ut I, 225;

VIII, 59.

754. _bene_, h.e. vili pretio, parvi _emi_; quam locutionem, vel

tironibus notam, magna exemplorum copia illustravit Drak. ad h.l. ad

V, 601, et VII, 620.

755. _frontis honos_, possit esse decora facies, ut ap. Stat. Silv.

I, ii, 113. Sic _honor capitis_, ap. Plin. Paneg. 8, id. qd., _caput

honestum_, ap. Virg. Ge. II, 392. Sed h.l. est frontis decus h.e.

oculi, ut cornua Tacito _gloria frontis_ dicuntur Germ. c. 5;

_honores_, pulchritudo, _formæ_ inf. XII, 243; _h. togæ_ VI, 394;

_h. croceus_, color rutilus et pulcher VIII, 442; cf. Heyne ad Virg.

Æn. I, 591, et Jani ad Hor. Od. II, xi, 9.

753. Vulgo distingunt, _Perque genas, oculo f. sprev. medentes.

Optatum_, etc. quod præferendum videtur Schmid.

756. _moretur_ volebat N. Heins.

Satque putat lucis, Capitolia cernere victor

Qua queat, atque Italum feriat qua comminus hostem.

Talia perpessi tandem inter sæva locorum 760

Optatos venere lacus; ubi deinde per arma

Sumeret amissi numerosa piacula visus.

761. _lacus_, ad Trasymenum lacum.

762. _piacula_, solatia.

759. _petat_ pro _queat_ R. 2, Benes. et alii, teste ac prob. Lef.

ut _petat cernere_ sit pro _eat c._, ut _ite precari_ inf. v. 793.

Sed quis unquam ita locutus est, vel ex forma dicendi _petere

locum_ hoc efficiet?

Ecce autem Patres aderant Carthagine missi:

Causa viæ non parva viris; nec læta ferebant.

Mos fuit in populis, quos condidit advena Dido, 765

Poscere cæde Deos veniam, ac flagrantibus aris

(Infandum dictu!) parvos inponere natos.

765. Poeta, ornatus et variationis studiosissimus, facile in

episodium hoc incidere poterat, memor libri III, 64 seq.

--_Mos_, Pœnis a Phœnicibus, quorum Moloch a Saturno parum diversus

fuisse videtur, traditus, pluribusque barbaris gentibus communis, de

quo vid. præter VV. DD. ad h.l. Column. ad Ennii Ann. I, p. 28; Ill.

Meiners de relig. varior. popul.; Hendreich de republ. Carthag. II,

i, 4; Bryant. de sacrif. hum. et Michaelis Jus Mos. T. V, §. 247.

Notandum vero ex v. 768, sacrificium hoc annuum fuisse sortique

commissum.

--_condidit_, vid. ad I, 28, in V.L.

766. _Poscere Deos veniam_, vel _pacem_, pro gratiam et opem ab iis

petere, vel simpl. illos placare, ut in formulis precum, inpr.

pontificum, passim occurrit. Conf. XV, 437; Virg. Æn. III, 261; IV,

50; Liv. I, 16; VII, 2, al.

Urna reducebat miserandos annua casus,

Sacra Thoanteæ ritusque imitata Dianæ.

Cui fato sortique Deum de more petebat 770

Hannibalis prolem discors antiquitus Hannon.

Sed propior metus armati ductoris ab ira,

Et magna ante oculos stabat genitoris imago.

768. _annua_ quotannis.

--_casus_, sacrificium.

769. _Diana Thoantea_, ut XIV, 260, et ap. Val. Fl. VIII, 208, h.e.

Taurica, seu Scythica, cui hostiæ humanæ mactabantur; quem deæ

cultum, ex fabulis de Iphigenia, Oreste ac Pylade notissimum,

_Thoas_, rex Taurorum, primus instituisse dicitur; vid. Herodot. IV,

103; Strab. V; Diodor. IV, 45; Pausan. III, 16; IX, 19; VV. DD. ad

Ovid. ex Ponto III, ii, 45... 96, et Trist. IV, iv, 63... 82; Hygin.

fab. 98, et 120; Serv. ad Virg. Æn. II, 116; Spanh. ad Callim. H. in

Dian. v. 173, 174; Muncker. ad Antonin. Liberal. fab. 27, et Eurip.

Iphig. v. 39.

770. _petebat_, destinabat. Cf. II, 29.

771. _discors Hannon_, cf. ad II, 277.

772. _metus propior_, cf. I, 32.

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 73 / 438 题