ARGUMENTUM.

De Hannibalis tam audaci trajiciendarum Alpium consilio, et felici ejus

effectu, tristes nuntii Romam veniunt, unde summa quidem in urbe et

agriis trepidatio oritur, sed Patribus auctoribus magno quoque animo

bellum comparatur; 1-38.

Interea Hannibal, quum Gallos, Padi adcolas, donis ad defectionem

sollicitasset, castra ex Taurinis movet, et P. Cornelii Scipionis

consulis, cui ex Massilia redeunti obviam venerat, vestigia persequens

ad Ticinum amnem raptim contendit; 39-55.

Ibi duces militum animos ad pugnam adcendunt; 56-89.

Et, ad exploranda circa loca cum parte equitum progressi, ad prælium se

expediunt; 90-100.

Primus omnium Bogus auspex, ex læto prodigio certam victoriæ spem

augurans, telum in Romanos emittit; 101-142.

Quo facto in prima Pœnorum acie pugnam capessunt Boii, duce Cryxo, qui

magnam hostium stragem edit; 143-188.

Quam dum ulcisci conatur Quirinus, a Vogeso interficitur; 189-215.

Impetum vero Gallorum, quibus multo successu audacia crescit, fortiter

propulsat Scipio consul, qui ingenti eos cæde prosternit; 216-247.

Et Cryxum, insolentius se jactantem, in singulari, ad quod eum

provocaverat, certamine, hasta trajicit; 248-299.

Ubi Gallos, ducis nece consternatos, terga vertere videt Magus, equites

Pœnorum in primam aciem deducit: quo facto, diu dubio utrimque eventu

pugnatur; 300-323.

Postremo Hannibal suis auxilio adcurrit, magnumque hostium numerum

cædit; 324-354.

Forte in utroque tum exercitu trigemini erant fratres, qui inter duas

acies infestis armis concurrunt, et mutuis vulneribus confossi cadunt;

355-400.

Mox fœdam Romanorum fugam sistit Scipio, et in confertissimos hostes

inruit; 401-416.

Præsentissimum Consulis periculum repellitur auxilio Martis, a Jove

missi, et interventu tum primum pubescentis filii, qui, Deo adjuvante,

per densos hostes viam sibi ferro facit, multisque occisis patrem,

gravi vulnere saucium, in conspectu Pœnorum, admiratione tam egregii

spectaculi obstupefactorum, humeris suis ex acie reportat; 417-479.

Noctis interventu prælium dirimitur, et quarta ejus vigilia Scipio

tacito agmine profectus ad Trebiam fluvium, in colles, equiti

inpeditiores, aciem erigit, ubi Ti. Sempronius Longus Consul,

compositis Siciliæ rebus, collegæ conjungitur; 480-497.

Ibidem Hannibal, secunda fortuna ferox, trajecto Pado, castra communit;

et, ne quod rei gerendiæ præmitteret tempus, hostes ad novam pugnam,

elicit, quam et Sempronius, vir fortis gloriæque cupidus, non

detrectat; 498-524.

Magna tum cæde ab utroque perpetrata, Romani postremo pedes referunt,

ripamque fluvii, qui nocturno imbri adcreverat, petunt, ubi alii inter

cunctationem ingrediendi ab hostibus trucidantur, alii vero nive,

nimbo, intoleranda vi frigoris, paludibus et undis absumuntur; 525-597.

Terror stragesque augetur, ubi elephantos quoque aquam ingredi vident,

quos tamen mox, Fibreni exemplo incitati, verutis fortiter conjectis

necant; 598-621.

Quin ipsam Romanorum pugnam restituit Scipio consul, qui licet vulnere,

ad Ticinum adcepto, adhuc debilitatus, suis repente auxilio venit, et

Trebiam hostium cadaveribus replet; 622-637.

Fluvius, id graviter ferens, magna vi ac mole aquarum super ripas

effunditur; et in Consulem inruit, quem Vulcanus, precibus Veneris

motus, præsenti periculo eripit, flamma undique excitata, qua vis

undarum coercetur; 638-697.

Uterque deinde exercitus in hiberna concedit; et Romæ C. Flaminius, vir

temerarius, et victoria, in priore consulatu a Boiis reportata, ad

intolerabilem superbiam inflatus, Consul creatur; 698-721.

Lætus hic nuntius a Junone, in deum præsidem Trasymeni lacus conversa,

ad Hannibalem perfertur, qui extemplo Apenninum quoque transire

conatur, et, vi tempestatis in paludibus, præter homines et jumenta,

altero etiam oculo amisso, in Etruria ad Trasymenum lacum castra

locat; 722-762.

Dum hæc in Italia geruntur, Carthagine Patres, Hannonis sententia et

sorte commoti, parvum Hannibalis filium Saturno inmolandum decernunt;

sed Imilces lamentatione ad misericordiam adducti, patris arbitrio

permittunt, sortemne respuere malit, an adcipere? 763-807.

Hannibal, legatis benigne exceptis, pro filio, cujus mortem deprecatur,

se aliquot hostium millia diis patriis inmolaturum esse vovet, et,

exercitu quadrifariam diviso, ad pugnam se expedit; 808-829.

Fama per Ausoniæ turbatas spargitur urbes,

Nubiferos montes, et saxa minantia cælo

Adcepisse jugum, Pœnosque per invia vectos;

Æmulaque Herculei jactantem facta laboris

Descendisse ducem: diros canit inproba motus, 5

Et gliscit gressu, volucrique citatior Euro

Terrificis quatit adtonitas rumoribus arces.

2. _saxa minantia cælo_, ut ap. Virg. Æn. I, 162; cf. Burm. ad Val.

Fl. IV, 178.

3. _Adcepisse jugum_, h.e. superata esse.

4. Cf. I, 510; II, 356; III, 91, et Liv. XXI, 41.

--_jactantem_, v.c. II, 356; XI, 136, ap. Liv. XXI, 41 et 48, quæ

loca jam laudavit N. Heins.

--_Herculei labores_, ut ap. Horat. Od. I, iii, 36, vid. inf. ad

v. 599.

[5.] _inproba_ fama, quæ mala et tristia vulgat.

6. Hæc petita e Virg. Æ. IV, 173 sq.

7. _arces_, vid. ad I, 7.

4. Ita in c. Col. legitur; _Herculeo labori_ in mentem veniebat

N. Heins. _jactatum fama_ Put. _jactantem fama_ ed. Lefeb.

operarum haud dubie incuria. Vulgo _jactatur fama_.

5. _diro c. i. motu_ malebat N. Heins.

7. _aures_ ant. ed. Veneta, prob. N. Heins. Cf. ad II, 580.

Vulgatum confirmat Drak. similibus locis Val. Fl. I, 743; II, 122;

V, 273; et inpr. Virg. Æ. IV, 187. Cf. not. ad III, 436. Schmidio

videtur elegans esse traductio ab ariete, qui propr. quatit muros.

[“ad II, 580”: in Not.]

Adstruit auditis, docilis per inania rerum

Pascere rumorem vulgi, pavor: itur in acres

Bellorum raptim curas; subitusque per omnem 10

Ausoniam Mavors strepit, et ciet arma virosque.

8. Subitus belli adparatus, metusque Hannibalis adventu incussus,

magno orationis ornatu et copia adumbratur. Silio autem ante oculos

fuit Virg. Æn. VII, 623... 640.

--_Adstruit_ ut _adnectit_ XI, 604; XV, 808, pro adfingit, plura

addit, ut metus solet. Drak. cf. VI, 557; Claud. b. Get. v. 227, et

verba Liv. XXIX, 3, _Omnia in majus metu augente_, etc.

8. _verum rumorem_ placebat aliquando N. Heins. coll. Claud.

Eutrop. II, 470.

Pila novant, ac detersa rubigine sævus

Induitur ferro splendor; niveumque repostæ

Instaurant galeæ coni decus: hasta juvatur

Amento; revocantque nova fornace bipennes. 15

13. _ferro_, gladio, cujus splendida acies terrorem incutit

mortemque minatur, unde _sævus_.

14. _hasta juvatur Amento_, hastis amentum addebatur, ut eo fortius

et majori cum impetu adigi possent, Drak. Conf. ad I, 318.

13. _niveumque... coni_ (φάλου) _decus_, Colon. et Tell., h.

cristas, seu jubas, λόφον, ut _gloria coni_ ap. Stat. Th. VIII,

706, et inf. X, 400. Vulgatam lect. _juvenumque_, quæ errore

typogr. in ed. Lefeb. remansit, prob. Dausq. (qui tamen

_juvenesque_ malebat) et Barth. quod juvenes armorum ornatu maxime

(an vero et soli?) capiantur, nec omnes cristæ nivei coloris

fuerint. Neuter vidit, _niveum_ esse epith. ornans, ut II, 399;

ap. Stat. Th. IV, 130, al. _reposti_ frustra volebat N. Heins,

quum conus, non galea reponatur.

15. _revocantque_ Col. Ox. R. 2, h.e. reficiunt; vid. Gronov.

Obss. II, 19; _recoquuntque_ ingeniose corrig. Bentl. ad Hor. Od.

I, 35, 38; prob. Drak. cui nostra lectio inaudita et ex antiqua

scribendi ratione _recocunt_ orta videbatur, quod firmari potest

loco Virg. Æ. VII, 636. Vulgo _renovantque_; in quo Dausq.

adquiescit, quum tamen _novant_ modo præcesserit; _recoquuntque

novas_ conj. Lefeb. Male!

Conseritur tegimen laterum inpenetrabile, multas

Passurus dextras atque inrita vulnera, thorax.

Pars arcu invigilant, domitat pars verbere anhelum

Cornipedem in gyros, saxoque exasperat ensem.

Nec vero muris, quibus est luctata vetustas, 20

Ferre morantur opem: subvectant saxa, cavasque

Retractant turres, edit quas longior ætas.

16. _Conseritur_, ut ap. Virg. Æn. III, 467.

17. _dextras_ et _vulnera_ h.e. ictus.

18. _arcu invigilant_, arcubus fabricandis operam dant. Cf. Virg.

Ge. IV, 158, et Æn. IX, 605.

--_domitat in gyros_, cf. Heyne ad Tibull. IV, i, 94, et Virg. Ge.

III, 191.

19. _exasperat_, acuit, ut _asperare saxo pugionem_, et _ossibus

sagittas_ dixit Tac. Ann. XV, 54, et Germ. 46; Drak. comparat Lucan.

VII, 139 sq.

16. _inultas_ emend. N. Heins. quia _irrita vulnera_ subsequuntur.

Sed ita ταυτολογίαν poetæ obtrudi monet Drak.

Hinc tela adcipiunt arces; ac robora portis

Et fidos certant obices arcessere silva:

Circumdant fossas: haud segnis cuncta magister 25

Præcipitat timor, ac vastis trepidatur in arvis.

Deseruere larem: portant cervicibus ægras

Adtoniti matres, ducentesque ultima fila

Grandævos rapuere senes: tum crine soluto

Ante agitur conjux; dextra lævaque trahuntur 30

Parvi, non æquo comitantes ordine, nati.

Sic vulgus traduntque metus, nec poscitur auctor.

23. _robora_, obices ligneos, ut _ferratæ robora portæ_ dixit Stat.

Th. X, 505.

[24.] _fidos obices_, ut _fidus ensis, fidelis lorica_, ap. Virg.

Æn. VII, 640; IX, 707, et _firma objice_, ap. Ovid. Metam. XIV, 780;

cf. I, 489, XIII, 252.

25. ut VII, 349 seq. Comparant verba Ciceronis Philipp. II, 36,

_timor non diuturnus magister officii_; et Plinii Epistol. VII, 17,

_timor est emendator acerrimus_.

--Confer Lucan. lib. I, v. 484 sq., et Valer. Flacc. lib. II, v. 163

sq.

28. _ducentes ultima fila_, quæ propr. Parcæ ducunt. Conf. Virg. Æn.

X, 815.

30, 31. Cf. Virg. Æn. II, 723, 724.

32. Sic vulgus metu fugaque sua timorem injicit aliis, nec quæritur,

quisnam sit auctor rumoris. Cf. Lucan. l.c. Possis etiam _tradunt

metus_ interpretari, narrant metuenda. Cf. Val. Fl. II, 166, ubi

vid. Burm.

23. _ast_ contra omnes libros scripsit Lefeb. ne admonito quidem

lectore.

26. _agris_ Col. _armis_ Ox.

32. _Sic vulgus_ (sc. facit); _traduntque metus_, vel _Dira

serunt, creduntque metu_, vel _Sic vulgus; crescuntque metus_

conj. Withof.

At Patres, quanquam exterrent inmania cœpta,

Inque sinu bellum, atque Alpes et pervia saxa

Decepere, tamen crudam contra aspera mentem 35

Et magnos tollunt animos: juvat ire periclis

Ad decus, et dextra memorandum condere nomen,

Quale dedit nunquam rebus Fortuna secundis.

34. _In sinu_, in intima Italia, ut VI, 652; Tac. Hist. III, 38;

Sallust. Catil. 52 (al. 56), §. 35, et Claud. Eutrop. II, 575.

35. _crudam_, vid. ad I, 405.

[36.] _juvat ire_, etc. Cf. I, 570.

37. _condere_, vid. ad III, 71.

34. _nec pervia_, vel _impervia saxu_ emend. Schmid. quum Alpes ut

non perviæ semper jactentur, et, si perviæ sint, in iis non poni

possit spes, Pœnum eas non transcensurum. Sed Alpes, quas Hannibal

primus præter omnium opinionem _pervias_ fecerat, _decepere_, quia

eas hominibus impervias esse putaverant.

35. _Decepere_ scripti et editi ante Martin. Herbipol., qui primum

_Accepere_ dedit. Conf. Gronov. Obss. III, 20.

Sed Libyæ ductor tuto fovet agmina vallo,

Fessa gradum, multoque gelu torpentia nervos; 40

Solandique genus, lætis ostentat ad Urbem

Per campos superesse viam, Romamque sub ictu.

At non et rerum curas, consultaque belli

Stare probat, solusque nequit perferre quietem.

39. _fovet_ Liv. XXI, 37, _quies fessis data triduo_.

41. Cf. Liv. XXI, 35.

--_Solandique genus_, ut fere ap. Virg. Æn. VIII, 487, et Val. Fl.

II, 195.

42. _Per campos_, patentem et expeditam.

--_sub ictu_, in præsentissimo periculo et tam propinquam, ut fere

sub ictum quasi detur. Cf. I, 528; V, 46, 549; VIII, 309. Similiter

_sub cuspide_ XII, 277.

43. _At non et_, ut _sed non et_, ac contra _sed tamen et_, de quo

vid. Heins. ad Ovid. Metam. IV, 273, et ej. Epist. III, 4; ad Claud.

Cons. Hon. IV, 500.

44. _Stare_, quiescere, cessare, ut I, 341; XII, 41; XIII, 37.

40. _gradu_ e Col. recepit Lefeb. et exponit _erependo gradu_,

_gravissant sur les roches_; respiciens forte ad III, 529. Sed

olim potius _gradu_ scriptum, vel ultima litera voc. _gradum_ a

prima vocis seq. absorpta, judice Drak.

Armiferæ quondam prisca inter tempora gentes 45

Ausonium invasere latus, sedesque beatas,

Et metui peperere manu: mox inpia bella

Tarpeius pater et capti sensere Quirites.

45 sq. _Armiferæ gentes_, ut XV, 172, sunt Galli, qui _priscis

temporibus_ Tarquinii Prisci Italiæ partem, quæ postea Gallia

Cisalpina dicta est, occuparunt, ac fortitudine sua circumjacentibus

populis terrorem injecerunt, mox et Romanos adgressi ipsam Romam

expugnarunt, Drak. Mireris, Dausq. de Siculis, Aboriginibus,

Pelasgis, Lydis, Tyrrhenis cogitasse. Hannibal quietem, quam

exercitui dederat, ipse non capit; sed hoc temporis spatio utitur ad

Gallos sibi jungendos, et junxisset, ni subito eos adventus Consulis

obpressisset. Liv. XXI, 39.

[47.] _metui_, metum, _peperere manu_, perfecere ut metuerentur, ut

fere XVI, 15.

48. _Tarpeius pater_, Jupiter Capitolinus, pro ipso Capitolio, quod

a Gallis obsidebatur.

Hic dum sollicitat donis, et inania corda

Ac fluxam morum gentem fovet, armaque jungit; 50

Jam consul, volucri pervectus litora classe,

Scipio Phocaicis sese referebat ab oris;

Ingentesque duces, pelagi terræque laborem

Diversum emensos, propiora pericula vallo

Jungebant, magnæque aderant primordia cladis. 55

49, 50. Similiter Galli dicuntur _corde leves_ inf. v. 708, _ingenio

fluxi, vaniloquum genus ac mutabile mentis_, VIII, 16, 17. Cf. Liv.

XXI, 39, 52; XXII, 1.

[50.] _fluxam_, nimis mutabilem, parum firmam et constantem, ut

_f. fides, res_, etc.

51. Cf. Liv. XXI, 26, 32, 39; Polyb. III, 41, 49, 56, 61. Poeta

nimis abrupte in hæc incidit, neque certiorem fecit lectorem, cur

Scipio, cujus nomen hoc loco primum legitur, Massiliæ fuerit.

52. _Phocaicis ab oris_, a Massilia (_Marseille_), urbe Galliæ

Narbonensis, condita a Phocæis, seu Phocæensibus, incolis Phocææ,

urbis Ioniæ (conf. XV, 168, 172 seq.; Plin. III, 4; Mel. II, 5;

Strab. IV, p. 125; Tacit. vit. Agricol. cap. 4; Liv. V, 34;

XXXIV, 9), non a Phocensibus, quos Justin. XXXVII, 1; XLIII, 1; et

Lucan. III, 340; IV, 256, cum Phocæis confudisse videntur, errore

antiquo et vulgari, de quo cf. ad I, 335.

53. _labores pelagi_, ad Scipionem, et _terræ_ ad Hannibalem

spectant.

49. _Sic_ conj. Dausq. Male!

51. _prævectus_ corrig. N. Heins. ut et VIII, 126: non male; etsi

vulgata quoque ferri potest, si suppl. _ad_, ut V, 204; XVI, 519

al.

Namque ut, conlatis admoto consule castris,

Sustulerat Fortuna moras, signumque furoris

Adcensæ viso poscebant hoste cohortes;

Debellata procul, quæcumque vocantur Iberis,

Ingenti Tyrius numerosa per agmina ductor 60

Voce sonat; non Pyrenen, Rhodanumve ferocem

Jussa adspernatos, Rutulam fumasse Saguntum,

Raptum per Celtas iter, et, qua ponere gressum

Amphitryoniadæ fuerit labor, isse sub armis

Pœnorum turmas, equitemque per ardua vectum 65

Insultasse jugo, et fremuisse hinnitibus Alpes.

57. _signum furoris_, furiosi impetus, pugnæ, h.e. classicum.

59. Longior est H. oratio apud Polyb. III, 63, et Liv. XXI, 43, 44.

Hispaniam debellatam esse jactat.

63. _Raptum iter_, vid. ad I, 569.

64. Cf. III, 513, 514, et ad II, 356.

66. _Insultasse jugo_, ut ap. Virg. Ge. III, 117.

--_fremuisse hinnitibus Alpes_, ut ap. Virg. Æn. IV, 668, et XII,

922.

56. _Namque en_ tacite refinxit Lef. puncto post _cohortes_

posito.

57. _furore Adcensæ_ conj. Schmid. quod et nobis in mentem venit.

Sed vid. not.

59. _coluntur_ volebat N. Heins. _habitantur_ Drak. _quacumque

vagantur Iberi_ Livineius. Contra _vocari_, _audire_, _cluere_ pro

_esse_, XII, 709 et al. poni, monet Lef. At _vocari alicui_ simpl.

pro _ei esse_ nemo facile dixerit, sed potius pro _vocari ab

aliquo_. Præterea non omittendum est, quid et quomodo hoc, vel

illud vocetur, seu audiat. Vulgata itaque lectio omnino suspecta

videtur. Withof. varia tentabat: _locantur Iberis_, vel _vocantur

Ibera I. T. n. tot agmina_, vel _morantur Iberi_, seu _Iberos_,

(h.e. Pyrenen aliaque, quæ ipsi superare timent) vel _lavantur

Ibero_ (ut V, 161, 271; IX, 185, 195), vel _armantur Iberis_ (ut

III, 224; XI, 144), vel _occantur Iberis_, vel denique _cavantur

Iberis_, ut adludatur ad auri fodinas Hispaniæ.

60. _numerosa_, non _nemorosa_, Col. Ox. Parm. _memor ausa per a._

frustra conj. Barth. Adv. VI, 3; quum meminerit Hannibal, quid

quisque et quovis tempore gesserit.

61. _ferocem_ Col. prob. N. Heins. ad h.l. et ad Claud. Cons.

Mall. Theod. v. 53. Vulgo _furentem_, non minus recte.

62. Alii _rutulam_, vel _rutilam_. Conf. I, 291, 584.

Contra pulchra suos vocat ad discrimina consul:

«Hostem, miles, habes fractum ambustumque nivosis

Cautibus, atque ægre torpentia membra trahentem.

67. Conf. Polyb. III, 64, et Liv. XXI, 40, 41. Sed ibi castris jam

ad Ticinum positis loquitur.

--_pulchra_ gloriosa; quia certam victoriæ spem ostendit.

[68.] _amburi_, _uri_, καίεσθαι, ἀποκαίεσθαι, _frigore_, nota

phrasis, vid. Drak. ad h.l. et Cerda ad Virg. Ge. I, 93. _Præusti

artus_, _membra torrida gelu_, etc., ap. Liv. l.c.

En age, qui sacros montes, rupesque profundas 70

Transiluit, discat, quanto stat celsius arce

Herculea vallum; et majus sit, scandere colles,

An vestros rupisse globos: det inania famæ,

Dum magna fuso pugna, retroque ruenti,

Qua ventum est, obstent Alpes: super ardua ductum 75

Huc egere Dei, Latios ut sanguine fines

Inbueret, tellusque hostilis conderet ossa.

70. _sacros montes_, vid. ad III, 501.

71. _arce Herculea_, Sagunto. cf. I, 273, vel Alpibus; vid. III,

496.

--_celsius_, expugnatu difficilius, _stat_, est.

72. _colles_ contemtim dicit Alpes.

73. _det inania famæ_, vanas res a se gestas laudibus efferat et

celebret, Drak. qui confert VII, 217; XI, 140; XVI, 44, et monet,

alio sensu ita dixisse Hor. Sat. II, 2, 95, ubi vid. Bentl.

75 sq. Hæc δεινῶς dicta.

77. Cf. ad II, 574.

71. _Transiliunt, discant_ Put. _stet_, vel mox _et majus si

scandere_ corrig. N. Heins. reclam. Lefeb., quia mutatio modorum

passim sit obvia.

73. _vestros_, non _nostros_, Col. et R. 2.

74. _fusa_ ed. Paris. Colinæi, errore typogr., quem D. Heins. et

Dausq. fideliter descripsere.

Scire libet, nova nunc nobis atque altera bellum

Carthago, anne eadem mittat, quæ, mersa sub æquor,

Ægates inter vasto jacet obruta ponto.» 80

Punicorum Libri Septemdecim(#27672) · 第 60 / 438 题